Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum suppositum et natura differant realiter in creaturis
YArITIO PAIRA. Vtrum suppositum & natura differant realiter in creaturis. Caiet. 3. g. 4. ar. 2. Henr. quod 4. qu. 3. cap. 3. d. 5. 43
CIRCA distinctionem istam quaeritur de tribus principaliter. Primum est de comparatione personae ad essentiam diuinam. Secundum est vtrum conuenienter dicatur quod sint tres persona vnius essentiae. Tertium est de nominibus translatiuis. Quantum ad primum sciendum est quod cum persona comparetur ad essentiam sicut suppositum ad naturam. Primo quaeritur de comparatione suppositi ad naturam in creaturis quae sunt nobis notiores. Et secundo de comparationi personae ad essentiam in diuinis. Ad primum sic proceditur & arguitur quod suppositum & natura differant realiter in crea¬ turis, quia illa quorum vni attribuitur aliquid reale quod non attribuitur alteri differunt realiter, sed natura & suppositum in creaturis sunt huiusmodi, quia supposito attribuitur agere non autem naturae, ergo differunt realiter.
Item filius Dei assumpsit humanam naturam & non assumpsit humanum suppositum, ergo non sunt idem suppositum & natura.
Item suppositum & natura se habent sicut habens & habitum, homo enim significat vt habens humanitatem, & humanitas vt quod habetur, sed in solo Deo sunt idem quod habet & quod habetur, non autem in creaturis, ergo in solo Deo ide sunt suppositum & natura, non autem in creaturis.
IN CONTRARIVM arguitur, quia idem importatur per nomen hominis & eius diffinitionem, sed per diffinitionem hominis non importatur nisi quidditas & natura (quia diffinitio indicat quid est res) quid autem quaerit de quidditate, ergo sola quidditas vel natura importatur per nomen hominis quod est nomen suppositi.
RESPONSIO. notandum que suppositum & natura possunt accipi dupliciter. Vno modo vt suppositum concretum dicatur, vt homo vel hic homo, & natura dicatur abstractum vt humanitas vel haec humanitas, & hoc modo quaerere quomodo se habeat suppositum ad naturam est quaerere quomodo se habeat quidditas ad id cuius est siue ad habens quidditatem. Alio modo possunt accipi sic vt suppositum dicatur singulare (vt hic homo vel haec humanitas) & natura dicatur quid commune vel vniuersale, vt homo vel humanitas, & sic quaerere quid addit sup. positum super naturam est quaerere de principio indiuiduationis
QUANTVM ad primum articulum solum tractabitur nunc quaestio, quia quantum ad secundum tractabitur in secundo lib. de materia. Quantum ergo ad primum sciendum estae de comparatione suppositi ad naturam accipiendo suppositum pro concreto vt hominem, & naturam pro abstracto vt humanitatem vtrum sint idem an non, sunt plures modi dicendi. Vnus est quod suppositum differt realiter a natura, quia intendit in se realiter aliquid quod differt realiter a natura scilicet esse, & alia accidentia quae sunt extra rationem naturae, & hoc declarant dupliciter. Vno modo per dictum Aristotelis in 7. metaphysicae qui dicit quod in dictis per se sunt idem realiter quidditas & habens quidditatem non autem in dictis secundum accidens. Ex quo volunt accipere quod in omni natura cui potest aliquid accidere extra rationem eius existens, differt realiter suppositum & natura, quia in ratione suppositi non solum includitur natura, aut illa quae ad rationem naturae & speciei pertinent, sed etiam illa quae accidunt naturae in supposito, & quia in omni re creata est aliquod accidens quod non pertinet ad rationem speciei & naturae pertinet ad suppositum, ideo in omni re creata differunt realiter suppe situm & natura. Secundo declaratur idem, quia si suppositum essetidi realiter cum natura in creaturis tunc abstractum praedicaretur de concreto dicendo homo est humanitas, hoc autem non dicimus, ergo &c
