Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

Utrum persona in divinis sit idem quod essentia

QVAESTIO SECVNDA. Vtrum persona in diuinis sit idem quod essentia. Thom. 1. q. 39. art. 1.

OSTEA quaeritur vtrum persona in diuinis sit idem quod essentia. Et videtur quod sic, quia secundum Boetium, in diuinis idem est quod est & quo est, sed quod est, est suppositum vel pergi sona, quo est, est essentia, ergo &c. Ad idem est quod dicit magister in litera.

IN CONTRARIVM arguitur, quia impossibile est quod per idem re differat aliquid ab alio realiter & conueniat cum eodem, quia eiusdem non sunt oppositi effectus: sed persona conuenit cum persona, vt pater cum filio in essentia: differt autem in persona: ergo impossibile est quod persona & es sentia sint omnino idem re¬

RESPONSIO. cum persona diuina sit aliquid constitutum ex essentia diuina & relatione tota differentia personae al essentia quam includit est ratione relationis, & ideo sicut relatio diuina differt ab essentia, sic persona diuina differt ab essentiratione relationis: qualiter autem differant essentia, & relatio in d uinis dictum fuit in praecedente distinctione, videlicet quod differunt ex natura rei, quia non sunt idem adaequate & conuertibiliter, vel quia differunt sicut res & modus habendi rem, vel quie licet sint idem identice, non sunt tamen idem formaliter qui modus includit duos primos modos sicut tunc declaratum fuit, & talis differentia cum sit ex natura rei circunscripto omni actu rationis est aliquo modo realiter, licet non simpliciter & absolute, sed cum determinatione alicuius praedictorum, modorum, & idem dicendum est de persona & respectu essentiae.

ARGVMENTA procedunt viis suis, quia primum pro bat quod persona & essentia sunt idem & hoc verum est, quiverum est dicere quod persona est essentia, & essentia est persi na, sed non probat quod sint idem adaequate & conuertibiliter, vel quod sint idem formaliter, imo oppositum est verum sicut probat argumentum in oppositum.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 2