Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum in divinis essentia et relatio differant aliquo modo realiter

QVAESTIO PRIMA. Vtrum in diuinis essentia & relatio differant aliquo modo realiter. Thom. l.q. 28. artic. 2. Caiet. 1. 4. 39. artic. 1. Dur. 3.d. 1. 4. 2.nume. 14.

CIRCA distinctionem istam primo quaeritur, vtrum in diuinis essentia & relatio differant aliquo modo realiter. Et arguitur quod sic, quia illa quorum quodlibet est vera res, & vnum inuenitur in aliquo sup. posito sine alio differunt aliquo modo realiter, sed essentia diuina & quaelibet relatio sunt huiusmodi, quia essentia diuina est in quolibet supposito diuino, nulla autem relatio est in quolibet eorum, quia paternitas non est in filio, nec filiatio in patre, nec aliqua earum in spiritu sancto, quare &c. Sic dicatur quod illa quorum vnum inuenitur in aliquo supposito sine alio non oportet quod differant aliquo modo realiter, sed sufficit quod non sint idem adaequate & conuertibiliter, & sic est de essentia & qualibet relatione. Contra, illa quae non sunt idem realiter omnibus modis aliquo modo differunt realiter, sed essentia & relatio secundum istam responsionem non sunt idem realiter omnibus modis, quia esse idem adaequate & conuertibiliter est quidam modus identitatis realis, qui non est inter essentiam, & relationem, ergo ex hoc quod non sunt idem adaequate & conuertibiliter sequitur necessario, vt videtur quod differant aliquo modo realiter.

Item arguitur ad principale. Secundo sic per syllogismum expositorium. Haec essentia est paternitas, & nullo modo ab ea realiter differens. Haec essentia est filiatio, & nullo modo ab ea realiter differens, ergo paternitas est filiatio nullo modo ab ea realiter differens, conclusio est falsa, ergo aliqua praemissarum & qua ratione vna & altera, igitur dicere oportet quod quaelibet relatio differat aliquo modo realiter ab essentia.

Item pater & filius differunt realiter, aut ergo sola realitate essentiae, aut alia, non sola raealitate essentiae, quia tunc differrent diuinitate, & sic essent plures dij: quod est haereticum, ergo differunt alia realitate, sed illa non est nisi paternitas & filiatio, ergo paternitas & filiatio dicunt aliam realitatem a realitate essentiae, & ita differunt aliquo modo realiter.

Item id quod secundum se totum est respectus secundum nihil sui est absolutum, sed quaelibet relatio realis, secundum se totum est respectus, vt patet ex eius diffinitione, ergo secundum nihil sui est absolutum, ergo non est essentia.

IN CONTRARIVM arguitur sic primo, quia illa quae de se inuicem praedicantur in abstracto sunt idem realiter sed essentia & quaelibet relatio sunt huiusmodi, quia haec est vera, paternitas est essentia, & essentia est paternitas, & idem est de qualibet relatione diuina, ergo sunt idem realiter.

Item omnis res vel est diuinitas vel creatura, sed relatio diuina non est creatura, ergo est diuinitas.

Item si essentia differt realiter a relatione in diuinis erit quaternitas rerum, quia omnis res ponit in numerum cum alia re, sed illud est error condemnatus in concilio generali extra de sum. trin. & fid. cath. cap. damnamus, ergo idem quod prius.

Item vbicunque sunt plura realiter differentia in eodem supposito, ibi est vera compositio, sed in diuinis non est compositio aliqua, ergo essentia & relatio quae concurrunt ad quodlibet suppositum non differunt realiter.

RESPONSIO. Circa quaestionem istam facienda sunt tria per ordinem, quia primo videbitur quid sit differre secundum rationem. Et quid sit differre realiter. Et secundo ponetur quaedam distinctio vtilis ad propositum declarandum. Et tertio respondebitur ad principale quaesitum.

Quantum ad primu sciendum est quod cum idem & differens diuidentes, sicut ens dupliciter accipitur, sic identitas & differentia. Ens autem vno modo accipitur pro omni illo quod habe esse in re extra circunscripta omni operatione animae vel intellectus, & istud vocatur ens reale. Alio modo accipitur ens pro eo quod non habet aliquam entitatem nisi per operationem intellectus, quia sic concipitur, ita quod sic concipi est totum suum esse sicut genus, & species, & omnes intentiones logicae, & istud est ens in anima, seu ens rationis. Et proportionaliter est quaedam identitas & differentia realis, & quaedam solum secundum rationem, quia illa differunt realiter quae differunt ex natura rei existentis extra animam circunscripta omni operatione intellectus. & per oppositum illa quae sunt in re extra & praedicto modo non differunt, sunt idem realiter, ratione vero differunt illa qua sunt plura entia rationis sicut intentio generis, vel speciei, vel vnum & idem re cui competunt diuersae rationes, sicut eadem res concepta indefinite & concepta diffinitiuo modo differt: seipsa ratione, & per oppositum illa sunt idem ratione quae nec sunt diuersae rationes, nec diuersa entia rationis, nec concipiuntur sub diuersis rationibus, & sic patet primum, scilicet quid sit differre realiter, & quid sit differre secundum rationem.

