Text List

Quaestio 4

Quaestio 4

Utrum scientia Dei sit universalis an particularis

QVAESTIO QVARTA. Vtrum scientia dei sit vniuersalis, an particularis. Thom. 1. 9. 14. art. I. ad tertium.

QVARTO quaeritur, vtrum scientia dei sit vniuersalis an particularis. Et videtur quod sit vniuersalis, quia scientia quae est per causam vniuersalem est vniuersalis, sed scientia dei est per causam vniuersalem vt dictum est in praecedente quaestione, ergo eit vniuersalis

Item illa scientia est vniuersalior quae ad plura se extendit sed scientia dei se extendit ad omnia, ergo est vniuersalissima.

IN CONTRARIVM est, quia cognitio rerum secundum proprias rationes specificas & singulares est particularis, sed talis cognitio est quam deus habet de rebus (vt visum fuit) ergo &c.

RESPONSIO. De scientia dei possumus loqui duplici ter. Vno modo, prout est quaedam res informans diuinum intellectum secundum nostrum modum intelligendi. Alio modo, proui comparatur ad obiectum, Primo modo loquendo de scientia nulla scientia est vniuersalis, sed est quodam singulare, quia quicquid existit singulariter existit, siue existat per se siue in alio siue in re extra siue in anima subiectiue, sicut & anima est quoddam singulare. Vniuersalia enim solum sunt in intellectu obiectiue, nusquam autem subiectiue secundum rationem suae vniuersalitatis, & sic scientia dei non est vniuersalis, sed est quaedam singularitas sicut & essentia diuina. Alio modo potest considerari scientia, prout comparatur ad scibile vel ad obiectum, & sic dicitur scientia vniuersalis vel particularis, quia est de vniuersali vel particulari obiecto. Huc supposito dicunt quidam quod scientia nostra potest esse vniuersalis vel particularis, sed scier tia dei nec est vniuersalis nec particularis, quod probatur sic, habitus sumunt rationem & denominationem ab obiectis non quibuscunque, sed principalibus. Principale autem obiectum intellectus nostri est quidditatis materialis cui conuenit esse ideo cognitio nostra vt tendit in eam secundum rationem vni uersalis vel particularis dicitur vniuersalis vel particularis, sec obiectum principale intellectus diuini est sua essentia quae no est vniuersalis (cum non plurificetur in suis suppositis) nec pa ticularis, quia est quid communicabile pluribus quod est contra rationem partuicularis, propter quod scientia dei non de¬ bet dici nec vniuersalis neque particularis

Sed istud non videtur bene dictum. Primo, quia cum scientia dicitur particularis ab obiecto principali, particulare non accipitur ibi pro singulari, quia singulare non est principale obiectum alicuius scientiae saltem nostrae, quia de singularibus non est scientia, sed accipitur ibi particular e pro re accepta secundum rationem specificam, & vniuersale pro re accepta secundum rationem generis propinqui vel remoti, & ita particulare, prout spectat ad propositum est communicabile pluribus, sicut species specialissima. Isti autem dicunt quod essentia diuina est particularis, quia est pluribus communicabilis, & ideo male accipiunt particulare.

Secundo, quia si particulare vocaretur singulare, adhuc non esset verum illud quod dicunt quod essentia diuina non est particularis, id est, singularis, quia quicquid existit in rerum natura est singulare & singulariter existit. Nec obstat quod ipsa est in pluribus suppositis, quia de ratione singularis non est incommunicabilitas, nisi illa quae opponitur communicabilitati vniuersalis (scilicet quod non sit communicabile pluribus per sui diuisionem) essentia autem diuina non diuiditur in suppositis, quibus communicatur, & ideo ipsa est incommunicabilis per oppositum ad communicabilitatem vniuersalis, & hoc sufficit ad hoc quod ipsa sit vere singularis vel particularis accipiendo particulare pri singulari, & ideo si essentia diuina est principale obiectum scientiae diuinae (vt ipsi dicunt) sequitur quod scientia diuina poterit vere dici particularis, id est, singularis, cuius oppositum ipsi dicunt. Tertia, qua non est verum quod essentia diuina sit principale obiectum scientiae dei, quia licet essentia diuina sit primum obiectum ab intellectu diuino cognitum, & ratio cognoscendi omnia alia, tamen cognitio dei vt fertur in essentiam suam secundum se vel secundum ea quae sibi attribuuntur, non sortitur rationem scientiae sed simplicis intelligentiae vel cognitionis principiorum (vt prius dictum fuit) quia scire est rem per causam cognoscere, deus autem non cognoscit se vel ea quae attribuuntur sibi per causam, & ideo talis cognitio non est scientifica, sed cognitio aliarum rerum secundum ea quae eis attribuuntur potest in deo dici scientia, quia talia cognoscuntur? deo per essentiam diuinam vt est causa omnium rerum & omnium proprietatum quae eis attribuuntur: propter quod cognitio dei vt sortitur rationem scientiae est iudicanda vel vniuersalis vel particularis, non ratione essentiae diuinae, sed ratione aliarum rerum de quibus deus habet cognitionem per essentiam suam tanquam per causam.

