Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

Utrum Deus habeat propriam et distinctam cognitionem de aliis a se

QUAESTIO. SECVNDA. Vtrum Deus habeat propriam & distinctam & perfectam cognitionem. de aliis a se. Thom. 1. 9. 14. artic. 6.

SECVNDO quaeritur, vtrum Deus habeat propriam & distinctam cognitionem de aliis a se. Et videtur quod non, quia per causam primam & remotam non potest haberi distincta & perfecta cognitio de rebus, sed quicquid deus cognoscit cognoscit per essentiam suam quae est causa rerum prima & remota, quare &c.

Item deus non cognoscit alia a se nisi secundum quod prae existunt in eo, sed res non praeexistunt in deo distincte, sed potiu, vnite & indistincte, ergo non cognoscuntur a deo nisi indistincte

IN CONTRARIVM est, quia agens per intellectum distincta producens, cognoscit ea distincte, sed deus es agens per intellectum producens distincta secundum speciem, & etiam secundum numerum in eadem specie, ergo deus cognoscit res distincte non solum quantum ad distinctionem spe cificam, sed etiam numeralem.

RESPONSIO. Circa quaestionem istam sic procedetur, quia primo ponetur circa hoc error commentatoris. Et secundo inquiretur de veritate quaestionis.

Quantum ad primum sciendum qud commentator 12. Meta. secundum translationem suam dicit quod deus non intelligit alia a se nisi in vniuersali, inquantum sunt entia, dicit enim quod quia esse suum est causa essendi omnibus rebus, ideo intelligendo se non ignorat naturam entitatis in aliis, sicut si ignis sciret naturam caloris sui, qui est causa caloris in aliis, sciret etiam in aliis naturam caloris in eo quod calor est absolute, non tamen propte hoc sciret naturam huius vel illius calidi, sic deus scit naturan entis in eo quod est ens nesciendo tamen naturam huius entis ve illius in speciali & distincte: nec tamen (vt dicit) sequitur quod deus sit ignorans, quia scientia sua non est de genere scientia nostrae, & ideo ignorantia sibi opposita non potest sibi conuenire, sicut non denominatur per habitum aut priuationem quod non est natum habere aliquem illorum, sicut de lapide non dicitur quod sit videns aut caecus.

Hoc est dictum eius, quod non est opinio (cum nullam probabilitatem habeat) sed manifestus error, quod patet primo de positione in se. Secundo de ratione positionis. Positioni in se contradicit ipsemet primo coeli & mundi super finem illius capituli.

Quoniam autem non est circulationi contraria alia ratio &c Ibi enim dicit sic, ego autem longo tempore feci moram in quo non intellexi explanationem istius loci, sed deus induxit me in veritatem, verba sua sunt ex quibus potest sic argui, aut deus in duxit eum in illam veritatem sciens, vel a casu, non a casu, quia casus & fortuna sunt causae per accidens, vt dictum fuit supra, quae i non sunt attribuendae primae causae, quia quod est per accidens ui non potest esse primum cum reducatur ad quod est per se. Restat ergo quod inductus fuerit a deo sciente, sed veritas illa fuit quoddam particulare, & ipse quaedam persona singularis, ergo deus nouit non solum naturam entis in vniuersali, sed etiam quasdam res in particulari, & eadem ratione omnes alias.

Item perfectius cognoscit deus alia a se per cognitionem su ipsius quam anima nostra cognoscat se ex hoc quod cognoscit alia sed anima ex hoc quod cognoscit alia consurgit in cognitionem sui non solum quantum ad cognitionem vniuersalem, scilicet quod sit ens, sed etiam quantum ad conditiones speciales, scilicet quod sit tale ens, ergo deus ex cognitione sui consurgit in cognitionem aliorum non solum quantum ad conditionem vniuersalem entitatis, sed etiam quantum ad conditiones speciales singulorum entium. minor de se patet. sed maior declaratur, quia vt dicti fuit in praecedente quaestione, ex perfectione diuina est quod cognoscat primo se & per se alia, & ex imperfectione animae est quod non cognoscat se nisi per alia a se, plus ergo potest deus in cognitionem aliorum ex cognitione sui quam possit anima in cognitionem sui ex cognitione aliorum. Est etiam hoc dictum Auerrois contra veritatem fidei catholicae cui non potest subesse falsum, si enim deus non cognoscit alia a se nisi in vniuersali, scilicet inquantum sunt entia, tunc nescit culpas malorum nec merita bonorum, non poterit ergo punire malos pro culpis, neq bonos praemiare pro meritis, quod est erroneum.

