Quaestio 3
Quaestio 3
Utrum cognoscat distincte singularia
TERTIO quaeritur vtrum deus cognoscat distincte singularia. Et arguitur quod non, quia cognitio dei est scientifica cum in eo non sit opinio nec suspicio, ergo cum de singularibus non sit a scientia, cognitio dei non se extendit ad ea.
Item secundum Boetium singulare est dum sentitur vniuersale aut dum intelligitur, sed in deo non est cognitio sensitiua, ergo ipse non cognoscit singularia.
IN CONTRARIVM arguitur, quia illud quod magis habet de entitate, magis est cognoscibile, sed singularia plus habent de entitate quam vniuersalia, ergo magis a deo cognoscuntur. Maior patet, quia cum vnumquodque sit cognoscibile secundum quod habet esse, si illud quod plus habet de entitate non plus cognoscatur, non potest esse defectus nisi ex parte cognoscentis, qui defectus non potest esse in deo. minor pro¬ batur, quia singularia secundum rationem suae singularitatis habent esse reale, vniuersalia autem quantum ad rationem suvniuersalitatis non habent esse reale, sed solum esse rationi quod esse secundum quid & diminutum per comparationem ad esse reale, quare &c.
RESPONSIO. Dicendum est quod deus cognoscit singularia secundum rationem suae singularitatis, haec autem conclusio diuersimode probatur. Quidam enim dicunt hanc esse rationi quare deus cognoscit singularia, quia est causa rei non solum quantum ad formam, sed etiam quantum ad materiam, tantum autem se extendit scientia dei quantum eius causalitas, propte quod scientia dei se extendit ad cognitionem rerum, non solum quantum ad formas a quibus accipitur ratio vniuersalitatis, sed etiam quantum ad materiam a qua accipitur ratio indiuiduationis & singularitatis, vnde ex hoc errauerunt quidam Philosophi negantes esse in deo cognitionem singularium, quia non ponebant a deo materiam creatam, sed ingenitam & incorruptibilem, & per consequens non esse a deo cognitam, quare nec ipsum indiuiduum, cum ipsa sit indiuiduationis principium.
Haec ratio quantum ad hoc quod dicit cognitionem dei tantum se extendere quantum se extendit eius causalitas bona est, sumen do etiam sub maiore quod causalitas diuina se extendit ad omnes res secundum rationem suae singularitatis quod de se manifestum est res enim est factibilis secundum esse quod habet extra animan & illud est singulare, quod autem vlterius assumit quod materia est principium indiuiduationis, a forma autem sumitur ratio vniuersalitatis valde dubium est, quia maior communitas videtur esse in materia quam in forma, sicut enim forma quantum est dese est communis pluribus indiuiduis eiusdem speciei, ita materia eiusdem rationis est communis omnibus quae sunt eiusdem generis
Item eadem materia est successiuae in diuersis indiuiduis forma autem non, propter quod minus videntur indiuidua distingui per materiam quam per formam, & per consequens minus constitui in esse indiuiduo, quia per idem videtur vnumquodque constitui in se & ab alio distingui, quid tamen de hoc sit tenendum, patebit in 2. lib. distinct. 3.
Item non omnia singularia habent materiam (sicut angeli ergo ex materia vel eius productione non potest assignari generalis ratio quare deus cognoscit singularia. Nec puto quod ill qui negauerunt a deo cognitionem singularium ex hoc fuerini moti, quod crederent materiam non esse causatam a deo, nor enim dixerunt Aristoteles & alij materiam esse ingenitam & incorruptibilem a carentia principij productiui, cum Philosophus dicat quod nihil prohibet sempiternorum esse alteram causam. sed a carentia principij durationis. Vnde & commentator qu negauit a deo cognitionem singularium II. Metaphys. credidi materiam esse ab alio, dicit enim super secundum Metaphysi quod vnum est ens per se & per se verum, & omnia alia sunt entia & vera, per esse & veritatem eius.
Alius est modus tenendi eandem conclusionem, & est tali quod deus cognoscit singularia, quia deus est suum esse: cuiurationem assignant qui hunc modum tenent dicentes, quod agersupponi esse, & ideo modus agendi ex esse habet determinari quod si illud habeat calumniam in actionibus transeuntibus in materiam exteriorem, eo quod tales actiones non sunt perfectiones agentis sed acti, propter quod modus talium actionum non solum habet determinari ex natura agentis, sed etiam ex natura acti, tamen illud non videtur habere calumniam in actionibus intramanentibus, qualis est actio intelligendi quin tota liter sequatur modum & conditionem intelligentis, ergo vbi intelligens non intelligit, nisi prius determinetur per esse actualquod est in omnibus creatis, in quibus esse & essentia differunt ibi res non intelligitur a tali intellectu, nisi prius determinata per esse actuale, sed determinatio rerum per esse actuale est ex progressu rerum, ergo intellectus creatus in quo differt esse al essentia non intelligit res crearas, nisi prout determinantur per esse actuale quod est ex progressu rerum, & ita cognitioni talis intellectus semper aliquid accrescit.
