Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

Utrum proprietates relativae sint in essentia et personis

QUAESTIO SECVNDA. Vtrum proprietates relatiuae sint in essentia & in personis.

SECVNDO quaeritur vtrum proprietates relatiuae sint in essentia & in personis. Et videtur quod non; quia omne quod est in aliquo est in eo secundum aliquem modum essendi in, sed nullus illorum modorum essendi in qui determi natura a Philosopho 4. Physicorum potest assignari vel conuenire modo quo proprietates dicuntur in essentia vel in personis, ergo &c.

Item omne illud quod est relatio refertur, sed essentia diuina non refertur, ergo ad minus in essentia non est relatio.

SED CONTRA. quod enim in personis sint relationes patet per auctoritatem Gregorij qui dicit quod in personis proprietas, & in essentia vnitas, quod autem sint in essentia probatur, quia in diuinis non sunt nisi duo praedicamenta, sciicet substantia & relatio, cum ergo haec non sint seorsum oportet quod vel substantia sit in relatione quod est absurdum dicere, vel quod relatio sit in substantia vel in essentia.

RESPONSIO. Videnda sunt tria. Primum est quod proprietates sunt tam in essentia quam in personis. Secundum per quem modum sunt in eis. Tertium erit in quo sint per prius, vtrum in essentia an in personis vel econuerso.

QUANTVM ad primum sciendum est quod relationes sunt in personis & in essentia. De personis patet dupliciter. Primo sic, nihil constituitur formaliter nisi per aliquid in eo existens, sed personae constituuntur formaliter per relationes diui¬ nas vt probatum fuit supra, ergo relationes sunt in personis. Secundo sic, nihil refertur realiter nisi per id quod est in ipso quod enim refertur solum per id quod est in altero refertur tantum secundum rationem, vt patet de scibili, sed personae diuinae referuntur realiter, ergo in ipsis sunt reales relationes, & haec ratio probat generaliter de omnibus relationibus, sed prima tantum de personalibus. Quod autem sint in essentia patet sic, omnis relatio est in supposito relato mediante aliquo absoluto quod est fundamentum relationis, omnis enim modus essendi siue in se siue in alio siue ad aliud requirit naturam absolutam in qua fundatur & mediante qua conueniat cuicunque conuenit, sed in supposito diuino nihil est absolutum nisi esse tia, ergo relatio est in supposito diuino mediante essentia, si sic ergo est in essentia, quia eius est fundamentum.

QUANTVM ad secundum, scilicet ad quem modum essendi reducatur. Sciendum secundum Hilarium qued comparatio terrenorum ad diuina nulla est, vnde proprie loquendo modus quo relationes sunt in personis vel in essentia non est aliquis illorum qui enumerantur a Philosopho 4. Physicorum reduci tamen potest secundum aliquam similitudinem sic. Modus enim quo relatio est in essentia reduci potest ad illum modum quo sanitas est in calidis & frigidis, est enim in eis si cut in fundamento, dicit enim commensurationem eorum debitam, sed in animali est sicut in subiecto, potest & reduci ad illum modum quo forma est in materia quantum ad aliquid, quia quandocunque aliquid est constitutum ex pluribus oportet quod vnum eorum se habeat aliquo modo ad alterum sicut forma ac materiam, sed persona constituitur ex essentia & relatione? E ideo secundum nostrum modum intelligendi relatio se habei ad essentiam aliquo modo sicut forma ad materiam, multum tamen est hic de dissimilitudine.

De modo autem quo relatio est in persona. Sciendum quod quaedam sunt relationes personales sicut paternitas, filiatio & spiratio passiua seu processio, & hae sunt in personis sicut rationale in homine, & omnino differentia specifica in specie quam constituit. Istae enim formaliter constituunt personas & distinguunt. Aliae sunt proprietates relatiuae sed non persona. les, vt spiratio communis & innascibilitas & hae sunt in personis modo quo accidens dicitur esse in supposito eo quod tales intelliguntur aduenire suppositis iam constitutis, & in hoc habent aliquem modum accidentis quod aduenit rei post suum completum esse

QUANTVM ad tertium sciendum quod relationes nor sunt per prius in essentia quam in diuinis personis, neque secundum rem neque secundum rationem, non secundum rem, quia sic in diuinis nihil est prius aut posterius, neque secundum rationem vel secundum modum intelligendi, quia impossibile est principia intrinseca alicuius rei praeintelligere vt vnita ante constitutum ex talibus principiis, nec econuerso, quia constitutum dicit ter minum vnionis eorum ex quibus constituitur, impossibile autem est intelligere quod vnio sit facta, & terminus vnionis no sit acquisitus nec econuerso, sed relatio & essentia sunt constituentia personam, ergo impossibile est praeintelligere relationem in essentia antequam intelligatur persona constituta: sed necessario simul intelligitur vtrumque, Vel potest sic formari ratio impossibile est quod aliqua intelligantur vt vnita & non intelligatur ex eis factum aliquod vnum, quia omnis vnio tendit ad vnum propter quod non terminatur nisi habito vno, sed quicunque intelligit relationem in essentia intelligit relationem & essentiam vt vnita, ergo necessario simul intelligit aliquid vnum constitutum ex eis, illud autem non est nisi persona, quare &c. Et declaratur hoc per simile: sicut enim in materialibus suppositum dicit aliquid constitutum ex materia & forma, sic in diuinis persona dicit quid constitutum ex essentia & proprietate relatiua quasi ex materia & forma, sed impossibile est intelligere formam in materia nisi cointelligendo constitutum, nec constitutum nisi cointelligendo partes in constituto, quare &c. Minor declaratur quia impossibile est intelligere compositionem nisi intelligendo compositum, nec compositum nisi intelligendo in ipso partes quarum vnione ipsum est compositum, ideo &c. Notandum quod si relatio cum suo fundamento adueniret supposito iam constituto vt in creaturis, tunc relatio prius esset in fundamento quam in supposito.

AD PRIMVM argumentum patet solutio ex dictis,

Ad secundum dicendum quod omne illud in quo est relatio sicut in supposito relato illud refertur, non autem illud in quo est tantum vt in fundamento, relationes autem sunt in essentia sicut in fundamento solum, in personis autem sunt sicut in suppositis, & ideo solae personae referuntur & per consequens distinguuntur non autem essentia, & hoc est quod di cit Damascenus quod proprietates sunt caracteristicae, id est, determinatiuae & distinctiuae hypostaseos, id est, personarum non autem essentiae.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 2