Ratio etiam positionis nulla est, quia deus non solum est causa entitatis in rebus, sed etiam quidditatis, puta humanitatiin homine, & quidditatis asini, & equi, & aliorum & aliarum perfectionum, vt sunt viuere & intelligere, & ideo sicut cognoscii esse rerum creatarum in quo omnia creata conueniunt, ita co gnoscit quidditates & caeteras perfectiones, vt viuere & intelligere earum in quibus differunt viuentia a non viuentibus, & cognoscentia a non cognoscentibus, quare &c.

Item deus cognoscit esse rerum, quia causa est eius vt dicit, sec deus non causat esse in vniuersali in quo res conueniunt, sed causa esse in singulari in quo res differunt & specifice & numeraliter. ergo deus non solum cognoscit res in vniuersali quantum ad rationem entitatis, sed in particulari quantum ad rationem suae distinctionis

Item Philosoph. 3. Metaphy. & primo de anima, habet pro inconuenienti quod nos cognoscamus aliquid quod deus non cognoscat, quia vt dicit, accideret insipientissimum esse deum, & tamen sapientia eius non est eiusdem rationis cum sapientia nostra ergo eodem modo diceretur ignorans si nesciret ea quae scimus; quamuis scientia sua & nostra non sint eiusdem rationis.

Et ad rationem dicendum, quod aliquid dicitur priuatum quod tamen secundum se non est natum habere habitum oppositum, vt dictum fuit supra 13. dist. cum quaereretur de ingenito.

Omissa ergo hac erronea opinione, accedendum est ad so. 4 lutionem quaestionis. Et primo inquiretur qualiter deus cognoscit distincta secundum speciem. Et secundo qualiter cognoscit res secundum distinctionem numeralem.

Quantum ad primum sciendum est quod deum intelligere res distincte potest habere duplicem intellectum. Vnus potest esse quod distinctio teneat se ex parte intellectionis, scilicet quod intellectiqua deus intelligit vnam rem sit alia & distincta ab intellectioni qua intelligit aliam rem, & isto modo deus non intelligit plura distincte, quia non pluribus & distinctis intellectionibus intelligit illa quae intelligit, sed vna tantum. Alius potest esse intellectus quod distinctio teneat se ex parte rerum intellectarum, ita scilicet quod licet deus intelligat res omnes vnica intellectione, tamen intelligit eas non solum quantum ad rationem communem in qua conueniunt, sed quantum ad proprias naturas secundum quas differunt, & sic intelligitur quaestio in qua videntur esse difficultates ex hoc quod deus intelligit alia a se per essentiam suam, in qua & per quam res repraesentantur intellectui diuino, si ego res creatae intelligantur distincte a deo, oportet quod repraesententur distincte in essentia diuina, hoc autem non videtur possibile, quia si essentia diuina quae in se est vna realiter, posset repraesentare plura distincte, hoc esset vel vt vna re & ratione, vel vt plures secundum rationem. Non vt vna re & ratione, quia vni sub vnica ratione acceptum non videtur posse repraesentare nis vnum. Nec vt plures secundum rationem, quia (vt probatum fuit supra de attributis) distinctio rationum in deo accipitur ex reali distinctione quam videmus in creaturis, ita quod secundum nostrum modum intelligendi deus prius apprehendit realem distinctionem in creaturis existentem, vel possibilem quam formet circa essentiam suam diuersitatem rationum, posterius autem non est causa prioris, ergo essentia diuina accepta vt plures secundum rationem non potest esse ratio intelligendi distinctionem rerum.

Et per hoc videtur excludi illud quod communiter dicitu quod vnum & idem potest esse ratio repraesentatiua plurium vi plura sunt non quidem vnum aequatum, sed vnum excedens, sicut senarius numerus est sufficiens ratio cognoscendi distincte omnes numeros intra se contentos, & eodem modo dicunt de essentia diuina quae vna existens & omnia excedens continet in se omnes rerum perfectiones quibus adinuice distinguuntur, & re praesentat eas distincte. Hoc enim videtur exclusum per rationi iam factam quae generaliter accipit quod nihil vnum sub vna ratione acceptum neque aequatum, neque excedens potest repraesentare plura distincte, sed oportet quod accipiatur sub pluribus rationibus, pluralitas autem rationum in deo non est ratio intelligendi distinctionem rerum, sed potius econuerso, ergo &c.