Sed istud non videtur verum, quia si suppositum includeret in se intrinsece aliquid quod accideret naturae siue illud sit esse (s tamen esse sit accidens) siue quodcunque aliud accidens tunc homo quod est nomen suppositi vt nunc loquimur de supposito, non esset tantum in genere substantiae sed in pluribus quemadmodum homo albus, nec esset vnum per se, nec ens per se cum per idem sit aliquod ens & vnum, nec eius esset per se diffinitio qu omnia sunt inconuenientia. Secundo, quia dictum philosophi quod assumunt pro se non est pro eis, sed potius contra eos, non enim vocat philosophus dictum per accidens omne suppositum in que praeter naturam & quidditatem est aliquod accidens, sed illud quod includit res diuersorum praedicamentorum vt homo albus illud autem quod includit solum rem praedicamenti substantia vocat dictum secundum se vt hominem aut equum quibus tamen multa accidunt, & ideo non est intentio Arist. quod in omni natura cui aliquid potest accidere differant suppositum & natura, vtrum autem vnum praedicetur de altero concretum scilicet de abstracto vel econuerso an non, dicetur postea.
Alius modus dicendi est quod suppositum & natura differunt realiter non per hoc quod nomen suppositi significet praeter naturam aliquod accidens naturae, quia tunc non esset ens pe se vnius generis, nec solam naturam, quia tunc non differret rea liter a natura, sed quia addit super naturam quendam modum quem contrahit natura ex hoc quod subest ipsi esse & reliquis accidentibus, qui modus licet non sit alia res a natura per ipsum, tamen differt suppositum realiter a natura, & natura cum modo qu est suppositum a se ipsa sine modo illo quae vt sic absolute est natura, declarant autem hoc per simile, quia materia ex coniunctione sui cum quantitate contrahit quendam modum (scilicet quod sit extensa) per quem differt realiter a se ipsa non extensa, extensum enim & non extensum realiter differunt, & tamen materiextensa non addit super materiam aliquam rem non quantitatem, quia praeter quantitatem est in essentia materiae derelicta quaedam extensio, quae licet non sit in materia nisi ad praesentiam quantitatis, tamen non est ipsa quantitas, sed est quaedam diuersificatio materiae in essentia sua constat enim quod sub alia & alia parte quantitatis est alia & alia pars materiae quo ad essentiam materiae, quod non esset nisi praeter essentiam quantitatis esset in materia quaedam extensio secundum quam haberet partem & partem, vt sit secundum diuersas partes essentiae posset subiici diuersis partibus quantitatis, cum ergo ille modus non sit quantiras & fortiori ratione non sit res alterius praedicamenti, patet quia ille modus non addit super materiam aliquam rem, & tamen facit eam differre a seipsa absolute sumpta & sine tali modo, & similiter in omni natura relinquitur aliquis modus ex coniunctione sui ad sua accidentia, qui modus cu na tura pertinet ad rationem suppositi & non ad rationem naturae, ratione cuius differunt realiter suppositum & natura, licet ille modus non addat super naturam rem aliquam. Rationes probantes hanc conclusionem adductae sunt arguendo ad quaestionem.
Haec autem positio deficit in multis. Primo quia dicit suppositum differre realiter a natura & non per aliquam rem, quia sicut se habet differens ratione ad rationem ita se habet differens realiter ad rem, sed impossibile est quod aliquid differat ab alio ratione nisi sit alia ratio vel includat aliam rationem ergo impossibile est quod aliquid differat ab alio realiter nisi sit alia res vel habens seu includens aliam rem.
