Praeambulum
Praeambulum
VMQVE supra. Superius inquisiuit magister i vnitatem diuinae essentiae & trinitatem personarum, hic vero determinat de attributis essenItialibus quibus attribuitur vel ascribitur creaturarum causalitas. Et diuiditur ista pars in tres secundum tria attributa diuinae essentiae quae ipse prosequitur ad quae reducitur causalitas creaturarum. Primo enim prosequitur de scientia. Secundo de potentia 42. dist. ibi, nunc de omnipotentia. Tertio de bonitate 45. dist. ibi, iam de voluntate. Ratio autem huius ordinis est, quia scientia ad plura se extendit quam potentia, est enim tam bonorum quam malorum quorum non est potentia, potentia etiam ad plura se extendit quam voluntas, voluntas est tantum respectu illorum quae sunt quae fuerunt vel erunt, sed potentia vlterius est infinitorum ali quorum quae fieri possunt. Prima pars istarum diuiditur in duas. Primo enim determinat de scientia Dei in generali. Secundo de quadam specie scientiae Dei quae specialem difficultatem affert 40. distin. ibi: Praedestinatio vero de bonis. Prima in tres. Primo enim ostendit quorum est scientia Dei. Secundo ostendit quo modo ea quae scit in Deo esse dicunt distin. 36 ibi: Solet hic quaeri. Tertio quomodo scientia Dei se habet ad res scitas 37. distinct. ibi, nunc ergo ad propositum. Prima in quatuor. Primo notificat necessitatem tractatus Secundo ostendit in generali quorum sit scientia Dei ibi: Sciendum est ergo Tertio mouet incidentem quaestionem & soluit ibi: Hic considerari oportet. Quarto ex determinatione concludit quasdam quaestiones ibi: Praeterea omnia esse dicuntur de Deo. Haec est diuisio in generali.
INSPECIALI sic procedit. Primo proponit quod die attributis diuinis & scientia praedestinationis cum caeteris qui enumerat specialem oportuit facere tractatum. Postea dicit c scientia est respectu omnium siue praesentium siue futurorum siue temporalium siue aeternorum, praescientia vero dicitur futurorum omnium. Dispositio vero dicitur respectu faciendorum prouidentia respectu gubernandorum. Praedestinatio respectu saluandorum, vbi dicit quod praedestinantur homines ad futuram gloriam, & praedestinantur hominibus bona gratiae & gloriae Deinde quaerit vtrum (si nulla fuissent futura) praedestinatio 8 praescientia vel dispositio in deo fuissent. Et videtur quod non, qui omnia ista relatiue dicuntur per respectum ad futura, ergo si nulla fuissent futura ista in deo non fuissent. Sed in contrarium videtur quod praescientia idem est quod scientia, & scientia dei idem est quod essentia ipsius, & praescire idem est quod esse in diuinis Idem enim est deum praescientem esse & deum esse, ergo si absque futuris non est scientia in deo, a futuris ergo dependebit eiuessentia vel diuinitas quod est inconueniens, & respondet quod s nulla fuissent futura tolleretur praescientia dei quantum ad respectum & ante cessionem quam importat ad futura, sed non quantum ad essentiam quod subiacet tali respectui, praescientia vero dicit essentiam cum tali respectu. Scientia vero competit ab aeterno & praeter creaturarum existentiam. Vitimo concludit duas conclusiones. Quarum prima talis est quod pi opter scientiam omnia dicuntur esse in deo, & ab aeterno fuerunt etiam antequam fierent, quia deus nihil facit ignorans. Secunda est? propter istam scientiam omnia dicuntur esse in dei praesentis secundum cognitionem. Haec est sententia huius in speciali.
On this page