Quidam tamen dicunt quod ad illud quod dictum est de differentia reali addendum est quod quicunque differunt realiter vnum non est alterum, siue termini differentiae se habeant positiue ex vna parte, & negatiue ex alia, sicut ens & non ens, visio & caecitas, siue se habeant ex vtraque parte positiue, sicui quantitas & qualitas, quia non ens non est realiter ens, nec caecitas est realiter visio, nec quantitas qualitas.

Hanc conclusionem probant dupliciter. Primo sic, Illa quae dicuntur differre realiter, aut vnum est realiter alterum, aut non, si siergo talia in eo quod talia, sunt realiter idem, ergo si sint cum hoc diuersa realiter, sequitur quod sunt eadem realiter & diuersa realiter, sed idem & diuersum respectu eiusdem, & eodem modo sunt opposita, inerunt ergo opposita eidem quod est impossibile, si non, habetur propositum, scilicet quod illa quae differunt realiter vnum eorum non est realiter alterum. Secundo sic, quia sicut differre ratione se habet ad non esse idem ratione, ita differre realiter ad non esse idem re, vel sic, sicut differre ratione se habet ad ea quae differunt ratione, ita differre realiter ad ea quae differunt re, sed ea quae differunt ratione vnum non est eiusdem rationis cum altero, ergo illa quae differunt re, vnum non est idem re cum altero, & per consequens vnum non est realiter alterum.

Sed istud non videtur bene dictum, quia vel primum non sufficit sine illo addito, vel quamuis primum sufficiat tamen ad ipsum necessario sequitur illud additum. Non potest dici quod primum non sufficit sine quocunque addito, quia omnis differentia quae ex natura rei circumscripto omni actu rationis est realis, quia sicut non est medium inter ens reale & rationis, sic non est medium inter differentiam realem & differentiam rationis, & ideo illa differentia quae non est rationis, sed est circunscripto omni actu rationis, necessario est realis. Cum igitur illa differentia quae est ex natura rei circunscripto omni actu rationis sit huiusmodi, patet quod ad differentiam realem sufficit hoc solum quod sit ex natura rei circumscripto omni actu rationis, nec requiritur aliud additum. Si vero dicatur quod illud additum necessario sequitur ad primum sicut isti videntur sentire vt patet ex rationibus eorum. Contra, quia si in ete reali inuenitur talis differentia, quod aliquando in suo reali & singulari entitate accepta sic se habent quod sint idem realiter, sed non adaequate, & conuertibiliter, de talibus est verum quod vnum est alterum, quia sunt idem realiter, & tamen differunt in hoc realiter, quod non sunt idem adaequate & conuertibiliter cum haec differentia sit ex parte rei circumscripto omni actu rationis, sic autem est in diuinis etiam secundum istos, quare &c.

Ad primam rationem eorum patet responsio ex iam dictis, quia esse idem realiter vno modo & differre realiter alio modo non sunt o posita, & sic est de illis quae sunt idem realiter, & non adaequate, quia sunt idem realiter inquantum vnum praedicatur de altero realiter sed in hoc sunt diuersa realiter, quia vnum eorum praedicatur reali ter de aliquo de quo alterum non praedicatur, sicut magis patebit inferius. Ad secundam rationem dicendum quod in creaturis non inuenitur quod illa quae differunt ratione sint vnum ratione saltem secundum ill. ratione, nec quod illa quae differunt realiter sint idem realiter, secundum vnam rem singulariter acceptam, & ideo in illis tenet comparatio quan illi faciunt, quia quae sunt idem re vel ratione sunt idem secundum illi rem vel rationem adaequate, sed in diuinis inuenitur identitas realis non adaequate, & ideo secundum illam est realis identitas vno me do, & aliqua realis differentia alio modo sicut prius dictum est