Secundo deficit in hoc quod ponit quod natura contrahit quendam modum ex vnione sui cum accidentibus, hoc enim non est verum, aliter enim perficit agens suum passum, & aliter forma suum subiectum, agens enim perficit suum passum non per se ipsum sed per aliquod immissum quod est forma quae est terminus actionis, sed forma perficit subiectum per se ipsam immediate & non per aliquod immissum, albedo enim perficit corpus per seipsam qua perfectione dicitur album, & praeter ipsam nihil aliud redum dat in subiecto, & similiter est in omnibus formis accidentalibus. Ex hoc sic arguitur, ex perfectione subiecti per formam nihil redundat praeter formam, sed natura perficitur suis accidentibus tanquam subiectum per formas, ergo ex tali perfectione vel vnione nihil redundat nec res nec modus. Est tamen intelligendum quod ex vnione formae substantialis cum materia bene redundant in composito qualitates & passiones, sed in materia quae est subiectum formae secundum se nihil redundat praeter formam, & eodem modo in toto ex natura & suis accidentibus Vnde potest aliquid redundare quod non est conditio solius naturae, sed compositi ex natura & accidente, sicut esse figuratum redundat in natura ex quantitate, sed illud non est immediata conditio naturae sed quantitatis vel totius compositi, & sic verum est vniuersaliter que ex eo quod perficit vt forma nihil redundat praeter formam quod sit conditio subiecti quod perficitur pe formam quasi magis intrinsecum subiecto quam sit forma vt ist imaginantur de quodam modo derelicto & causato in natura ex vnione eius ad quantitatem & ad alia accidentia, qui modus est quaedam diuersificatio naturae in sua essentia vt dicunt.
Tertio deficit in hoc quod dicit quod talis modus pertinet ad rationem suppositi, quia prius est intelligere naturam subesse suis accidentibus quam sequatur talis modus,* quia contrahitur es vnione naturae cum accidentibus, sed suppositum in genere substantiae vel natura subsistens quae non subsistit nisi in supposite praeintelligitur talis (scilicet subsistens) antequam intelligatur subesse suis accidentibus, quia subsistere competit sibi ex se, ergi suppositum vel natura subsistens praeintelligitur illi modo qui contrahitur ex vnione naturae cum accidentibus, sed posterius non est de ratione prioris, ergo talis modus non est de ratione suppositi
Quarto quod illud quod est completiuum & formale in constitutione rei denominat rem illam, sicut a relatione qua est formalis & completiua in constitutione suppositorum diuinorum dicuntur supposita diuina relata, sed secundum istos talis modus est formalis & completiuus in constitutione suppo sitorum creatorum, ergo omnia supposita creata debent deno minari a tali modo modalia, quod est inconueniens.
Quinto, quia secundum opinionem istam sequitur quod humana natura in Christo sit suppositum, quia ipsa est afsecta suis accide tibus ex qua affectione resultat modus qui cum natura constituitur ratio suppositi vt dicunt hoc autem est inconueniens, ergo &c
Alius modus dicendi est quod suppositum realiter differt a natura, quia praeter naturam includit modum realem non quidem causatum ex vnione naturae cum accidentibus vt dicit praecedens opinio, sed modus qui competit naturae ex se si sibi relinquatur, & iste modus est modus per se subsistendi qui includitur in ratione suppositi & non in ratione naturae: suppositum enim dicit quid per se subsistens, non autem natura, & hic modus si ponatur esse res iuxta illud quod dictum est in praecedente distinctione, tunc haec opinio euadit omnia inconuenientia praecedentis opinionis excepto quarto quod non est magnum, dato enim quod suppo¬ sita creata dicerentur modalia, non esset multum curandum dummodo constaret de re. Item non euadit illud incouenien quod adductum est contra primam opinionem, videlicet quod suppositum non esset vnum per se, sed solum per accidens
Nihilominus alius modus dicendi quem credo veriorem scilicet quod suppositum & natura (hoc est concretum & abstractum) siue accepta in vniuersali vt homo & humanitas, siue in singulari, vt hic homo, vel haec humanitas non important aliud de principali significato, sed idem penitus, ex modo tamen signi¬ 8 ficandi suppositum seu concretum aliquid connotat quod non connotat natura. Primum patet dupliciter. Primo sic, non plus differt concretum & abstractum in praedicamento substantia quam in praedicamento accidentis, sed in praedicamento accidentis concretum & abstractum penitus idem significant vt a bum & albedo, album enim solam quantitatem significat sicut albedo, vt dicitur in praedicamentis, ergo in praedicamento substantiae concretum & abstractum (vt homo & humanitas) penitus idem significant. Secundo patet idem per rationem adductam prius ad quaestionem, videlicet quod idem significatur per nomen hominis & per eius diffinitionem.
