Text List

Quaestio 3

Quaestio 3

Utrum convenienter dicatur quod sint tres personae unius essentiae

QUAESTIO TERTIA. Vtrum conuenienter dicatur quod sint tres personae vnius essentiae. Thom. 1. q. 39. art. 2.

TERTIO quaeritur vtrum conuenienter dicatur quod sint tres personae vnius essentiae. Ft v detur que non, quia secundum Aristotelem primo Elenchorum eadem est ratio vnius soliu Il & simpliciter vt vnius hominis & hominis, & similiter videntur quod eadem sit ratio essentiae & vnius esser tiae, sed non bene dicitur quod sint tres personae essentiae, ergo nec quod sint tres personae vnius essentiae.

IN CONTRARIVM est quod habetur in litera.

RESPONSIO. Dicendum quod bene conuenienter di citur quod tres personae sint vnius essentiae quod patet sic. II lud bene & conuenienter dicitur quod vere & congrue, sed q tres personae dicantur esse vnius essentiae dicitur vere & congrue ergo &c. Maior patet, quia in propositionibus quae sunt signa rerum tota bonitas est ex congruitate locutionis quae pertine ad grammaticum, & ex veritate quae pertinet ad logicum, & idec illud dicitur conuenienter & bene quod dicitur congrue quo ad grammaticum, & vere quo ad logicum, & haec fuit maior. Mino probatur, quia congruitas est in constructione, dicendo quod sunt tres personae vnius essentiae sicut est congruitas dicendo ista mulier est egregiae formae & vterque genitiuus construitur ex vi designationis essentiae secundum grammaticos, quia per talem constructionem designatur aliqua proprietas secundum quam essentia vel natura quaecunque habetur a supposito vno vel pluribus, & ob hoc oportet quod sint plures genitiui quorum vnus dicat naturam & alius proprietatem naturae nisi ex aliquo vsu vnus genitiuus habeat vim plurium, ficut dicitur iste est homo consilij intelligitur magni consilij vel virtutis, id est, magnae virtutis & sic de aliis. Et etiam veritas in propositione, quia per talem enunciationem significatur quod essentia diuina habeatur a tribus vt indiuisa. hoc autem est verum, ergo &c Patet ergo quod bene dicitur quod tres personae sunt vnius essentiae non autem vnius Dei, quia concretum non potest construi in ratione naturae vel formae sed potius in ratione suppo siti, & quia tres personae non conueniunt in vnitate suppositi, ideo non bene dicitur quod tres personae sunt vnius Dei.

AD ARGVMENTVM in oppositum dicendum? licet sit eadem ratio essentiae & vnius essentiae, tamen quidam modus habendi essentiam designatur cum additur vnius qui non defignatur absque eius additione, & quia talis modus construendi est ad designandum proprietatem essentiae habitae, ideo primus modus recipitur cum additione vnius non autem secundus.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 3