QVANTVM ad secundum notandum est quod cum reale dicatur a re, gradus est in reali sicut est in re, res autem non dicitur vni uoce de omnibus de quibus dicitur, sed aequiuoce, vel analogice, hoc est, secundum plures rationes quarum vna attributionem habet ad alteram. Cum enim rerum quaedam sint absolutae, & quaedam fiunt puri respectus, res dicitur per prius, & simpliciter de re absoluta de qua dicitur formaliter praedicatione dicente, hoc es hoc, sicut dicimus quod albedo vel quantitas est res, & fortiori ratio ne substantia est res, vel ens reale, per posterius autem, & secundum quid solum dicitur de respectu, qui non est res, vel ens reale, nisi quia est rei tanquam modus essendi eius, & idem est de omni modo essendi, puta de modo subsistendi per se, & de modo essen di in alio, & de eo quod est tangere & tangi in corporibus, quia nihil talium est secundum se entitas, nisi quia formaliter est modus entitatis, & totus conceptus essentialis & formalis talium, est esse alterius. Nam quamuis omne accidens sit ens, quia entis vt dicitur 4. meta. tamen aliter & aliter conuenit hoc absolutis & respectibus, & vniuersaliter omnibus modis essendi, quia absoluta sunt entia, quia entis, non quidem essentialiter & forma liter, sed solum * concomitatiue, quia non essent naturaliter nisi essent in alio, scilicet in substantia, tamen sua quidditas non est esse in alio, imo praeter hoc habent suam formalem entitatem & quidditatem, sicut quantitas in sacramento altaris habet sui formalem entitatem, & quidditatem absque hoc quod sit in alio vel sit alterius vt subiecti, & idem est de albedine & huiusmodi. respectus autem, & vniuersaliter omnes modi essendi sunt entia, qui entis non solum concomitatiue, sed quidditatiue, & formaliter quia nullam entitatem habent, nisi hanc quae est esse huius. Verbi gratia, albedo quae est esse huius, vt subiecti puta cygni, est aliquid essentialiter praeter esse huius, quia esse huius non est eius essentia, sed modus essendi, sed iste modus essendi qui est esse huius non est quidditatiue & formaliter aliqua natura vel entitas nisi esse huius, & totus conceptus eius quidditatiuus & formalis est concipi non vt hoc vel quid, sed huius vel eius, & qui aliter concipit, non concipit modum essendi: sed rem cuius est modus denominatiue. Verbi gratia, componi & tangi sunt modi essendi reales rerum componentium & tangentium importates solam realem hab itudinem talium, partes ergo compositi, scilicet materia & forma, vel etiam subiectum & accidens sunt res quarum sunt illae habitudines seu modi essendi qui importantur per componi, vel per compositionem qui modi sunt in alio, & in quo aliud, & eis denominatiue conueniunt, forma enim dicitur esse in materia, & materia in qua est forma, & vtrumque est verum denominatiue & non essentialiter, quia essentia partium compositi non est sic esse, sed essentia vel quidditas seu en titas horum modorum tota consistit in hoc quod est esse huius, quia compositio non est aliud quam formam inesse materiae, & materiam subesse formae, propter quod exclusa materia & forma quorum neutrum, nec vtrumque est formaliter & quidditatiue compositio, compositio non est aliud quam esse huius, & idem est de tactu respectu tangentium, & ideo impossibile est concipercompositionem vel tactum, vt quandam rem vel entitatem secundum se essentialiter & formaliter nisi huius ad hoc puta materiae ad formam quo ad compositionem, vel corporis ad corpus quo ad contactum, & idem est de omni modo essendi.

Ex hoc sequuntur duo, vnum est quod nulli modo essendi competit per se esse subsistens, vel esse alteri inhaerens, quia omne tale est res habens modum essendi competentem ei denominatiue, sed nihil quod sit purus modus essendi habet modum essendi competentem ei denominatiue, quia tunc vnius modi esset alius modus, & sic in infinitum, ergo nihil quod sit purus modus essendi est pe se subsistens, vel inhaerens, sed essentialiter ipse modus essendi per se vel inhaerendi aliorum quibus haec de nominatiue competunt

Secundum est, quia nullus modus essendi facit compositioni cum re cui conuenit denominatiue, vnde compositio quae includit duos modos essendi, scilicet modum essendi vt in alio, & modum essendi vt in quo aliud quorum primus denominatiue comp tit formae & secundus materiae, non facit cum aliqua dictarum partium compositionem, quamuis differat aliquo modo realiter al vtraque, quinimo tota compositio est illarum rerum quibus huiusmodi conueniunt denominatiue, scilicet materiae & formae Cuius ratio est quia omnis talis compositio est per hoc quod vna res inhaeret alteri. Modus autem essendi nec per se subsistit nec inhaeret vt statim probatum est, quare &c.

Hoc etiam patet ex alio, quia si humanitas Christi dimitteretur a diuino supposito & per se subsisteret ipsa quidem haberet alium modum realem essendi quam prius, sed non aliam compositionem. Clarissimum etiam est in tactu, quia nullum tangentium est secundum se compositius quam si non tangeret aliud, & tamen tange. re vel tangi est realis modus essendi differens aliquo modo reali ter ab vtroque tangentium, cum illa possint manere soluto tactu.

Ex his ergo patet quod res & ens dicuntur per prius & simpliciter de essentiis & naturis quae sunt secundum se quaedam entia vel quaedam res formaliter, & non quia sunt rei vel entis nisi in quibusdam, & tunc denominatiue & non essentialiter. De modi autem essendi cuiusmodi sunt respectus, & alij modi siqui sint, d cuntur ens & res per posterius, & secundum quid, quia non sunt res vel entia nisi quia sunt entis & rei non solum denominatiue seu ci comitatiue, sed essentialiter, quia esse eorum est habitudo aliorum.