Quid ergo? nunquid scientia dei debet dici vniuersalis vel particularis. Dicendum est quod praeter acceptionem scientiae particularis & vniuersalis prius positam, est alia acceptio videlicet, quod scientia particularis vocatur illa qua aliquis sic cognoscit aliquod particulare ens & eius proprietates quod nor cognoscit alia entia, nec proprietates illoru, & per oppositum scientia vniuersalis dicitur quae se extendit ad omnia scibilia, & non ad vnum tantum. Accipiendo ergo scientiam vniuersalem & particularem secundum hanc vltimam assignationem, patet quod scientia dei est vniuersalis quia extendit se ad omnia scibilia, licet (vt sic) non sit vna secundum rationem, sed plures, quia scientiae quae sunt in nobis diuersae secundum rem sunt in deo diuersae secundum rationem, cum igitur in nobis non sit vna scientia quae se extendit ad omnia scibilia, sed plures secundum rem, Consequens est quod scientia dei quae vna est secundum rem sit plures secundum rationem prout extendit se ad omnia scibilia. Secundum autem primam assignationem scientiae vniuersalis & particularis dicendum est quod scientia dei est particularis & vniuersalis, & non vniuersalis tantum vel particularis tantum, quia illa scientia per quam cognoscuntur res & rerum proprietates & passiones secundum rationem generis remoti vel propinqui, & speciei specialissimae est non solum vniuersalis sed etiam particularis, sed deus per scientiam suam cognoscit omnes res & rerum passiones & proprietates non solum secundum rationem generis remoti vel propinqui sed etiam secundum rationem speciei specialissimae, ergo &c. vtraque praemissarum patet ex praecedentibus. Verumtame sicut dictu fuit de prima assignatione scientiae vniuersalis & particularis, sic dicendum est de ista, quia sicut in nobis sunt diuersae scientiae per quam cognoscimus corpus mobile & eius proprietates & passiones, & per quam cognoscimus corpus mobile ad situm vel ad formam, sic in deo sunt diuersae scientiae secundum rationem per quas ista cognoscit, quamuis sit vna secundum rem.

ADRATIONES vtriusque partis respondendum est. Ad primam, quod scientia quae est per causam vniuersalem praedicatione, vel per causam vniuersalem quae se extendit ad plures effectus solum secundum illud quod est eis commune, est vniuersalis, prout vniuersale distinguitur contra particulare secundum primam acceptionem, & sic scientia dei quam habet de rebus aliis non est solum vniuersalis, sed cognitio quae habe¬ tur per causam vniuersalem, cuius causalitas se extendit ad omnia secundum omnes rationes tam vniuersales quam particulares (qualis est scientia dei) est vniuersalis & particularis secundum primam acceptionem, & est vniuersalis iuxta secundam.

Secunda ratio probat solum quod scientia dei est vniuersalis iuxta secundam acceptionem vniuersalitatis, & illud concessum est.

RATIO in oppositum bene probat quod scientia dei est particularis inquantum cognoscit res secundum rationes specificas, sed per hoc non excluditur quin sit vniuersalis inquantum cognoscit res secundum suas rationes generales & communes, & inquantum cognoscit non solum vnum genus scibilium, sed omnia.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 4