Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum Deus cognoscat mala

QUAESTIO PRIMA. Vtrum deus cognoscat mala Thom. l.g. 14. artic. 10.

CIRCA distinctionem istam primo quaeritur, vtrum deus cognoscat mala. Et videtur quod non, quia intellectus qui semper est in actu non cognoscit priuationem, vt innuitur tertio de anima, sed intellectus diuinus semper est in actu, ergo non cognoscit malum quod est quaedam priuatio.

Et confirmatur, quia si visus vel auditus semper essent in actu nunquam auditus cognosceret silentium, nec visus tenebras, ergo eodem modo est circa intellectum, quare &c.

Item omnis cognitio vel est causa rerum vel causata a rebus, sed scientia dei nec est causa malorum (saltem culpae) nec causata ab eis, ergo &c.

Item intellectum est in intelligente, sed malum non est in deo, ergo non est intellectum ab eo.

IN CONTRARIVM est quod dicitur Iob II. Ipse nouit hominum vanitatem, & videns iniquitatem illorum nónne considerat? & in psalmo, Delicta mea non sunt a te abscondita.

RESPONSIO. Circa quaestionem istam sic procedetur, quia primo ponetur quaedam communis distinctio de scientia dei. Secundo ponetur illud in quo omnes moderni concordant. Tertio ponetur illud in quo quidam discordant in¬ quirendo quid sit verius.

Quantum ad primum sciendum est quod scientia dei, quanuis sit vna secundum rem, accipitur tamen tribus modis. dicitui enim scientia simplicis notitiae, visionis, & approbationis. Scientia simplicis notitiae dicitur illa qua deus scit omnia quae sunt, fuerunt vel erunt, vel possibilia sunt secundum infinitatem diuinae potentiae. scientia vero visionis dicitur eadem scientia, inquantum est eorum quae sunt secundum aliquam differentiam temporis solum, quae pro tanto dicitur scientia visionis, quia apud nos ea quae videntur habent esse distinctum extra videntem: propter quod ea quae a deo prodeunt in esse proprio quod habent in sua natura praeter esse quod habent in deo tanquam in causa dicuntur pertinere ad scientiam visionis. Scientia autem approbationis dicitur quae est eorum in quibus diuina voluntas sibi complacet, & haec sunt bona, & mala poenae quatenus sortiuntur rationem boni moralis, & per oppositum dicitur nescire mala culpae, quia ea reprobat tanquam a bonitate sua discodantia. Si ergo quaestio intelligatur de malis culpae & de scientia approbationis, patet quod deus nescit mala culpae, quia ea non approbat, sed reprobat & punit: & secundum hoc dicitur ab Abach. 1. mundi sunt oculi tui ne videant malum, & ad iniquitatem respicere non poteris, & fatuis virginibus dicitur Matt. 25. Nescio vos: sed quia sic scire vel nescire nimis est stricte sumptum, ideo deducatur quaestio in scientia simplici notitiae ac visionis. Haec tantum de primo.

Quantum ad secundum sciendum est quod omnes moderni concedunt quod deus cognoscit malum, cuius ratio est, quia deus cognoscit partes vniuersi & habitudines earum, sed inter partes vniuersi talis est habitudo quod generatio vnius est corruptio alterius, in corruptione autem consistit malum poenae quo ad animata, & malum naturae quo ad omnia: quaedam etiam partes vniuersi possunt deficere a rectitudine rationis in quo consistit malum culpae, ergo deus cognoscit omne malum naturae poenae & culpae cognoscit autem per bonum oppositum, quia priuatio non cognoscitur nisi per habitum, rectus enim es iudex & sui & obliqui, vt dicitur primo de anima, sed malum secundum Dionys. lib. 4. de diuin. no. & Damascenum lib. 2. 4. cap. nihil aliud est quam priuatio boni, ergo malum non cognoscitur nisi per bonum, sicut nec obliquum nisi per rectum; & in hoc omnes moderni concordant.

Quantum ad tertium in quo quidam discordant sciendum est quod de cognitione mali per bonum est duplex opinio. Quidam enim dicunt quod deus cognoscit malum per speciem boni (non cuiuscunque) sed boni quod priuat, ita scilicet quod si deus non cognosceret aliud bonum a se, nullo modo cognosceret malum secundum specialem rationem mali, & huius ratio est duplex. Prima est, quia priuatio non cognoscitur nisi pe habitum oppositum, sed oppositio habitus & priuationis est circa idem subiectum quodcunque sit illud. Deus autem non potest esse subiectum priuationis, ergo si non esset bonum nisi deus, aut non cognosceretur aliud bonum a deo nullo modo esse malum, nec cognosceretur.

Secunda talis est, priuatio non distinguitur a priuatione nisi quia distinguitur habitus ab habitu, sicut non differt caecitas a surditate, nisi quia differt visus ab auditu, cum enim priuatio sit negatio habitus in subiecto apto nato, ratione negationis non potest vna priuatio differre ab alia, sed magis conuenit cum ea differunt ergo ratione habituum qui per eas negantur vel priuantur, & hoc est verum vniuersaliter non solum in priuationibus, sed etiam in negationibus quod non differunt nisi ratione eorum quae negantur. Vnde non homo & non lapis idem sunt respectu omnium, ita quod de quocunque verificatur vnum & alterum nisi respectu eorum quae negant, sed bonum diuinum non est bonum quod possit priuari, & si esset tale, nihilomunum; ratione ipsius non possent differre priuationes cum sit vnum, ergo per cognitionem solius boni diuini non possunt mala cognosci, saltem secundum rationem specialem mali