Veruntamen contra ista instatur dupliciter. Primo contra illud quod dictum est quod nec respectus, nec aliquis moduessendi habet aliquam entitatem nisi hanc quae est esse huius ve illius, quia illud quod est solum huius vel illius, & non hoc vel illud cum nullo construitur in recto, sed in obliquo, sed respectu est verum dicere quod sit respectus, & de modo est verum dicere quod est modus, ergo tota entitas istorum non est esse huius. Secundi instatur contra illud quod dictum est quod nulli modo essendi competit quod sit per se subsistens vel alteri inhaerens, quia omne quod est, vel innititur alteri vel non innititur, sed quod non innititur alteri subsistit per se, quod autem innititur alteri ei inhaeret, ergo omne quod est, oportet quod sit per se subsistens, vel alteri inhaerens, cuius oppositum dictum est de modis essendi.

Ad primum istorum dicendum est per interemptionem maioris, quia constructio vel praedicatio in recto non arguit aliquam entitatem, alioquin non esset verum dicere caecitas est priuatio, vel quod in oculo sit caecitas: quia caecitas & priuatio & vniuer saliter omnis negatio non sunt entitates secundum se. Et consimiliter potest dici quod respectus est modus essendi, quamuis non fit aliqua realitas, nisi quae est essentialiter alterius, & non solum concomitatiue modo prius exposito. Oportet enim de entibus & non entibus, de absolutis & respectibus loqui in omni casu, & qui vellet variare naturas rerum secundum casus grammaticales, multum erraret.2

Ad secundum dicendum quod non omne quod innititur alteri est inhaerens, omnis enim res innititur suae causae conseruanti, quia desineret esse substracta influentia suae causae conseruantis, & tamen non omnis res habens causam conseruantem est inhaerens, imo multae sunt per se subsistentes. Alio modo innititur vna res alteri vt suo subiecto, & sic omne accidens absolutum innititur alteri, & omne tale inhaeret & solum tale. Alio modo innititur aliquid alteri sicut suo fundamente sicut omnes modi essendi, & tale non inhaeret, quia modus essendi per se innititur suo fundamento sicut modus essendi aaliud, vel in alio & tamen non inhaeret, quia per modum essendi inhaerentem res non diceretur formaliter per se subsistens, & idem est de aliis modis. & causa dicta fuit prius, quia omnis res per subsistens, vel inhaerens est res habens modum essendi & non est modus essendi solum.

QVANTVM ad tertium quod est principale quaesitum dicenda sunt tria. Primum est quod differentia essentiae & relationis in diuinis non est pure & praecise secundum rationem. Secundum est quod non est dicendum simpliciter & absolute quod differant realiter. Tertium est quod necessarium est dicere quod differant aliquo modo realiter saltem secundum quid & cum determinatione. Primum patet sic, differentia quae est ex natura rei circunscripta omni operatione intellectus nio est pure & praecise secundum rationem, sed differentia essenti& relationis est ex natura rei circunscripta omni operatione intellectus, ergo talis differentia non est pure & praecise secundum rationem. maior patet ex dictis de differentia reali & secundum rationem. Minor probatur: quia circunscripta omni operatione intellectus nostri adhuc in diuinis est talis differentia ex natura rei inter essentiam & relationem, quia essentia di uina est in aliquo supposito formaliter in quo non est quaelibet relatio formaliter, verbi gratia in patre est essentia diuina formaliter in quo tamen non est filiatio eodem modo realiter; alioquin sicut pater formaliter est Deus per diuinam essentiam existentem in eo, sic pater esset formaliter filius per filiationem formaliter existentem in eo, & sic periret personalis distinctio inter patrem & filium quod est haeresis sabelliana. Et idem potest deduci de vtraque proprietate quae non est in spiritu san. sicut essentia: & sic patet minor. Sequitur ergo conclusio, scilicet quod essentia. & relatio in diuinis non differunt pure & praecise secundum rationem.

Secundum sic patet, quaecunque differunt realiter simpliciter & absolute, sunt diuersae res quarum vna nullo modo est altera, sed essentia & relatio diuina non sunt tales duae res quarum vna nullo modo sit altera, ergo non differunt realiter simpliciter & absolute. Maior patet, quia cum identitas & diuersitas opponantur, illa quae sunt simpliciter & omnino diuersa seu differentia realiter non sunt aliquo modo idem realiter. minor similiter patet secundum illud commune dictum quo dicitur quod essentia & relatio sunt idem realiter quamuis non adaequate & conuertibiliter, & sic patet secundum.

Tertium autem necessario concluditur ex praedictis duobus sic, omnis differentia quae non est pure & praecise secundum rationem sed est ex natura rei excluso omni actu rationis est aliquo modo realis, sed differentia essentiae & relationi: in diuinis non est pure & praecise secundum rationem, sed est ex natura rei exciuso omni actu rationis, ergo talis differentia est aliquo modo realis. vtraque praemissarum patet ex praecedentibus. Viterius cum differentia talis non sit dicenda realis simpliciter & absolute (vt supra probatum fuit) sequitur neces. sario quod fit dicenda realis secundum quid, & cum determinatione. Illa autem determinatio diuersimode ponitur a diuersis.

