Text List

Quaestio 4

Quaestio 4

Utrum aliqua nomina dicantur convenienter de Deo translative

QUAESTIO QVARTA. Vtrum aliqua nomina conuenienter dicantur de Deo translatiue. Tho. I. 9. 13. art. 3.

QVARTO quaeritur vtrum aliqua nomina conuenienter dicantur de Deo translatiue. Et videtur quod non, quia illa non sunt dicenda de Deo quae continent manifestam falsitatem, sed nomina dicta de Deo translatiue continent mani festam falsitatem, manifeste enim falsum est dicere Deum esse agnum, leonem vel lapidem, quare &c.

IN CONTRARIVM est auctoritas scripturae qua in pluribus locis talia nomina Deo attribuit.

RESPONSIO. Dicendum quod non omnia nomina quae attribuimus Deo ex creaturis dicuntur de ipso translatiue quia nullum nomen attribuimus Deo nisi ex creaturis, non enim ponimus nomen nisi rei quam intelligimus, & quia non intelligimus Deum nisi ex creaturis & tantum quantum concludimus ex creaturis, ideo nullum nomen imponimus Deo nisi ex creatu ris, & quantum ad illa quae concludimus conuenire Deo ex crea turis, constat autem quod non omnia nomina quae attribuimus Deo dicuntur de eo translatiue & metarhorice, sed quaedam proprie, scilicet omnia illa quae attribuimus ipsi, vt cognoscimum ipsum ex creaturis per viam causalitatis, eminentiae & remotionis, vt patuit supra dist. 22. quia talia nomina sunt imposita ad significandum illud quod est in Deo, solum autem illa nomina dicuntur de Deo translatiue vel metaphorice quae significant speciales quidditates rerum creatarum, vel perfectione secundum modum creaturis conuenientem, vt leo, agnus, sentire & huiusmodi, quia res significata per haec nomina non es in Deo, sed aliqua eius similitudo, vt fortitudo, mansuetudo & cognitio singularium quae in nobis pertinet ad sensum.

Talis autem translatio est ponibilis & vtilis, quod sit ponibilis, patet quia ibi translatio est ponibilis vbi inuenitur similitudo alicuius proprietatis, omnes enim transferentes secundum aliquam similitudinem transferunt, vt dicitur 2. Thopicorum, sed inter Deum & creaturas inuenitur similitudo alicu¬ ius proprietatis, vt patet in exemplis iam positis, quare &c. Similitudo autem quae inuenitur inter Deum & creaturas rationt cuius fit translatio non est secundum participationem eiusdem qualitatis secundum speciem, sed secundum proportionem, vi cum dicimus quod Deus est ignis, quia sicut se habet ignis ad calefaciendum corpora sic Deus ad inflammandum corda per amorem, & simile est de aliis quae de Deo dicuntur translatiue

Est etiam vtilis talis translatio propter tria. Primum est propter excellentiam diusnae naturae, quia cum intellectus noste se habeat ad Deum sicut oculus noctuae ad lucem solis, vt dicitur 2. Metaphysi. non possumus veritatem diuinorum capere secundum sensum, & ideo oportet quod proponantur nobis secundum modum nobis proportionatum, est autem nobis connaturale a sensibilibus ad intelligibilia conscendere, & ideo vti le est vt sub figuris rerum sensibilium diuina nobis intelligenda proponantur: vnde Diony. 1. cap. de coelest. Hierarchia dicit q impossibile est aliter lucere nobis diuinum radium, nisi varietate sacrorum velaminum anagogice circumuclatum.

Secundum est, quia in diuinis negationes sunt verae, affirmationes vero incompactae secundum Diony. & ideo de omnibus quae Deo attribuuntur intelligendum est quod non eodem modo sibi conueniunt sicut in creaturis inueniuntur, sed per altiorem modum, manifestius autem est perfectiones corporales Deo non conuenire quam spirituales, & ideo conueniens fuit rebus corporalibus diuina significari, vt his assuefacti disceremus nihil eorum quae Deo attribuuntur conuenire ei secundum modum quo conueniunt creaturis.

Tertium est propter occultationem diuinae veritatis, profunda enim fidei occultanda sunt infidelibus ne irrideant, & simplicibus ne occasionem erroris assumant, nullus autem est adeo infidelis aut idiota qui credat corporalia secundum proprietatem de Deo dici, puta quod sit leo aut agnus, & ideo ex talibus nullus infidelis aut simplex potest fumere occasionem irridendi vel errandi, & ob hanc causam & aliam quae immediate dicta est conuenientior sit translatio a rebus vilioribus quam a perfectioribus, & has causas assignat Diony. 1. & 2. ca Coel. Hierarchiae.

AD ARGVMENTVM in oppositum dicendum 9 tales propositiones non sunt falsae si intelligantur debito modo, scilicet in sensu in quo fiunt, & non in sensu quem primo aspectu faciunt, sunt enim intelligendae non secundum proprietatem, sed secundum similitudinem & proportionem, & sic sunt verae sicut parabolicae locutiones, & haec dicta de distinctione personarum diuinarum sufficiant.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 4