Nec valet exemplum quod adducitur de senario, quia in equod est vnum solum per aggregationem (vt numerus) partes eius habent propriam actualitatem & distinctionem, & ideo distincte possunt cognosci in toto in quo continentur, nec cognoscitur per aliquid quod sit vnum simpliciter, essentia autem diuina est summe vna & simplex & perfectiones rerum quae in ea continentur non sunt in ea secundum propriam actualitatem & distinctionem, sed vnitissime & indistincte, propter quod non sic possunm res cognosci distincte per cognitionem diuinae essentiae sicut numeri contenti sub senario cognoscuntur per cognitionem senarij

Dicendum est ergo aliter quod essentia diuina est repraesentatiua rerum distinctarum non inquantum intelligitur sub vna rationi neque prout intelligitur pluribus rationibus, vnitas enim vel pluralitas rationum intellecta circa diuinam essentiam nihil omnino facit ad hoc quod essentia diuina aliquid repraesentet, quod patet quia illud quod est repraesentatiuum alicuius rei vel aliquarum rerum ex se & non ad placitum neque ex institutione, re praesentat quicquid repraesentat non per rationem aliquam sibi per intellectum attributam, sed essentia diuina est repraesentatiua omnium quae repraesentat ex se neque ad placitum neque ex institutione, ergo ipsa repraesentat quicquid repraesentat non per ali quam rationem vnam vel plures sibi per intellectum attributam ergo vnitas vel pluralitas rationum sub quibus diuina essentia intelligitur nihil omnino facit ad hoc quod ipsa aliquid vel aliqu. repraesentet, maior patet, quia illa quae repraesentant aliquid ex se & naturaliter in hoc differunt ab illis quae repraesentant ad plac tum & ex institutione, quia illa quae repraesentant res ex institutione & ad placitum repraesentant per aliquam rationem sibi ab intellectu attributam vt voces. Haec vox enim homo vel quaecunque alia significatiua ad placitum repraesentat naturam humanam non ex se, sed ex hoc quod per intellectum attributa est sibi ratic signi respectu talis rei, sed illa quae repraesentant naturaliter (vi gemitus infirmorum significat dolorem) talia ex se, & non per aliquam rationem sibi attributam repraesentant quicquid repraesentant, & haec fuit maior, minor similiter patet, quia essentia diuina ex se & naturaliter repraesentat intellectui diuino quicquid repraesentare potest, & non ad placitum neque ex institutione, alioquin posset non repraesentare, & per consequens intellectus diuinus ea non intelligeret quod est impossibile, ergo &c. Item ratio secundum quam essentia diuina est repraesentatiua rerum est respectiua, quia omnis repraesentatio per intellectum cognitiuum est propter habitudinem vnius ad alterum, sed perfectiones diuinae exclusa causalitate non habent aliquem respectum ad creaturas, ergo secundum eas essentia diuina non repraesentat creaturas, sed solum quia est causa potens omnia producere. Patet ergo quod essentia diuina repraesentat quicquid repraesentat non per hoc quod intelligitur sub vna ratione vel pluribus, sed ex se¬

Et per hoc exclusa est ratio quae videbatur inducere difficultatem: assumebat enim falsum, scilicet quod vnitas vel plui alitas rationis sub qua vel sub quibus essentia diuina intelligitur, esset ei ratio repraesentandi vnum vel plura, quod non est verum, vt probatum est.

