Praeambulum
Praeambulum
RABDICTIS autem adiiciendum. Superius magister comparauit proprietates ad essentiam & personas, & hic vero comparat essentiam & perIsonas adinuicem. Et diuiditur in tres. Primo determinat suum intentum. Secundo incidenter determinat de nominibus translatiuis. Tertio imponit tractatui de trinitate & vnitate ad finem. Secunda ibi, Praeterea sciendum est. Tertia ibi, de sacramento vnitatis. Prima diuiditur in quatuor. Primo comparat essentiam & personam quantum ad id entitatem. Secundo quantum ad praedicandi modum. Tertio subiungit quo modo communia in diuinis possunt appropriari, & ponit appropriationis rationem. Quarto incidenter determinat de quodam nomine communi. Secunda ibi, hiconsiderandum. Tertia ibi, Ex praedictis constat. Quarta ibi, sed non est praetermittendum. Prima diuiditur in tres. Primo ponit quorundam errorem. Secundo confirmat. Tertio soluit. Secunda ibi, si enim inquiunt. Tertia ibi, hic quidam dicunt, Et vltima diuiditur in tres. Primo respondet ad auctoritatem. Secundo responsionem confirmat. Tertio respondet ad rationem in contrarium adductam. Secunda ibi, non ergo secundum corporalem. Tertia ibi, nec tamen differentem. Haeest diuisio literae in generali.
IN SPECIALI vero sic procedi & proponit primo quod quidam dixerunt essentiam & personam non esse idem Postea confirmat hoc dictum, si enim eadem essentia esset pater & filius, ergo eadem res generat & generatur, ad haec facit auctoritas Hilarij dicentis quod res naturae & natura non suni eadem vel idem, sed diuina persona est res naturae, essentia autem dicitur ipsa natura, ergo differunt. Respondet quod verbum Hilarij est intelligendum in creaturis non in diuinis. Postea confirmat haec in diuinis secundum Hilarium, res natura idem est quod natura scilicet natura ad existens res naturae pter & filius est ipsa diuina natura, ipse enim Hilarius dicit? deus non est aliud ab his quae sibi insunt, id est, ab attributis & personis, est tamen aliud ab his quae sibi non insunt, id est, a creaturis. Deinde respondet ad rationem dicens quod secundum rationem essentiae & hypostasis differunt, & quod generans & generatum conueniunt in substantia non tamen in personalitate. Postea quaerit cum tres personae dicuntur vna essentia & vnus deus vtium sicut dicitur vna essentia trium personarum & tres tamen personae vnius essentiae ita posset dic vnus deus trium personarum vel tres personae vnius Dei. Et respondet quod non, quia sic significatur deus in aliqua habitudine principij respectu personarum, nec est simile de essentia quia est alius modus significandi nomine dei, & alius nomine essentiae. Postea subdit quod potentia, sapientia, bonitas, sunt communia in diuinis, appropriantur tamen aliquibus personis, potentia enim appropriatur pacri, quia in creaturis patres solent esse infirmi, sapientia appropriatur filio, quia in creaturis propter iuuentutem solent esse ignorantes. Bonitas vero appropriatur spiritui sancto, quia spiritus inflammationem & tumorem dicit in creaturis, vnde per contrarium hoc dicitur in diuinis. Postea dicit quod hoc nomen homousion ab antiquis primo fuit concessum, tandem propter malum intellectum, fuit damnatum, sed finaliter propter veritatem rei fuit receptum. Postea dicit quod de nominibus translatiuis non vult aliquid dicere, nisi quod assignata est ratio secundum quam transferri videntur. Vltimo dicit se insufficienter determinassi de sacramento trinitatis & vnitatis diuinae, &c.
On this page