Secundum patet, scilicet quod concretum seu suppositum desuo modo significandi aliquid connotet quod non connotat na tura seu abstractum, abstractum enim significat naturam secundum se absque habitudine ad aliquid aliud, & ideo ex suo modo significandi nihil connotat praeter naturam: concretum aut? significat per modum habentis naturam vt homo habens humanitatem, & albus habens albedinem, & quia habens naturam est quandoque realiter diuersum a natura sicut homo habens albedinem est aliquid realiter diuersum ab albedine, sequitu quod concretum ex suo modo connotandi connotat aliquid quod quandoque est realiter diuersum a forma importata per abstractum vt in exemplo posito de albo, quandoque autem non, vt postea patebit, quia quandoque non est realiter diuersum quod habet, & quod habetur, disserenter autem importatur per concretum forma quae principaliter significatur & habens forinam quod connotatur ex modo connotandi, quia vt patet resoluendo nomen concretum habens formam importatur in recto, forma autem in obliquo vt album habens albedinem.
Et ex hoc sequuntur duo. Vnum est quod in concretis accidentalibus in quibus habens formam realiter differt a forma, concretum non potest praedicari de suo abstracto, vt dicendo albedo est alba vel econuerso album est albedo cuius ratio est, quia illud subiicitur vel praedicatur quod importatur per terminum in recto non autem id quod importatur in obliquo, sed est determinatio praedicati vel subiecti, sed per concretum importatur habens formam in recto, forma autem in obliquo, ergo vbi terminus concretus subiicitur vel praedicatur oporte quod directe verificetur propositio pro habente formam, sed in concretis accidentalibus habens formam non est idem realiter cum forma, ergo in talibus abstractum quod est nomen formae non praedicatur de concreto quod est nomen habentis formam nec econuerso.
Secundum quod sequitur est quod concretum directe supponat pro habente formam & non pro forma habita, illud autem quod habet rationem partis vel inhaerentis vel alteri innitentis habet rationem habiti, & non habens ideo tali non conuenit nomen concretum propter quod natura humana in Christo, quia est alteri innitens & habita non dicitur homo sed humanitas, nec filius Dei dicitur assumpsisse hominem sed humanitatem, hic etiam non praedicatur concretum de abstracto, nec econuerso, non enim bene dicitur demonstrato Christe hic homo est sua humanitas, quia habens humanitatem est realiter aliud ab humanitate, quia illud est suppositum diuinum, in Christo enim humanitas degenerat in accidens quantum ad hoc non constituit suppositum proprium, sicut nec accidentia. Sed in suppositis creatis potest nec concretum praedicari de abstracto vel suppositum de natura? non video quare non, loquendo de concretis & abstractis substantialibus, vt sunt homo & humanitas: quia in talibus non videtur aliquid subsistens aliud a natura quod possit habere naturam, sed sunt penitus idem re habens & habitum, propter quod possunt de se inuicem praedicari praedicatione quae est per identitatem quae licet non fit propria, quia non est formalis non tamen est falsa.
