Text List

Praeambulum

Praeambulum

DISTINCTIO XXXVI. Sententia huius distinctionis XXXVI.

in generali & specialiIc solet quaeri. Superius ostendit magister quod scientia dei est respectu omnium: & ex hoc res dicuntur esse in deo. Nunc vero inquirit quomodo res cognita sit in ipso deo cognoscente. Et di Iuiditur ista pars in duas. Primo ostendit quomodo res qua deus cognoscit sunt in ipso deo. Et secundo ostendit quomodo deus dicatur esse in ipsis rebus 37. dist. ibi: Et quoniam determinatum est. Item prima in duas. Secundum duaquaestiones quas specialiter mouet & soluit. Secunda ibi: Post praedicta, & hic. Secunda diuiditur in tres. Primo enim proponit quaestionem & eius determinationem. Secundo ponit solutionis confirmationem & quaedam incidentia determinat ibi proinde si diligenter inspiciatur. Tertio determinatum declarat ibi, ex praemissis apertum est.

In speciali sic procedit. Et quaeritur primo, vtrum illa qua deus cognoscit possint esse in eius essentia, sicut dicuntur esse in eius praesentia quae idem est quod eius essentia. Et respondep non, quia omnia quae sunt in essentia diuina sunt eiusdem naturae cum deo, ea autem quae cognoscit deus, non sunt eiusdem naturae cum illo, & ideo non debent dici esse in eius essentia nec est simile de praesentia, quia alium respectum habet vel connotat quam essentia. Postea quaerit, vtrum mala quae cognoscuntur a deo, sicut & bona possint dici esse in deo: & respondetur quod non, quia illa solum dicuntur esse in deo ad quae deus se habet in ratione principij: non sic autem se habet ad mala, sola enim ea quae cognoscuntur a deo per notitiam approbarionis, quorum deus est actor siue principium possunt dici esse in deo, non sic autem deus non cognoscit mala. Deinde confirmat hoc, quia secundum Ambr. idem est esse in deo, & esse per ipsum, & esse ex ipso, mala autem non sunt ex deo, nec per ipsum ergo non possunt dicit esse in ipso. Vbi incidenter ostendit? illa verba apostoli ex ipso & per ipsum & in ipso, possunt appropriari per intellectum distinctioni personarum, tamen simpliciter omnibus personis omnia praedicta quae enumerat conueniunt. Subiunxit etiam quod cum aliquid dicitur esse ex aliquo efficientisola notatur, cum vero dicitur aliquid de aliquo non solum effi cientia, sed etiam consubstantialitas notatur, & ideo licet creatura dicantur esse ex deo, non tamen debent dici esse de illo. Vitime epilogat determinata. Haec est sententia lectionis in speciali.

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum