Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum Deus cognoscat se tantum vel alia a se

QVAESTIO PRINA. Vtrum Deus cognoscat se tantum, an etiam alia a se. Thom. 1.p. 4. 14. artic.I..&

CIRCA distinctionem istam primo quaeritur vtrum deus cognoscat se tantum, an etiam alia a se. E videtur quod non cognoscat alia a se, quia quaecunque sunt alia a deo sunt extra ipsum, sed secundum August. lib. 83. qu. deus nec quicquam extra seipsum intuetur: ergo non cognoscit alia a se¬

Item secundum ordinem obiectorum est ordo nobilitatis in operationibus, vnde & Philosophus 4. Ethicorum, foelicitatem quae est nobilissima operatio dicit esse respectu nobilissimi obiecti, sed quicquid est aliud a deo est vilius & imperfectiu eo, ergo si deus intelligeret alia a se intellectus eius vilesceret quod est inconueniens, quare &c.

IN CONTRARIVM est quod dicitur (Heb. 4.) omnia nuda & aperta sunt oculis eius, & Aug. 15. de trin, cap. 14. dici que omnia nouit pater in filio, omnia nouit in seipso. Et arguitur ratione, nihil quod est perfectionis deest ei quod est perfectissimum sed deus est perfectissimus, scire quodcunque scibile est perfectionis, ergo illud non deest deo, scit ergo non solum se sed & alia.

RESPONSIO. Circa quaestionem istam tres conclusiones per ordinem probabuntur. Prima est quod in deo est ponere scientiam seu certam cognitionem aliorum a se. Secunda est quod deus cognoscit se & alia a se perfecte & comprehensiue. Tertia est quod deus cognoscit alia a se, sed non pe aliud a se, sed per suam essentiam.

Primum patet ex diuina causalitate (supposito Deum essi primam causam) sici primae causae competit nobilissimus modu causandi sicut ipsa est nobilissima causa, sed Deus est prima causa, nobilissimus autem modus causandi est per intellectum & voluntatem, ergo Deus est causa rerum per intellectum & voluntatem, quod non esset nisi cognosceret ea quae causat, ergo &c. maior patet, minor etiam supponitur quantum ad prima partem, scilicet quod Deus sit prima causa, quantum autem ad alteram partem, scilicet quod nobilissimus modus causandi sit per intellectum & voluntatem patet, quia nobilius est habere dominium sui actus quam agere ex necessitate, sed sola illa qua agunt per intellectum & voluntatem habent dominium sui actus, caetera vero non habent, sed agunt ex necessitate, ergo agere per intellectum & voluntatem est nobilissimus modus agendi, & haec fuit minor, sequitur ergo conclusio.

Item omne agens praestituens sibi finem est agens per intellectum & cognitionem, sed Deus est agens praestituens sibi finem, ergo &c. minor probatur, quia aut Deus producendo res agit a casu (quod est inconueniens) cum casus & fortuna sint causae per acci dens aut agit propter finem sibi praestitutum ab alio quod similiter est inconueniens, quia tunc non esset primum agens, quia quod dirio gitur ab alio habet rationem instrumenti sicut serra dirigitur trahente, & sagitta a sagittante, praestituens autem finem dirigit illum qui agit propter finem, quare agens propter praestitutum ab alio non potest esse primum cum sit aliquo modo agens instru mentale, relinquitur ergo quod Deus cum sit primum agens aga praestituendo sibi finem, & haec fuit minor, sequitur ergo conclusio

Et si dicatur quod vna persona producit aliam non a casu, nec propter finem quem sibi praestituat vel sibi praestituatur ab alio & idem potest dici de productione creaturarum a Deo. Dicendum est quod non, tum quia actio & productio non dicitur hic & ibi vniuoce, tum quia vbi non est causa non debemus quaerere finem, in diuinis autem respectu diuinorum non est causatum quia personae productae non habent aliquid potius ad quod tanquam ad finem possint ordinari, propter quod productio earum non est propter aliquem finem quem sibi praestitutam persona producens vel quae sibi praestituatur ab alio, sed productic creaturarum est eorum quae habent aliquid melius se ad quod tanquam ad finem possunt ordinari, & ideo nisi producantura casu oportet quod producantur propter finem quem praestituat sibi agens, vel qui praestituatur sibi ab alio, & sic patet primum.

SECVNDVM patet, scilicet quod Deus cognoscat se perfecte & comprehensiue & alia a se, quia potentia perfectissima temdit modo perfectissimo in omnia quae cadunt sub ratione sui obiecti, sed intellectus diuinus est potentia cognitiua perfectissima, sub cuius obiecto cadunt omnia Deus & creatura, modus autem cognoscendi perfectissimus est cognoscere comprehensiue, ei go intellectus diuinus cognoscit se & omnia alia comprehensiue, maior patet, quaelibet enim potentia ex hoc quod potentia est, in omnia potest quae cadunt sub ratione sui obiecti, si modo sit perfecta, & tanto perfectius quanto est perfectior, & si sit perfectissima perfectissimo modo tendit. Et istud patet deducendo in omnibus potentiis in visu respectu visibilium & in caeteris. Minor habet tres partes. Quarum prima est per se nota, scilicet qui intellectus diuinus sit potentia cognitiua perfectissima, quia inter omnes virtutes cognoscitiuas perfectissimus est intellectus, & inter intellectus ille qui est supremus, & hic est diuinus

Sed quantum ad alias duas partes probatur, & primo quod sub obiecto intellectus diuini cadant omnia deus & creatura, quia obiectum intellectus est ens secundum rationem entis, vnde & Philosophus tertio de anima dicit, quod intellectus est quo est omnia fieri. Et Auicenna, quod qui non intelligit ens nihil intelligit. Et ratio huius est, quia potentiae cognitiuae perfectissime correspondet communissima ratio obiecti, quanto enim potentia est perfectior tanto est minus limitata & ad plura se extendit, sed inter omnes virtutes cognitiuas perfectior est intellectiua, & inter intellectiuas perfectissimus est intellectus diuinus, ergo ratio sui obiecti est communissima, haec autem est ratio entis quae conuenit deo & creaturis, quare &c.