Sed circa hoc dicunt quidam quod semper est falsa homo est humanitas, quia cum homo supponat pro subsistente habente humanitatem, non solum autem potest dici humana natura in homo ne esse subsistens, sed etiam aggregatum ex humana natura & aliis, puta quantitate & qualitate, licet enim quantitas non subsistat, tamen compositum ex humanitate & quantitate subsistit. ideo quia homo ex modo significandi potest simul importari cum humanitate aliquid aliud, propter hoc de homine non potes verificari humanitas nisi cum expositione, vt si diceretur quod illud subsistens habens humanitatem cui praecise circunscripto quodcunque alio competit subsistere, est humanitas.
Sed istud non valet quia arguam sic ex datis, illud subsistens habens humanitatem cui praecise circunscripto quocunque alicompetit subsistere, est humanitas, sed homo ex significato 8& modo significandi nihil importat nisi illud subsistens quod habet humanitatem & quod circunscripto quocunque alio subsisteret, ergo absolute & vniuersaliter in suppositis creatis duntaxat verum est dicere quod homo est humanitas, maior patet ex dictis eorum, minor probatur, quia nomine hominis non importatur nec ex significato, nec ex modo connotandi, nisi sub. sistens habens humanitatem sicut nomine albi non importatur nisi habens albedinem, vniuersaliter concretum nihil importa nisi formam: & subiectum siue suppositum habens formam, illud ergo non importatur per nomem hominis nec ex significato nec ex modo connotandi quo circunscripto est dare subsistens habens humanitatem, sed circunscripta quantitate & quocunque alio remanente, humana natura sibi derelicta secundum cur sum naturae, est dare in homine subsistens habens humanitate secundum nostrum modum intelligendi, ergo &c.
Item quantitas non intelligitur in subsistente habente humanitatem nisi intellecta in eo humanitate, sed quicquid est de intellectu subsistentis habentis humanitatem praeintelligitur aut necessario simul intelligitur cum humanitate, quare &c.
Item secundum istos haec est vera deus est deitas, & tami deus dicit subsistens habens deitatem in quo subsistente est hi manitas de qua non potest verificari deitas, ergo similiter haec erit vera in creaturis homo est humanitas, licet in homine sit quantitas vel aliquid aliud quod non est humanitas.
Et si dicatur quod ex humanitate & deitate non fit vnun per compositionem sicut ex humanitate & quantitate: propter quod concretum quod est deus non supponit pro aggregatio ex supposito diuino & humanitate sicut homo pro composite ex humanitate & quantitate, sed supponit tantum pro subsistente quod est persona diuina & ipsa deitas.
Hoc nihil est, quia constat quod hoc nomen deus supponit pro aggregato ex persona diuina & humanitate, alioquin non verificaremus istas propositiones deus fuit natus, passus, mortuus. & huiusmodi, vnde manifeste falsum assumunt isti. Quaecunque enim sunt vnum secundum suppositum siue per compositionem siue alio modo terminus concretus reddat pro eis locutionem veram, patet ergo qualiter se habeant suppositum & natura accipiendo suppositum pro concreto & naturam pro abstracto.
Ad rationes secundae opinionis quae etiam sunt rationes principales in arguendo ad conclusionem. Respondendum est ad primam quod suppositum dicitur agere & non natura, non propter realem diuersitatem suppositi & naturae, sed quia suj positum significatur vt quid est. Natura autem magis vt quo aut quid est, & quia agere correspondet ei quod est esse, ideo supposito attribuitur actio tanquam ei quod agit, sed natura tanquam ei quo agens agit, vtrunque tamen realiter agit aeque vnum sicut alterum, quia non sunt duo, sed vnum quamuis secundum modum loquendi magis attribuatur vni quam alteri propter diuersum modum significandi.
Ad secundum dicendum quod natura humana in Christe est natura & non suppolitum non propter hoc quod natura & suppositum vel concretum & abstractum important diuersa de principali significato, sed quia concretum ex modo significandi intelligitur vt habens, quod autem innititur alteri non est habeus vt sic, sed potius habitum, propter quod natura humana in Christo non dicitur homo sed humanitas.