Causa autem quare talis intellectus non potest res intelligere quousque determinentur per esse actuale, est duplex. Vna, quia tale intelligere cum sit in natura habente possibilitatem admixtam non est omnino de se terminatum, & ideo oportet reper tale intelligere intellectas per suum esse actuale determinari ad hoc, vt in suo esse determinatiue cognoscantur. Alia est, quia tale intelligero cum non sit esse intelligentis non reseruatur in eo omnis ratio essendi, propter quod non potest ex seipso absque alia determinatione cognoscere res secundum suum esse actuale quod est cognoscere eas secundum rationem suae singularitatis, sed oportet quod determinentur per esse actuale, sed deus cum sit suum esse & suum intelligere non habet possibili. tatem admixtam, in eo etiam reseruatur omnis ratio essendi, ideo potest ex se omnes res intelligere secundum suam singu¬ laritatem absque hoc quod in seipsis determinentur per ess actuale, nec per determinationem rerum in esse actuali aliquiaccrescit suae notitiae.
Haec opinio in multis deficit. Primo, quia a nonnullis firmiter tenetur que esse & essentia sunt idem realiter in creatura & hoc dictum fuit supra dist. 8. Secundo, quia dato quod differant in qu creaturis adhuc ratio nulla est, quia maior propositio assumitur falsa est, haec scilicet quod quando intelligens est tale quod eius natura determinatur per esse actuale distans ab ea ibi oportet quod res intellecta ad hoc quod intelligatur a tali intellectu prius determinetur per esse actuale: nec probatio valet, quia esto quod actus intelligendi sequatur modum naturae & esse ipsius intelligentis, non oportet tamen quod requirat in re intellecta easdem conditiones, & ideo licet oporteat talem intellectum habere naturam determinatam per esse actuale ad hoc quod intelligat, nulla tamen necessitas est quod oporteat rem singularem determinari per esse actuale ad hoc quod intelligatur.
Quod patet primo, quia sicut res potest intelligi quantum ac esse existentiae, ita potest intelligi quantum ad esse essentiae, sed ad hoc quod res intelligatur quantum ad esse essentiae non requiritur quod res habeat actu illud esse. possum enim formare conceptum de rosa quae nullum esse essentiae habet actu, necessarium tamen est intellectum habere esse essentiae actu ad hoc quod rem actu intelligat, ergo similiter non oportet rem habere actu esse existen tiae ad hoc quod secundum tale esse intelligatur, quamuis oportea intellectum esse in actuali existentia ad hoc quod intelligat.
Quod etiam patet secundo ex alio, quia cogrita causa singulari sufficiente & necessaria cognoscitur effectus infallibiliter secundum rationem suae singularitatis, & hoc patet ex secundo phsicorum, vbi dicitur quod effectus communis requirit causam communem, & particularis particularem, propter quod sicut cognita causa vniuersali & necessaria cognoscitur effectus secundum rationem suae vniuersalitatis, sic cognita causa singulari & necessaria cognoscitur effectus secundum rationem suae singularitatis, sed intellectus creatus noster & angelicus cognoscit aliquas causas singulares & necessarias & sufficientes respectu aliquorum effectuum futurorum, ergo intellectus noster & angelicus cognoscit tales effectus futuros, secundum rationem sua singularitatis antequam determinetur per esse actuale. Maior patet, sed minor declaratur, quia tam homo quam angelus cognoscit motum coeli secundum rationem suae singularitatis ex quo tanquam a causa singulari & sufficiente & necessaria sequitur ortus & occasus solis super hemispherium nostrum, & eclipsis Lunae tali vel tali tempore, ergo per talem causam praecognoscuntur tales effectus secundum rationem suae singularitatis antequam determinaretur in rerum natura per esse actuale. Et hoc etiam quilibet experitur in se sine alia ratione.