Quantum autem ad aliam partem, scilicet quod modus co gnoscendi perfectissimus sit cognoscere comprehensiue, patet eadem minor sic, Cognoscere rem comprehensiue est cognosce re eam omni modo quo potest cognosci. sicut enim in corporalibus res dicitur apprehendi quando aliquid eius at tingitur, sed dicitur comprehendi quando peruenitur ad terminum eius, ita quod perfectius & amplius attingi non potest, sic intellige do, res dicitur comprehendi quando peruenitur ad finem cognitionis rei, quod est quando res ita perfecte cognoscitur quod nihil amplius de re cognosci potest nec absolutum nec comparatum constat autem quod iste est perfectissimus modus cognoscendi quamcunque rem, vel saltem sine hoc non est perfectissimus modus, ergo &c. & sic probata est minor, sequitur ergo conclusio, scilicet quod deus cognoscit se & alia a se perfecte & comprehensiue. Comprehendit ergo non solum alia, sed etiam seipsum.

Nec tamen propter hoc finit essentiam suam quae infinita est, licet dicat Augustinus quod illud quod comprehenditur intelligentis comprehensione finitur, quia vel illud intelligitur de comprehensione quae est per intellectum creatum qui finitus est, vel si intelligitur de comprehensione quae est per quemcunque intellectum, tunc verbum Augustini intelligendum est non po sitiue, vt scilicet intellectus diuinus sic sumat seipsum vt ponat terminum, sed negatiue negando, scilicet excessum, quia intellectus non exceditur ab intellecto, sed intelligitur omni modo quo intelligibile est, & sic patet secundum.

TERTIVM patet, scilicet quod deus intelligit alia a se non tamen per aliud a se, sed per essentiam suam. Ad quod sciendum est hoc, quod si deus non intelligeret alia a se per propriam essentiam suam, non posset contingere nisi altero duorum modorum aut ex parte dei intelligentis, quia potentia intellectiua in deo non esset sua essentia, sed aliquid additum sicut ponitur in nobis, quod esse non potest, quia tunc esset compositio in deo, aut ex parte rei intellectae, scilicet quia essentia diuina non esset repraesentans alia, sed repraesentaretur intellectui diuino per alium modum, quod etiam esse non potest, quia illud repraesentatiuum rerum apud intellectum diuinum essent ipsaemet res vel species rerum impressae intellectui diuino, ipsae res esse non possunt, quires secundum entitatem propriam non sunt ab aeterno, & tamen ab aeterno sunt a deo cognitae, nec rerum species, quia ipsae species essent ab aeterno vel per se existentes, vel in intellectu diuino, & ita in deo esset compositio, quae omnia sunt incouenien¬ tia. Relinquitur ergo quod essentia diuina est ipsi deo ratio cognie scendi alia tam ex parte cognoscentis quam ex parte cogniti.

Item patet secundo sic sicut intellectus noster tenet infimum gradum in ordine intellectuum, sic intellectus diuinus tenet siu premum, sed intellectus noster propter suam imperfectionem & potentialitatem, quia est intellectus cum sensu, primo intelligit alia a se quae cadunt sub sensu, & per eas intelligit se, ergecontrario intellectus diuinus propter suam perfectionem & purissimam actualitatem primo intelligit se & per se alia a se¬

Tertio sic, impossibile est simul multa intelligere aeque pr mo & principaliter vna intellectione, alioquin vna operatioterminaretur aeque primo & principaliter pluribus terminisc est inconueniens, sed deus intelligit se & alia vnica intellectio ne, ergo impossibile est quod hoc sit aeque primo & principaliter, sed si essentia diuina non esset ratio intelligendi alia, tunc aliae res essent aeque principale obiectum intellectus diuini sicut sua essentia, & ita vnius diuinae intellectionis essent pluraeque principalia obiecta, quare &c.

Ad primum argumentum dicendum quod deus dicitur nihi intueri extra se, quia quicquid intelligit, intelligit per ratione intelligendi quae est ipse vel essentia sua, bene tamen intelligi alia quae suns extra se non tanquam obiecta principalia suae intellectionis, sed tanquam obiecta secundaria.

Ad secundum dicendum quod secundum ordinem nobilitati obiectorum principalium & per se, attenditur nobilitas vel ignobilitas in operatione, non autem secundum ordinem obiectorum secundariorum, alioquin eadem operatio simul esset nobilior & vilior cum contingat eandem operationem simul esse respectu plurium, quorum vnum est minus nobile altero, sed tun vtrunque eorum non potest esse principale obiectum, vt dictum est: quando autem vtrunque est principale obiectum, impossibile est esse eandem operationem, propter quod intelligendo minus nobile impedimur ab intellectione rei magis nobilis, & si vilescit intellectus: cum ergo diuina essentia & creatura nor sunt aeque principalia obiecta intellectionis diuinae, nec deu intelligendo creaturas impeditur a cognitione sui, ideo intelligendo alia non vilescit intellectus eius in aliquo.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1