Hae sunt rationes quarum prima probat quod si deus non cognosceret aliud bonum a se nullo modo cognosceret malum Secunda probat quod non cognosceret malum saltem secundum rationem specialem mali¬

Alij sunt quibus hoc non placet: dicunt enim quod hoc est expresse contra sententiam Diony. 7. de di. no. vbi assimilat diuinam cognitionem lumini. Vnde dicit quod sicut lumen si esset cognitiuum cognosceret tenebras, non aliunde cognitionem accipiens, sed per seipsum, sic deus bonitas existens cognoscit malum quod est priuatio boni, sicut tenebra est priuatio lucis quod probant quasi econtrario primis argumentis sic. Malum cognoscitur per bonun oppositum, sed malum opponitur bono diuino generali& speciali oppositione, ergo per bonum diuinum potest cognosci malum secundum rationem communem mali, & secundum rationes speciales malorum. maior ex dictis supponitur. sed minor proba¬ tur scilicet quod malum opponatur bono diuino generali & speciali oppositione, quia sicut deus est causa omnium communis: (inquantum omnia ipsum imitantur) & est, causa specialis cuiuslibet (inquantum diuersimode a diuersis imitatur) sic omnia mala opponuntur inquantum ab arte sua discordant dec communi oppositione & opponuntur ei speciali oppositione ir quantum ab eadem diuersimode discordant, vel deficiunt, & sic patet minor: sequitur ergo conclusio.

Declaratur etiam hoc per simile: sicut enim grammaticu per eandem artem cognoscit omnes congruitates in communi tanquam arti suae concordantes, & singulas congruitates in speciali tanquam specialibus regulis concordantes, & singulas incongruitates in communi & speciali tanquam discordantes al arte sua in communi & a specialibus regulis artis, sic deus cognoscit omnia bona in communi inquantum concordant sua arti, & in speciali prout diuersimode ei concordant, & per illam eandem artem non aliunde cognitionem accipiens, cognoscit mala in communi inquantum ab arte sua discordant, & in speciali in quantum diuersimode discordant ab ea: nec propter hoc cognoscitur malum, nisi per bonum oppositum, quia bono diuino opponitur malum non tanquam bono quod priuat, sed tanqua bono a quo discordat, & sic intelligitur illud quod dicit beatus Aug. 22. de ci. dei, quod natura non contrariatur deo, sed vicium.

Haec sunt dicta illorum quibus impugnant primam opinioni quae tamen videtur verior, quod patet dupliciter simul probando propositum, & soluendo motiuum aliorum. Prima ratio est talis Deus secundum eos cognoscit bona inquantum concordant cum arte sua, mala vero inquantum ab ea discordant, sed deus non potest cognoscere quo modo aliqua discordant vel possunt disco dare a sua arte, nisi praecognoscat modum quo aliqua cum e possunt concordare, ergo deus non potest cognoscere mala nisi praecognoscendo bona causata, vel causabilia quae possunt cum arte diuina concordare. Maior patet ex dictis eorum. Minor declaratur, quia discordare est deuiare a concordantia sed nullus potest cognoscere quid sit deuiare a concordantia nisi cognosca quid sit concordare cum hoc includatur in intellectu alterius ergo nullus potest cognoscere quo modo aliqua possunt discodare ab arte nisi praecognoscat quo modo possunt cum ea concordare. Vnde grammaticus licet per eandem artem cognoscat congruum & incongruum, tamen intellectus incongrui non dependet immediate ab arte, sed mediante intellectu contrarij propte dictam causam, quia non potest sciri quid sit discordare nisi sciatur quid est concordare, & idem est de cognitione dei respectu bonorum & malorum, quia semper intellectus negationis dependet ab affirmatione, & priuationis ab habitu quem priuat quia illi soli opponitur vt nomen priuationis dicit.

Secunda ratio talis est, malum est carentia alicuius boni debiti in esse, defectus enim boni non debiti in esse (vt defectu visus in lapide) non habet rationem mali, haec ergo est mali ratio sine qua impossibile est intelligere malum, sed illud bonum debitum in esse cuius carentia est malum non potest esse essentia diuina quae in nullo nata est esse nisi in suppositis diuinis in quibus necessario est, ergo est aliqua perfectio creata, ergo sine ea impossibile est intelligere malum, & sine dubio absurdum videtur quod caecitas possit a quocunque intelligi sine visu, cum fit de ratione eius, est enim priuatio visus in susceptiuo.

Dictum etiam Diony. non facit pro eis, non enim intendit ibi Diony. tradere modum quo deus cognoscit mala, sed quo cognoscit alia a se. Dicit enim quod deus nouit omnia antequam fierent quia omnia continet & omnia praehabet in se tanquam omnium causa, constat autem quod non praehabet in se mala tanquam eorum causa cum ergo dicit quod lumen si esset cognitiuum cognosceret tenebranon aliunde videns tenebras quam a lumine, forte per tenebranotat non priuationem solam, sed lumen participatum, & deri uatum a fonte luminis, iuxta quem modum omnis creatura deo comparata tenebra vocatur, Io.I. tenebrae eum non comprehenderunt

Vel potest dici quod deus non aliunde cognitionem accipiens cognoscit mala, quia prima ratio cognoscendi tam bona quam mala est essentia diuina, sed proxima ratio cognoscendi mala sunt bona creata quae per maia priuantur. Ad argumenta non respondet, quoniam sunt eadem apud Thomam.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1