Quidam enim dicunt quod essentia & relatio differunt quia non sunt idem adaequate & conuertibiliter, nam paternitas est essentia & nihil aliud, sed essentia diuina est paternitas & aliqua res quae non est paternitas: quia est filiatio quae non est paternitas, & sic essentia est in plus quam paternitas, & idem de essentia respectu filiationis & cuiuscunque alterius relationis.

Alij dicunt quod essentia & relatio differunt sicut res & modus habendi rem illam, cuius modi essendi vel habendi entitas & conceptus quidditatiuus non est quod sit res alia ab essentia neque subsistens neque inhaerens, sed quod sit huius, & differt hic modus ab essentia ex natura rei, non solum quod essentia est in aliquo supposito in quo non est quilibet modus habendi eam, sed etiam quia formaliter loquendo non ita proprie dicitur, quod paternitas sit essentia vel econuerso, sicut si diceretur quod paternitas est modus essendi vel habendi essentiam diuinam vt a quo est alius per generationem, & hoc videtur dicere Damascenus libro primo capitulo nono vbi dicit sic, Omnia quaecunque habet pater filij sunt praeter non generationem quae non significat substantiae differentiam, neque dignitatem sed modum existentiae. & capitulo 13. dicit clarius sic ingenitum & ge¬ nitum & processibile non substantiae sunt significatiua, sed eius quae adinuicem est habitudinis & existentiae modi. & Augustinus 7. de Trinitate reputat absurdum dicere in Deo quod substantia sit relatio, vt infra dicetur, quare relatio proprie es modus habendi essentiam.

Alij dicunt quod relatio & essentia differunt formaliter ex natura rei, quamuis sint idem identice. Vnde concedunt. quod haec est vera paternitas & essentia identice, sed haec est a salsa, paternitas est essentia formaliter, quia differunt formaliter ex natura rei, & hac formalitatem non intelligo nisi coincidat cum altero dictorum modorum, vel includat vtrunque quod verius credo, quia in hoc quod dicunt quod essentia & relatio sunt idem identice & quod vnum verificatur realiter de alio includut primum modum quo alij dicunt quod sunt idem realiter. In hoc autem quod dicunt quod non sunt idem formaliter, sed differunt formaliter ex natura rei includunt illud quod primi dicunt quod non sunt idem adaequate & illud quod dicunt secundi, scilicet quod differunt sicut res & modus habendi rem.

Ad cuius declarationem est aduertendum quod illa inadaequatio quae est inter paternitatem & essentiam non est sicut inadaequatio quae est vel esset inter sortem & hominem, dato quod homo esset aliquid singulare sicut sortes in plus se habens quam sortes, quemadmodum dicimus in diuinis de essentia & paternitate, quia inadaequatio quae esset inter hominem & sortem stante praedicta hypothesi non faceret differentiam formalem, de qua loquimur, quia sortes continetur per se sub homine, & formalitas eius sub formalitate hominis, & ob hoc sortes esset formaliter homo, & per idem esset formaliter sortes, & formaliter homo. Sed in proposito de essentia diuina & paternitate non est sic, quia dato quod paternitas sit in minus quam essentia, tamen non continetur sic per se sub essentia sicut sortes sub homine sumpto vniuersaliter, vel singulariter secundum supradictum hypothesim, quia conceptus vnius puta relationis non includitur in conceptu alterius puta essentiae. vel econuerso sicut conceptus hominis includitur in conceptu sortis, sed sunt conceptus formaliter separati, & hoc prouenit ex natura rei secundum se, & non per solam negociationem nostri intellectus, quia pater est formaliter pater per paternitatem & non per essentiam: alioquin non distingueretur formaliter a filio, & per paternitatem refertur realiter ad filium, & non per essentiam, & totum hoc est ex natura rei propter quod licet pater. nitas sit in minus quam essentia, quia est specialis modus habendi essentiam videlicet vt a quo est alius per generationem, tamen non sic continetur per se sub essentia sicut sortes sub homine, ita vt sit eadem formalitas vtriusque etiam ex natura rei, sed alia & alia & ideo haec non est concedenda, paternitas est formaliter essentia vel econuerso, sicut conceditur quod sortes est formaliter homo. Et causa est, quia paternitas vt paternitas, & vt relatiue opposita filiationi, in quo etiam differt ex natura rei ab essentia quae eidem filiationi relatiue non opponitur, est mere relatio siue relatiuus modus essendi, essentia autem quid mere absolutum, & ideo formalitas paternitatis vt paternitas est non est formalitas essentiae vt essentia est, nec sub ea continetur, vt inferius sub suo per se superiori, sed sunt formalitates ex natura rei differentes sicut absolutum a relatione & econuerso. Quocunque autem praedictorum modorum dicatur quod essentia & relatio diuina differrent, siue quia non sunt idem adaequate, siue quia differunt vt res & modus habendi rem, siue quia differunt formaliter, semper sequitur necessario quod differunt aliquo modo realiter, cum quaelibet praedictarum differentiarum sit ex natura rei circunscripto omni actu rationis & intellectus: quamuis non sit simpliciter & absolute dicendum quod differant realiter propter causam prius assignatam.

