Text List

Praeambulum

Praeambulum

VISIO LITE, rae Magistri sententiarum, cum sententia eiusdem in generali, & speciali: & primae distinctionis primi libri. ETERIS, ac nouae legis. Hic incipit tractatus: & diuiditur in duas partes. Primo enim Magister praemittit quaedaa generalia, quasi totius operis praelibatiua. Secundo, suam intentionem exequitur. Et hoc in principio secundae distinctionis, ibi, Hic itaque vera & pia fide. Prima est Wpraesentis lectionis: & diuiditur in tres partes. In prima, Magister determinat suum intentum. In secunda, mouet quaestiones circa determinata. In tertia, ponit quandam epilogationem, in qua continuat dicta dicendis. Secunda incipit ibi, Cum autem hominis. Tertia ibi, Omnia ergo quae dicta sunt. Prima pars diuiditur in tres: quia primo praemittit quandam diuisionem vtilem toti operi. Secundo, membra diuisionis declarat. Tertio, mouet quandam dubitationem Secunda incipit ibi, Illud vero in rebus considerandum est. Tertia ibi, Notandum vero &c. Secunda pars principalis, in qua mouet quaestiones, diuiditur in tres partes, secundum tres quaestiones, quas mouet. Secunda incipit, Sed cum Deus diligat nos. Tertia ibi, Hic considerandum est. Cuilibet autem quaestioni adiungit suam solutionem. Et haec est diuisio, & sententia in generali.

In speciali sic procedit Magister: primo ponit, quod consideranti diligenter & subtiliter continentiam veteris ac nouae legis, patet, totam sacram paginam circa res & signa versari: & declarat membra huius diuisionis dicens, quod res est de his quae non adhibentur ad aliud significandum: signa vero, quorum vsus in significatione est. Subdiuidit signa, dicens, quod fignorum quaedam sunt signa solum, vt sacramenta veteris legis: quaedam vero sunt signa & res, vt sunt sacramenta nouae legis. Comparat etiam signa ad rem, dicens, quod omne signum est res: non enim potest signare quod nihil est: sed non omnis res est signum, quia non omnis res ad significandum adhibetur. Hinc etiam ordinem concludit agendi, quia primo est agendum de rebus quae in tribus libris continentur: & postea de signis, quod fit in 4. lib. Deinde ponit subdiuisionem rerum: quia aliae sunt, quibus fruendum est: illae scilicet, quae beatos nos faciunt, vt Trinitas, Pater & filius, & Spiritus sanctus. Aliae sunt, quibus vtendum est, illae scilicet, quibus tendentes ad beatitudinem adiuuamur. vt creaturae, per quas in Deum manuducimur. Et hoc confirmat Magister per Augustinum. Aliae sunt res, quae fruuntur & vtuntur, vt creaturae rationales in medio situatae, fruendorum scilicet, & vtendorum. Vbi determinat, quid est frui, & quid vti. Postea remouet quandam dubitationem: vbi sic procedit. Prime enim ponit quandam aliam assignationem de frui & vti, cum gaudio non spei, sed iam rei vti vero est assumere aliquid in facultatem voluntatis: vnde concludit, quod omnis fruitio sub vsu continetur. Secundo ex hoc opponit contra praedicta, dicens, qu soli Beati fruuntur: quia solum nabent gaudium rei. Tertio respondet, dicens, quod soli Beatifruuntur proprie & perfecte, iusti vero in via improprie, & imperfecte. Aliam etiam quaestionem soluit, dicens, quod iusti in via, habent gaudium reale: idec etiam realiter loquendo oportet quod etiam fruantur: quia quicunque alicui rei cum delectatione adhaeret, fruitur. Sed si ista fruitio & adhaesio alibi sit, quam in Deo, sic est abusiua fruitio Leinde quaerit, vtrum hominibus sit fruendum, an vtendum. Et respondet secundum Augustinum, quod vtendum est, non fruendum: quia propter se non sunt diligendi: vt tamen videtur dicere Apostolus, quod hominibus sit fruendum ad Philemone dicens, Itaque frater ego te fruar in Domino. Et respondet secundum Augustinum, quod non dicit, Ego fruar te: sed addit, in Domino. Sed homine sic in Deo frui, potius est Deo frul, quam homine. Contra quaeritur, vtrum Deus vtatur nobis, an fruatur. Et dicit, quod non fruitur, sed vtitur. Sed tamen differenter quam nos: quia nos vtimur aliis rebus propter nostra vtilitatem. Deus autem nobis vtitur non ad vtilitatem suam, sed ad nostram. Et exempla habentur ex verbis Augustini. Hoc habito, quaerit, vtrum virtutibus sit fruendum. Et prmo ostendit perautoritatem Augustini, quod non, tali ratione: Omne quo est fruendum, propter se est amandum: virtutes autem non sunt propter se amandae, sicut ostendit autoritate Augustini: ergi virtutibus non est fruendum. Sed quod vircutibus est fruendum, & propter se sint appetendae, ostendit autoritate Ambrosij. Ei respondet Magister, quod non est fruendum virtutibus. Et quod dicit Ambrosius, quod propter se sunt appetendae vel amandae, hoc est, quia delectant suos possessores, & habent aliquid, vnde propter se amentur: tamen earum amor ad aliud ordinatur. Vnde non est in eis sistendum: sed vlterius per eas ad beatitu. dinem est tendendum. Sed contra hanc solutionem obiicitur sic, Frui est amore alicui adhaerere propter se: sed hoc est intelligendum cum hac additione, tantum, ita quod amor non referatur ad aliquid: sed sic non est adhaerendum virtutibus propter se: sed vlterius propter beatitudinem est virtutibus adhaerendum: & hoc ostendit autoritate Augustini: & ideo virtutibus non est fruendum, sed Deo. Vitimo recapitulat ea, quae dicta sum eostendens secundum quem ordinem de eis sit tractaturus, quia prius de rebus, quam de signis: & prius de rebus, quibus fruendum est, quam de eis, quibus vtendum est. Et haec est sententia in generali, & speciali.

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum