Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

Utrum creaturae sint in Deo

QUAESTIO SECVNDA. Vtrum creaturae sint in deo. Thom. 18. q. I. art. 4. ad primum.

SECVNDO quaeritur, vtrum creaturae sint in deo? Et videtur quod non, quia si creaturae essent in deo, aut hoc esset per essentias suas, aut pe suas similitudines, non per essentias suas, quia quicquid est in deo est ab aeterno in ipso, essenti autem rerum non sunt aeternae, Nec per suas similitudines, qui¬ quod est in aliquo secundum suam similitudinem tantum, non habet in illo propriam operationem, res autem habent in deo proprias operationes, secundum illud Actu. 17. in ipso viuimus, mouemur & sumus, ergo &c.

IN CONTRARIVM est quod dicit Anselmus monologion 36. quod res verius sunt in deo quam in seipsis.

Ad idem est quod dicitur in littera.

RESPONSIO. Dicenda sunt duo. Primum est quod omnes res sunt in deo. Secundum est de modo quo sunt in eo.

PRIMVM patet de rebus creatis specialiter sic. Omnia quae procedunt ab aliqua causa praeexistunt aliqualiter in ea (saltem potentia & virtute.) Sed omnes creaturae procedunt a deo, ergo praeexistunt aliqualiter in eo. Secundo patet idem de omnibus creatis & increatis sic, quicquid est in essentia diuina, scientia vel potentia, totum est in deo, sed attributa & relationes & diuinae personae sunt in diuina essentia, omnia vero possibilia sunt in eius potentia, bona vero & mala sunt in eius scientia, ergo omnia sunt in deo, quia praeter haec nihil est dare quod sub his non contineatur.

QUANTVM ad secundum sciendum est quod res creata potest dupliciter considerari. Vno modo secundum esse suum ormale, & naturam proprij generis. Alio modo secundum esse virtuale suae causae, secundum quod dicuntur in sua causa prae existere, si consideretur res creata primo modo sic ipsa dicitu esse in deo, quia est in dei scientia, & potentia, non autem in de essentia. Cuius ratio est, quia creatura sic considerata (cum nisit in idem quod deus) solum potest se habere ad deum in habitudine obiecti terminantis eius operationem, & non in habitudine identitatis, & quia hoc nomen deus significat suppositum cuius est agere, scientia vero & potentia significant principia actionum se extendentium ad creaturas revel ratione, ideo creatura potest dici esse in deo & in eius scientia, & potentia, eo quo deus scit eam, vel potest producere eam, vel productam destruere, essentia vero nihil importat per respectum ad creaturas, quia sicut a posse dicitur potentia, & a scire scientia, sic ab esse dicta est essentia. Vnde sicut aliqua dicuntur esse in dei potentia, quia deus potest illa, & in dei scientia, quia deus scit illa, ita dicuntu esse in dei essentia, quia deus est illa, vel quia subsistunt in illa Et quia deus non se habet ad creaturam in habitudine identitatis, neque secundum essentiam, neque secundum naturalem existentiam, ideo non potest dici quod res sic consideratae sint in dei essentia seruando proprietatem locutionis, licet enim essentia dei non sit aliud quam sua potentia vel scientia, tamen aliquid connotatur in nomine vnius quod non in nomine alterius, propter quod aliquid dicitur esse in vno quod non dicitur esse in altero. Si autem considerentur creaturae secundum esse virtuale suae causae secundum quod in sua causa praeexistunt (quod esse licet non sit creaturarum formaliter, sed potius creatoris, est tamen earum aliqualiter, quia hoc huius multipliciter dicitur vt habetur 2. Elenchorum) sic creaturae possunt dici esse in dei essentia, quia sunt ipsamet diuina essentia quae est sua virtus productiua creaturarum, & sic loquitur Anselmus quod creatura in deo est creatrix essentia, sic etiam creatura est in dei scientia, quia deus scit essentiam suam vt est virtus productiua creaturarum, sed non debet dici quod sit in dei potentia, quia diuina essentia non subiacet suae potentiae vt obiectum. Et quia suppositi est esse & agere, ideo quaecunque dicuntur quocunque modo esse in dei potentia, scientia, vel essentia secundum eundem modum possunt dici esse in deo cuius esi scire & posse.

Ex praedictis potest patere qualiter intelligendum est quod dicunt Aug. & Anselmus, quod creatura verius esse habet in ideo quam in natura propria. Hoc enim quod est verius potest esse nomen, vel aduerbium, si sit nomen tunc est determinatiuum ipsius esse, si sit aduerbium sic est determinatiuum huius verbi quod est habere. Primo modo ergo sensus est quod esse creaturae in deo est verius esse quam esse creaturae in propria natura, & hoc est verum, vocando esse creaturae in deo quod habet creatura in deo pe identitatem modo quo dictum est, (scilicet vt est creatrix essentia & esse creaturae in sua natura esse suum formale) constat enim quod esse diuinum est verius. & perfectius quam esse creatum, & primum habet creatura in deo: secundum autem in seipsa. Si vero hoc quod est vt rius sit aduerbium & determinatiuum huius verbi quod est habere sic est falsa propositio, & est sensus, quod illud esse quod habet creatura in deo habet verius (id est, veriori modo) quam illud quod habet in natura sua, & hoc est falsum, quia illud esse quod habet creatura in natura sua habet formaliter, illud autem quod habet in deo non habet formaliter, sed solum denominatione extrinseca, eo modo quo diceretur quod sanitas hominis est in medicina, semper autem habetur verius, id est, veriori modo illud quod habetur formaliter & intrinsece, quanquam sit imperfectius, quam illud quod habetur denominatione extrinseca solum etiam si millesies esset perfectius.

8 Ad argumentum in oppositum dicendum quod res creatae sunt in deo per essentias suas, non quidam formaliter vel pe identitatem, sed obiectiue, quia subsunt diuinae scientiae, & ptentiae, & hoc modo sunt aeternae, quia ab aeterno scitae, & pos sibiles. Hoc etiam modo viuimus in ipso, mouemur, & sumu in ipso conseruante & a quo est nostrum viuere & esse, & operari. Vtrum autem res creatae omnes vel aliquae sint in deo per suas similitudines patebit in sequenti quaestione. Ad auctoritates Anselmi patet responsio.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 2