AD RATIONES vtriusque partis respondendum est prout possibile est in materia tangente fidem quae non potest ad plenum nota esse viatori. Cum enim primo dicitur quod illa quorum vnum inuenitur in aliquo supposito sine alio differunt aliquo modo realiter. Dicendum est quod istud argumentum non probat quod talia differant realiter simpliciter, & absolute, sed solum secundum quid, & cum deterninatione, aut quia non sunt idem adaequate & conuertibiliter vt ibidem respondetur, aut quia differunt ficut res modus & rei, aut quia differunt formaliter ex natura rei. Obiectio autem quae subiungitur nihil aliud concludit quam illud quod concessum est.

Ad secundum dicendum est quod quaelibet praemissarum illius syllogismi expositorij neganda est pro quanto dicit quod essentia nullo modo est realiter differens a paternitate & filiatione, quia saltem differunt secundum quid, & cum determinatione quae est secundum alterum trium praedictorum modorum. Si autem argueretur sine alio addito sic, haec essentia est paternitas, haec essentia est filiatio, ergo filiatio est paternitas. Dicendum esset aliter, vno modo quod argumentum non includit quia essentia diuina licet fit quaedam simplex natura, est tamen propter suam infinitatem communis communitate reali pluribus inter se differentibus scilicet cuilibet relationi diuinae: propter quod sicut in creaturis, si in subiecto poneretur terminus communis respectu suorum singularium non teneret consequentia, vt dicende homo est sortes, homo est Plato, ergo est sortes. Sic in proposito propter communitatem realem essentiae ad relationes non tenet consequentia, & hoc est singulare in diuinis propter infinitatem essentiae diuinae. Vel posset dici aliter quod non proprie dicitur essentia est paternitas vel econuerso proprietate formali, quia non sunt idem formaliter, sed paternitas est modus essendi vel habendi essentiam, quia quidditas, & conceptus paternitatis vt paternitas est, non est esse hoc sed huius.

Ad tertium dicendum quod non concludit plus nisi quod paternitas & filiatio dicunt realitatem aliquo modo differentem ab essentia quod potest intelligi. Aut quia non sunt idem adaequate & conuertibiliter, aut quia differunt ex natura rei, sicut res & modus, aut quia non sunt idem formaliter.

Ad quartum dicendum quod maior propositio habet veritatem in creaturis in quibus propter earum limitationem res vnius praedicamenti non continet rem alterius, sed in diuinis essentia vel substantia propter suam illimitationem contine omnem rem quae in diuinis reperiri potest. Vel aliter potest dici quod relatio cum sit quidditatiue & formaliter respectûs non est quidditatiue & formaliter essentia, quamuis non sit alia res neque subsistens neque inhaerens, sed solus modus essendi vel ha bedi essentiam: quae non est formaliter hoc vel illud sed huius vel illius. Exemplum potest poni de pomo quod si quis haberet ex se: & pomum idem daret alteri, habere ex se, & habere ex alio non sunt alia res a pomo habito. neque subsistens, neque inhaerens, nec tamen proprie diceretur quod modus habendi pomum ex se vel ab alio sit ipsum pomum, sed est modus habendi pomum. Et similiter relatio quae est modus habendi essentiam diuinam & pluries dictum est, non est proprie essentia & formaliter, quamuis non sit alia res ab ea neque subsistens, neque inhaerens, quia entitas eius vel quidditas non est esse hoc vel illud, sed esse huius vel illius: seu ad hoc vel ad illud, seu quomodolibet aliter nam diffinitio eius quae indicat quidditatem est ad aliud se habere.

Ad rationes alterius partis similiter respondendum est. Ad primam cum dicitur quod illa quae praedicantur de se inuicem in abstracto sunt idem realiter, potest responderi ad hoc quod talia sunt penitus idem realiter si praedicantur de se inuicem & de aliis adaequate conuertibiliter: Si autem non est sic sed de aliquo reali praedicatur vnum de quo non praedicatur aliud, tunc vnum eorum differt ab altero realiter hoc modo scilicet quod non sunt idem adaequate, & conuertibiliter, & sic est de essentia & paternitate, quia essentia aequaliter praedicatur de paternitate & filiatione, & tamen vnum eorum non praedicatur de altero, & sic non excluditur omnimoda realis differentia inter essentiam & relationem. Ad minorem etiam propositionem dicunt illi qui tenent tertium modum prius tactum, quod licet paternitas sit essentia identice, non tamen formaliter, & ideo formaliter differt ab ea & ex natura rei. Et idem intelligunt illi qui ponunt secundum modum, scilicet quod relatio non est formaliter & proprie essentia sed modus habendi eam, quamuis non sit alia res neque subsisten neque inhaerés, quod videtur insinuare beatus Augustins 7. de trin. cap. primo, vbi dicit quod omnis res quae relatiue dicitur est aliquid excepto relatiuo seu relatione, & ex hoc concludit quod in patre praeter paternitatem est aliquid, scilicet essentia. Item eodem 7. capi. 4. dicit quod non est idem deum esse & patrem esse, constat autem quod deus deitate est deus, & paternitate pater, ergo secundum eum paternitas & deitas non sunt idem peni tus. Item idem habet August. pro inconuenienti, vt dictum fuit quod substantia sit relatio & tamen necessario sequitur, essentia est paternitas & paternitas est relatio, ergo essentia est relatio& sic Aug. videtur non admittere hanc praedicationem paternitas est essentia vel econuerso, & videtur se fundare in hoc quod paternitas non est hoc vel illud, sed huius vel illius, vnde quod aliquid dicitur pater dicitur hoc vel illud sed huius vel illius, pater enim dicitur pater filij & nihil plus ratione paternitatis.

