Praeambulum
Praeambulum
POST supradicta. Superius determinauit magister de essentia, personis & proprietatibus. Hi vero determinat comparationes illorum adinuicem. Et diuiditur in duas partes. Primo ostendi qualiter proprietates comparantur ad essentiam, & personam. Secundo qualiter personae ad essentiam comparantur. Secunda in principio 34. dist. praedictis autem adiiciendum. Prima est praesentis lectionis. Et diuiditur in tres partes. Primo mouet dubitationem. Secundo determinat. Tertio exdudit errorem. Secunda ibi, quod enim. Tertia ibi, hic autem aliqui negant. Prima diuiditur in tres. Primo probat quod proprietates sint in personis. Secundo quot sunt ipsae personae. Terti? quod sunt ipsa natura diuina. Secunda ibi, Superius quoque. Terti ibi, cumque de simplicitate. Illa vero pars in quam excludit errorem diuiditur in duas. Primo ponit errorem siue falsam positionem. Secundo ponit confirmationem erroris & soluit. Secunda ibi, si inquiunt. & haec secunda diuiditur in duas. Primi ponit errorem & erroris confirmationem per duas rationes. Secundo per auctoritates. Secunda ibi, veruntamen nondum desistunt. quarum prima diuiditur in quatuor. Primo ponit rationem qua probatur quod proprietas non est persona. Secunde inducit rationem, qua probatur quod proprietas non est essentia Tertio probat quod proprietates non sunt in essentia. Quarto excludit quandam obiectionem. Secunda ibi, sed iterum addunt. Tertia ibi, caeterum haereticorum. Quarta ibi, Sed forte quaeres. Haec est diuisio lectionis in generali.
In speciali vero sic procedit magister, & quaerit primo vtri proprietates sint ipsae personae, an vtrum sint ipsa diuina essentia. Postea soluit & ostendit primo quod proprietates sint in ipsis personis. Proprietates enim ab aeterno fuerunt sicut & perionae, ergo fuerunt in personis. Postea ostendit quod proprietate sint ipsae personae, proprietates enim sunt in personis, vt dictum est. Sed in personis nulla est diuersitas, ergo proprietate sunt ipsae diuinae personae. Postea ostendit quod proprietate sunt ipsa diuina essentia, quia diuina essentia propter eius simplicitatem est quicquid habet, sed diuina persona & natura habent proprietates, ergo proprietates sunt ipsa natura & persona diuina, quod etiam confirmat per auctoritatem. Postea ponit errorem dicentium quod licet proprietates sint in personis, non tamen sunt ipsae personae, sed sunt quasi extrinsecuaffixae. Postea secundum hunc errorem inducit duas ratione & soluit, quarum vna est talis. Si proprietates sunt personae ergo non distinguunt personas, nec determinant: Idem enim non determinatur, nec distinguitur seipso. Respondet auten ad hanc obiectionem, non est inconueniens personas distingu seipsis. Postea ponit aliam rationem, per quam probat quod proprietates non sunt essentia, quae talis est, proprietates sunt diuina essentia, ergo sicut diuinae personae dicuntur conuenire in essentia, ita dicuntur conuenire in proprietatibus, quod falsum est. Ad hanc rationem respondet o hoc videtur proptesui altitudinem excedere omnem intellectum. Postea ponialiam rationem, per quam probat quod proprietates non sunt in diuina essentia, quia illud in quo est paternitas est pater, & in quo est filiatio illud est filius. Si ergo res vna habet paternitatem & filiationem eadem res erit pater & filius quod est inconueniens. Et respondet ad hanc rationem, quia essentia licet habeat paternitatem & filiationem, non tamen est pate & filius, nec generat, nec generatur, quia proprietates non sunt in ea, vt determinantes, & distinguentes eam. Postea excludit quandam obiectionem quae ex dictis posset oriri. Posset enim quis quaerere quomodo proprietates non distinguunt essentiam personarum in qua sunt, sicut distinguunt personain quibus sunt, & dicit magister quod hoc exprimere est supra intellectum nostrum. Vitimo ponit quasdam auctoritates per quas videtur probari quod aliud in diuinis sit substantia, & aliud proprietas. Et respondet quod August. intendit per illas auctoritates dicere proprietates esse aliquid diuersum ab essentia, sed intendit nominare inter illa diuersitatem rationis. Ei in hoc terminatur &c.
On this page