Nihilominus notandum est non esse per hoc declaratum qualiter essentia diuina potest repraesentare plura distincte, sed potius videtur aucta difficultas. Dicendum ergo quod essentia diuina per hoc repraesentat res distincte quod ipsa secundum id quod est absque alterius adiutorio vel concursu est sufficiens causa omnium, & ideo omnia praehabet in se & continet non formalite (vt speculum habet imagines) sed virtualiter, modo quo causa effectiua praehabet effectu, propter quod intellectus qui plene & gerfectissime nouit essentiam diuina & eius virtutem qualis ess intellectus diuinus, plene nouit & distincte distinctione specifica omnia ad quae se extendit eius causalitas, extendit autem se ad omnia quae sunt in rebus creatis, & quae constituunt res in esse i. specifico & distinguunt. Quare intellectus diuinus qui perfectissime & comprehensiue nouit essentiam suam, nouit etiam perfecte omnes res creatas quantum ad earum distinctionem specificam,

19. Et si quis dicat quod causalitas diuina non se extendit ad omnia immediate, sed tantum ad vnum (scilicet ad primum tantum) & mediante illo se extendit ad omnia alia quodam ordine, quamuis hoc sit falsum, tamen idem sequitur, quia cognita causa proxima & immediata & sufficiente, cognoscitur effectus propria & distincta cognitione, sed deus se ipsum cognoscit, vt probatum fuit, ergo cognoscit distincte illud quod immediate est causatum ab ipso, rursus per illud tanquam per causam cognitam cognoscit tertium causatum, & per tertium tanquam causam cognoscit quartum, & sic vsque ad vltimum effectum, ergo siue deus producat res omnes immediate siue mediate semper sequitur quod habeat de eis distinctam cognitionem modo quo expositum fuit, & causa est quia res creatae distincte repraesentantur intellectui diuino non per hoc quod essentia diuina habeat eas in se (sicut senarius habet numeros intra se contentos) vel quemadmodum speculum habet imagines, quia nihil horum est in diuina essentia respectu rerum creatarum, nec sicut exemplar repraesentat exemplata vt magis patebit cum agetur de ideis, sed quia essentia diuina est omnium causa. De cognitione autem distinctorum secundum numerum dicetur in sequenti quaestione.

AD PRIMVM argumentum dicendum quod causa vniuersalis potest accipi tripliciter. Vno modo vniuersalitate praedicationis; sicut dicimus quod artifex est causa vniuersalis artificlati & particularis, vt statuifica est causa statuae, & singularis, vt haec statuifica est causa huius statuae, & hoc modo per causam vniuersalem non cognoscitur effectus particularis vel specificus, nec per causam particularem vel specificam cognoscitu effectus singularis. Alio modo dicitur causa vniuersalis non per praedicationem, sed quia se extendit ad plures effectus, tamer secundum aliquid eis commune & non secundum id quod est eis proprium, nisi determinetur per aliud, & sic sol est causa omnium generabilium, nec adhuc per talem causam potest res sufficienter cognosci & distincte, & neutro istorum modorum deus est causa vniuersalis. Tertio modo dicitur causa vniuersalis, quia eius causalitas se extendit ad plura secundum propriam vniuscuiusque rationem absque hoc quod per aliud determinetur, & sic deus est causa vniuersalis omnium, quia omnia producit vel producere potest per se & immediate absque hoc quod per aliud determinetur, & per talem causam sic vniuersalem possunt effectus distincte cognosci, est enim causa vniuersalis, quia est causa omnium, sed propria vniuscuiusque, quia vnumquodque producit vel producere potest per seipsam.

Ad secundum cum dicitur quod deus non cognoscit creaturas nisi secundum quod existunt in ipso dicendum, quod ly secundum potest notare rem intellectam vel rationem intelligendi, si rem intellectam, sic est sensus, quod deus non intelligit de rebus nisi illud quod de ipsis est in deo formaliter, & tunc propositio est falsa, quia creatura in deo est creatrix essentia secundum Anselmum, & ita deus non intelligeret nisi se. Alio modo potest notare ratione intelligendi, & sic est sensus quod deus non intelligit res creatas, nisi quia praeexistunt in eo sicut in causa repraesentante, & sic est vera, & tunc non sequitur quod nintelligatur alia a se, sed quod non intelligit per aliud a se quod verum est, & est simile in intellectu nostro secundum ponentes species, quia intellectus noster non intelligit lapidem nisi secundum illud quod de lapide est in intellectu, si ly dicat secundum rationem intelligendi, verum est quia ratio per quam lapis intelligitur est sola species, si vero dicat rem intellectam falsa est, quia non sola species quae est anima intelligitur, sed intelligitur lapis qui est extra per speciem suam quae est in anima.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 2