Ad secundam rationes dicendum est quod omnis res vel est deitas vel creatura, potest dici primo quod concessa tota ratione scilicet quod paternitas sit diuina essentia, adhuc non sequitur quin differant aliquo modo realiter, quia licet vnum sit idem quod a aliud, non tamen adaequate & conuertibiliter. Secundo potest dici quod sub hac distributione qua dicitur omnis res non cadit paternitas vt relatio quae vt sic non est res sed rei & tota sua quidditas est vt huius vel cuius, & non vt hoc vel vt quid. vnde Aug in sermone de tri. dicit quod pater est id quod filius, non tamen filius ecce quod sub id & quod, non comprehenditur paternitas & filiatio, & eodem modo in proposito, & sicut sub id & quod & sub re simpliciter non cadit relatio ita nec sub oppositis, nec dicatur aliud vel alia res. Patet ergo quod sumere vnum sub alio est fallacia figurae dictionis mutando quod in cuius, vel hoc in huius & rem in modum rei: veruntamen quantum ad esse creatu vel increatum iudicandum est de modo rei secundum rem cuius est modus, essentia enim diuina cum omni suo modo vel relatione est increata, & omnis creatura cum omni modo suo est creata.

Ad tertiam rationem dicendum est quod in illa decretali damnamus. Reprobatur & condemnatur opinio Ioachim quantum ad duo. Quorum vnum ipse ponebat, & aliud imponebat magistro sententiarum. Ioachim enim sicut verissimus arrianus, ponebat quod pater & filius & spiritus sanctus non sunt vnum in essenti: & natura nisi collectiue sicut multi homines sunt vnus populus, vel multi fideles sunt vna ecclesia, quod nitebatur probare per multas auctoritates sacrae scripturae, vt patet clare intuenti textum illius decretalis. Item imponebat magistro sententiarum quo ipse ponebat quaternitatem, quia dicebat patrem generantem & filium genitum: & spiritum sanctum procedentem. Et cum hoc dicebat essentiam diuinam esse quandam summam rem non generantem nec genitam nec procedentem, & ita vt recitat decretalis dicebat quod magister Papae non tam trinitatem quam quaternitatem astruebat in Deo, videlicet tres personas, & illa communem essentiam, quasi quartam, haec sunt verba decretalis. Con. demnatur autem ibidem dictum eius quantum ad vtrunque praedictorum, videlicet quantum ad id quod ponebat personas diuinas differre essentialiter, & in nulla essentia secundum numeri conuenire, & quantum ad hoc quod dicebat M. P. posuisse quaternitatem & non solum trinitatem, excusando magistrum P. non posuit nisi trinitatem personarum, scilicet patrem filium & spiritum sanctum, quarum quaelibet per se & omnes simul sunt illa summa res & econuerso. Ex quo patet quod ibi non negatur quaelibet quaternitas, cum omnes doctores catholici ponant quaternitatem relationum realium in diuinis, sed solum negatur talis quaternitas qualem imponebat Ioachim magistro sententiarum, & illa erat quaternitas personarum, quia nec aliam intelligebat, nec intelligere poterat secundum principia quae tenebat & hic est clarus sensus decretalis qui in nullo tangit quaestionem propositam cum in ea nihil penitus dicatur de differentia essentiae & relationis de qua quaesitum est, sed solum ibi agitur de numero personarum & consubstantialitate earum. Item si condemnaretur quaternitas rerum (quod tamen nusquam legitur) non comdennaretur nisi quod tres personae & essentia sunt quatuor res, quia de hoc solum agitur ibi, & hoc non esset contra concessa quia non ponitur quod essentia ponat innumerum rerum cum personis ita quod sit quarta res: essentia enim cum includatur intrinsece in qualibet persona non ponit innumerum cum aliqua earum alioquin idem numero numeraretur bis, scilicet se cundum se & vt in alio quod est inconueniens, & ideo tres personae, & vna essentia non sunt quatuor res ad quem sensum potest ad plus extendi decretalis illa. Et si dicatur quod essentia non posset prdicare de persona si relatio differret quoquo modo ab essentia, quia persona includit relationem quam non includit essentia Dicendum est quod imo, quia cum relatio quam includit persona non sit aliud quam realis modus habendi essentiam non impedit praedicationem vnius de altero, nam sicut verum est dicere quod essentia habita sub tali modo est essentia & econuerso, essentia est essentia sub tali modo habita ita verum est dicere quod essentia est persona & persona est essentia.