Item operationes sunt singularium secundum esse suae singularitatis, sed tam homo quam angelus praecognoscit quaedam quae agere proponit, ergo praecognoscit ea secundum rationem suae singularitatis, & tamen nondum habent esse actuale, quare &c. Non est igitur verum quod singularia non possunt cognosc secundum rationem suae singularitatis antequam determinentur per esse actuale ab intellectu creato, dato quod eius natura distet a suo esse, & per consequens non potest concludi de deo quod cognoscat res secundum suam singularitatem antequam sint per hoc c eius esse non sit aliud ab eius essentia. Nec video quare esse distans sit sufficiens ratio quod intelligere sit indeterminatum, ita requirat in re intellecta determinationem secundum esse actuale, nec ipsi probant, & id eo ea facilitate potest negari sicut asseri. Nec esse distans tollit ab eo, quod non habeat omnem rationem essendi, sicut calorem ignis esse distantem a nacura ignis non tollit a calore ignis quin contineat virtualiter omnem rationem caloris, & quicquid sit de hoc, tamen quod esse sit indistans ab essentia non dat ei quod in eo sit omnis ratio essendi, si enim esse non receptum in natura distante, ex hoc haberet rationem omnis esse, per eandem rationem forma non recepta in natura distante haberet ex hoc rationem omnis formae: hoc autem est falsum, quia intelligentiae sunt formae non receptae in natura distante, & tame nulla intelligentia continet in se virtutem omnis formae, quia nulla potest aliam producere, nec animam nec aliquam formam saltem immediate, quare praedictus modus non videtur verus.
Dicendum ergo quod circa cognitionem singularium a deo (quia de nobis non agitur nunc) non potest facere difficultatem nisi vel singularitas quae omnibus est communis, vel materialitas quae est solum in generabilibus & corruptibilibus, vel futuritio quae est in his quae nondum producta sunt, vel contingentia quae solum est in his quae dependent ex causis impedibilibus. De futuritione & contingentia nihil ad hac quaestionem, quia inferius dicetur de hoc, sed tantum de singularitate & materialitate. Singularitas vero non impedit quin aliquid intelligatur a deo cum ipse per se & primo intelligat essentiam suam quae est quaedam singularitas. Nec materialitas cum ipse intelligat quidditates rerum sensibilium in quibus includitur matria, ergo nec singularis materialitas vel materialis singularitaimpedit aliquo modo quin aliquid materiale & singulare inte ligatur a deo. Ratio autem huius est illa quae tacta est in prima opinione, quia essentia diuina est sufficiens ratio repraesentandi quam "libet rem secundum omnem eius conditionem, & hoc habet es perfectione suae virtutis secundum quam continet vniuersalite omnem rem & producere potest. Et haec est via Dionysij sept mo capite de diuinis nominibus, vbi dicit quod deus cognoscii res quo modo rebus esse tradidit, vnde si aliquid est in rebus nicognitum ab eo, oportet quod circa illud vacet diuina operatio, id est, quod non sit operatum ab ipso.
AD PRIMVM argumentum dicendum est quod licet cognitio dei qua cognoscit se & omnia alia sit vna secundum rem est tamen plures secundum rationem inquantum tendit in plura obiecta, & sic sortitur plura nomina, quia inquantum cognitio dei tendit in quidditatem suae essentiae vel alterius rei, vocatur simplex intelligentia, inquantum autem tendit in essentiam suam at tribuendo sibi causalitatem rerum, puta cum cognoscit se esse causam rerum potest vocari intellectus seu cognitio principiorum quia causalitas sua est aliis rebus ratio essendi & cognoscendi inquantum autem ex cognitione suae causalitatis tendit in cognitionem aliarum rerum & proprietatum eis conuenientium secundum rationem earum generalem vel specificam dicitur scil tia vel scire quod est rem per causam cognoscere: inquantum autem tendit in cognitionem singularium secundum rationem sua singularitatis est quasi cognitio sensitiua siue experimentalis quae in nobis non dicitur scientifica cognitio. Cum ergo dicitu quod omnis dei cognitio est scientifica, Dicendum est quod licet cognitio dei quae est vna sit scientifica, non tamen respectu omnium, quia non respectu suiipsius nec respectu singularium.
Ad secundum dicendum est quod Boetius loquitur de nobis in quibus cognitio sensitiua est solum singularium & nullmodo vniuersalium. Cognitio autem intellectiua tanquam perfectior est tam singularium quam vniuersalium, & multo magis cognitio intellectiua dei propter suam perfectionem est non solum vniuersalium, sed etiam singularium, quia cognitic dei includit perfectionem omnium.
On this page