Ad tertium dicendum quod in nulla creatura sunt idem vniuer saliter habens & quod habetur, quia in omni creatura praeter suppositum & naturam sunt aliqua quae realiter differunt ab vtroque nihil tamen prohibet quin creatura sit aliquod habitum quod non differt realiter ab habente sicut diximus de supposito & natura.
Ad illud quod dicunt de materia extensa quod differt realiter is a seipsa non extensa, & tamen non includit aliam rem, sed quen" dam modum contractum. Dicendum quod falsum est, materia enim " extensa dicit compositum ex materia & extensione quae est essentialiter quatitas in quo composito materia est subiectum & quantitas est ipsa formalis extensio, ita quod non est alia exten" sio materiae & quantitatis, sed tantum vna, quia extensio quae est materiae vt subiecti est quantitatis vt formae quae est essentialiter id ipsum, & quod arguitur contra hoc quia sub alia & aliarte quantitatis est alia & alia pars materiae. Dicendum quod aut loquimur de materia quae subest quantitati in diuersis secundum supposium, aut de materia vt subest diuersis partibu eiusdem quantitatis secundum numerum: si primo modo sic dicendum est quod in distinctis secundum suppositum alia materia est sub vna quantitate, & alia sub alia, neutra tamen habet extensionem praeter illam quae est sua quantitas, differunt enim hae duae materiae sicut duo indiuidua eiusdem speciei & non sicut partes eiusdem materiae secundum numerum, & si vocentur partes materiae, tamen talis partialitas non arguit aliquam extensionem in toto nec in partibus, alias duae animae separatae quae sunt indiuidua vnius speciei, sicut duae materiae sunt indiuidua vnius speciei, essent extensae, quod falsum est, & si esset natura materiae quod posset esse sine quantitate sicut anima, possent esse duae materiae non extensae quae essent partes vnius materiae sicut duo indiuidua sunt partes vnius speciei, patet ergo quod materiam habere plures partes hoc modo quae subsint pluribus quantitatibus distinctis secundum suppositum, non arguit in materia secundum se aliquam extensionem praeter quantitatem quae ei aduenit, & est sua extensio. Si vero loquamur de materia vt subest diuersis partibus eiusdem quantitatis secundum numerum adhuc non opo tet quod praeter quantitatem sit in materia aliqua extensio secundum quam habeat plures partes quae subiiciantur pluribus partibus quantitatis, imo secundum istos non est possibile si bene considerentur dicta eorum, quantitas enim non praeexigit in materia illud quod ipsa facit aut quod ad ipsam consequitur, sed secundum istos illa extensio quam ponunt in materia praeter quantitatem fit ex quantitate, vel sequitur ad quantitatem, contrahitur enim vt dicunt ex vnione quantitatis ad materiam: ergo talis extensio in materia nullo modo exigitur a quantitate, vt per eam materia habeat diuersas partes quae subiiciantur diuersis partubus eiusdem quantitatis: ergo nunquam materia habet diuersas partes quae subiiciuntur diuersis partibus eiusdem quantitatis secundum numerum. Dicendum quod non, nunc enim loquimur de patialitate & totalitate extensiua quam non habet materia, nisi includendo quantitatem quae est extensio & totalitas vel partialitas de qua loquimur: materia ergo subest quantitati realiter a quantitate differens, sed tota materia non subest toti quantitati nec partes materiae partibus quantitatis, sed potius materia cum totalitate quantitatis dicitur tota, & cum parte vel partialitat. quantitatis dicitur pars, quia totalitas & partialitas quae es quantitatis essentialiter est materiae subiectiue & nulla alia, & sic sunt eaedem partes quantitatis & materiae & non aliae, quia quae sunt partes quantitatis in se sunt partes materiae vt subiecti, & materiae quantae sunt vt aggregati vel compositi, & istud magis patet vocando quantitatem totalitatem & partialitatem materiae sicut vere est.
On this page