Ad quartam rationem dicendum est, quod pluralitas illorum quorum quodlibet est res proprie & simpliciter facit compositionem, sed i lud quod est modus essendi solum cum nullo facit compositionem netollit simplicitatem, vt prius declaratum fuit quamuis non sit idem conuertibiliter vel quidditatiue, & formaliter cum re cuius est modus, & sic est de essentia quae est verissime res & de relationit quae est modus habendi essentiam. Et quod ita sit patet speciali ratione quia nullus fidelis dubitat quin paternitas & filiatio & processio in diuinis differant realiter, & tamen non solum in eodem supposito non est compositio, sed totaliter a deo & a diuinis secundum totum suum ambitum tollitur compositio, ergo non omnis realis differentia semper facit compositionem. Et si dicatur quod non omnis realis differentia facit compositionem, sed tantum illa qu est plurium in eodem supposito quod non est in diuinis. Contra, pluralitas realis non facit compositionem in aliquo supposito, nisi quia talis pluralitas est in vna subsistentia, sed in diuinis non est nisi vnica subsistentia, ergo qua ratione realis pluralitas faceret conpositionem in eodem supposito, eadem ratione faceret in diuinis secundum totum ambitum diuinorum, maior patet, quia omnis compositio est duorum vel plurium quorum vnum est per se subsistens & omnia alia sunt ei inhaerentia, ita quod in omni compositioni de qua loquimur est dare vnum per se subsistens respectu euiu alia quae inhaerent faciunt compositionem cum eo & inter se. minor probatur per Aug. 5. de tri, cap. 4. vbi dicit quod omnis res ad se subsistit quanto magis Deus, & cap. 5. in fine dicit quod hoc est Deo esse quod subsistere, & ita subsistere est absolutum quod non plurificatur in diuinis, & sic in diuinis non est nisi vna subsistentia, & haec fuit minor, sequitur ergo conclusio, sci licet quod si quaecunque realis differentia faceret compositionem in eodem supposito, eadem ratione faceret in diuinis secundum totum ambitum diuinorum, quod nullus ponit.

Contra praedicta tamen videntur esse quaedam autoritates sanctorum. Dicit enim Hilarius 8. de Trinit. quod non humano modo ex compositis Deus est vt in eo aliud sit quod aleo habetur, & aliud sit ipse qui habet. Item Boetius primo de Trin. ait, Nihil in Deo aliud praeter illud quod est, neque enim subiectum fieri potest. Item August. 15. de trinit. dicit quod sihabetur in natura vniuscuiusque trium, vt qui habet, hoc sit quod habet. Et Isidorus dicit quod Deus simpliciter dicitur, quia non aliud est ipse, & aliud quod in ipso est, ex quibus auctoritatibus videtur haberi quod nulla sit realis differentia inter essentiam & relationes quas habet.

Ad haec omnia & consimilia dicendum quod omnes ista auctoritates intelliguntur de absolutis quae nullo modo differunt ab essentia nisi secundum rationes, relationes autem differunt ex natura rei saltem secundum quid & cum determinatione alicuius trium praedictorum modorum, vnde August. exponens I1. de Trini. illud quod ipse & alij sancti dicunt ait in quo ad semetipsum dicitur Deus & non ad alterum, hoc est quod habet sicut ad semetipsum dicitur vnius habendo vitam, & eadem vita ipse est. Illa autem sunt absoluta in quibus ad semetipsum dicitur Deus & non ad alterum, & haec expositio non solum habetur expresse ex dicto iam allegato, sed etiam concordat his quae dicta sunt prius; videlicet quod relatio vi relatio est non est quod habetur vel quod inhaeret, quia non est quod sed cuius, vnde pater inquantum pater non est quod nec qualis nec quantus sed cuius, pater enim inquantum pater non est nisi filij, quia non est pater nisi filij, & ideo praedictae auctoritates non intelliguntur de relationibus. Et si dictae auctoritates intelliguntur de relationibus, nihilominus non sunt contra praedeterminata, quia dato quod essentia sit idem quod relatio ab eis habita, non tamen sunt idem adaequate & conuertibiliter, aut si sunt idem identice non tamen idem sunt formaliter, quia differunt sicut res & modus habendi rem prout in praecedentibus extitit declaratum & cum haec differentia sit ex natura rei circunscripto omni actus rationis necesse est dicere quod sit aliquo modo realiter, & qui negant hoc videntur clare incidere in haeresim sabellianam, quia impossibile est saluare quod paternitas & filiatio differant realiter inter se & non differant ab essentia ex natura rei, & sic realiter, in hoc quod essentia est formaliter in qualibet persoa per quam quaelibet est Deus formaliter, & paternitas ve filiatio non est in qualibet persona formaliter, alioquin quaelibet persona esset formaliter pater & filius, & sic periret distinctio personarum sicut posuit Sabellius.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1