Text List

Quaestio 3

Quaestio 3

Utrum in Deo sint aliquae ideae

QUAESTIO: TERTIA. Vtrum in deo sint aliquae idea. Thom. 1. 4. 15.

POSTIA quaeritur de ideis Et primo, vtrum in deo sint aliquae ideae. Et videtur quod non, quisi ponerentur, hoc esset vt essent principium essen di, vel cognoscendi, non vt sint principium co gnoscendi, quia per idem cognoscit deus se 8 alia, sed non cognoscit se per ideam, ergo nec alia. Nec etiam vt sint principium essendi: quia cum deus sit causa creaturarum per intellectum, ideae non possunt esse principium essendi creaturae, nisi sint principium cognoscendi, quare &c.

Item secundum August. melius & perfectius cognoscuntur res per essentias suas quam per suas similitudines, sed deus perfectissime cognoscit res, ergo cognoscit eas per proprias essentias, non ergo per ideas quae sunt quaedam rerum similitudines

IN CONTRARIVM est quod dicit Aug. lib. 83. q. 46 quie quod tanta vis est in ideis, vt sine his intellectis sapiens esse nem possit, constat autem deum esse sapientissimum, quare &c.

Item omnes formae quae sunt in potentia passiua materia sunt in potentia actiua primi motoris, vt habetur a commentatore II. Metaphys. sed nihil aliud dicimus ideas quam formas rerum in deo intellectu aliter praeexistentes, ergo &c.

RESPONSIO. Videnda hic sunt tria. Primum est quid vocamus ideam. Secundum est an ideae sint in deo. Tertium est quo modo se habeant ad intellectum diuinum, & ad actum intelligendi

Quantum ad primum sciendum est quod August. vbi supra dicit, quod idea, si verbum ex verbo transferatur dicitur apud no forma vel species. Si autem dicatur ratio hoc non est secundum proprietatem nominis. (Ratio enim alio nomine significatu apud Graecos, dicitur enim logos) tamen (vt dicit) natura re non discrepat. ex quo possumus accipere, quod cum idea secundum proprietatem nominis sit forma, & secundum veritaten rei ratio dici possitrque idea est forma intellectualis; solum enim talis forma potest proprie dici ratio; nam forma secundum esse quod habet in materia non dicitur proprie ratio, non omnis tamen forma intellectualis potest dici idea, sed solum illa ad cuius similitudinem aliquid est producibile. Vnde Dionys. 5. cap. didi. no. appellat ideas exemplaria, & Seneca in quadam epistolad Lucillum dicit quod idea est exemplar ad quod artifex inspiciens operatur, quicquid operatur. exemplar autem est, ad cuius similitudinem aliquid fit vel est factibile. Ex his ergo possiu mus accipere, quod idea est forma vel ratio ad cuius similitudine agens per artem potest aliquid producere.

Ex hoc apparet secundum scilicet quod ideae sunt in deo, & propriissime sunt in eo, quod patet sic, omne agens per intellectum habet penes se rationem rei fiendae quam cognoscit, & iuxta quam exemplariter rem producit, & hoc patet de se, & per dictum Arist 7. Metaphys. vbi dicit quod ab arte fiunt quorum species est in anima, vt sanitas in materia fit a sanitate in anima, & arca similiter. Sed deus producit res per intellectum, & artem, vt probatum fuit in praeced. dist. ergo deu? habet penes se rationes rerum quas cognoscit & iuxta quas res prducit. Has autem vocamus ideas, ergo &c

Non solum autem ideae sunt in deo, imo propriissime sun in eo, quod sic patet, res enim habet esse quasi sex modis. Vnc modo in potentia materiae. Alio modo in causis suis agentibus & naturalibus, vnumquodque enim praeexistit aliqualiter in omnibus causis suis, ex quibus vel a quibus educitur passiue, vel actiue. Tertio modo, res habent esse in seipsis cum iam product, sunt. Quarto modo habent esse in intellectu nostro, anima enim quodam modo est omnia. Quinto modo habent esse in intellectu motorum orbium, quia opus naturae est opus intelligentiae. Sexte modo habent esse in intellectu primi. Est enim deus per suum intellectum causa omnium entium, esse autem quod habent res in potentia materiae non habet rationem ideae, quia idea est quid actuale: dicitur enim forma vel species, esse autem rei in potentia materiae est pure quid potentiale, esse etiam rei in suis causis natural bus & agentibus non habet rationem ideae, quia idea dicit aliquic quod vt sic ptinet ad intellectum. Est enim ratio sine qua nulluintelligitur sapiens secundum Augu. esse autem rei in suis causis naturalibus non est intellectuale, vt sic. Item esse rei in seipsa non habet rationem ideae, quia idea dicit aliquid factiuum, saltem per modum exemplaris, esse autem rei in seipsa est aliquid factum magis quam factiuum saltem respectu sui non habet rationem factiui nec ideae, idea etiam dicit quid? incommunicabile propter quod ratio rei in intellectu nostro non est idea: dicit etiam quid primum & principale, & sic forma rerum in mente, angelica non sunt propriae ideae. Istae autem duae vltimae conditiones solum sunt conditiones ideae secundum quod idea principalissime accipitur, & sic solum vel potissime idea est in deo ratio enim cuiuslibet rei in mente diuina est quid actuale, intellectuale, factiuum, incommunicabile, & primum seu principale.

Has quinque conditiones tangit August. lib. 83. q. 7. dicens sic, ipsae nanque principales (quo ad quinta conditionem) quaedam formae (quo ad primam) & rationes rerum (quo ad secundam) stabiles atque incommutabiles (quo ad quartam) qua ipsae formatae non sunt & cum ipsae neque oriantur, neque intereant, secundum eas tamen formari dicitur omne quod oriri & interire potest, & omne quod oritur & interit (& hoc es quantum ad tertiam conditionem) & sic patet secundum propositum, scilicet quod in deo sunt ideae propriissime.

Quantum ad tertium, scilicet qualiter se habeant ideae ad intellectum diuinum aduertendum est quod est ibi considerare qua tuor, scilicet intellectum & rationem secundum quam intelligit, & actum intelligendi, & rem intellectam, horum tria prima nunquam differunt in deo nisi secundum rationem, quartum autem quandoque differt secundum rem, & quandoque non. Res enim intellecta primo & principaliter non differt ab eis nisi secundum rationem. Primum enim & principale obiectum intellectus, diuini est sua essentia, vt visum fuit supra, sed obiectum secundarium quod est res creata differt realiter ab aliis tribus.

Inter haec autem solum obiectum potest habere rationem ideae, Quod patet dupliciter. Primo, quia idea est exemplar ad quod artifex inspiciens operatur (vt patet ex iam dictis) sed illud ad quod intellects inspicit est eius obiectum, & nihil aliud nisi vt induit rationem obiecti, sicut & in sensu illud ad quod visus corporalis inspicit est ei? obiectum, nec quicquam aliud nisi cadat sub modo obiecti, ergo solum obiectum intellectus diuini habet rationem ideae.

Secundo patet idem sic. idea licet non sit nobis aeque principaliter respectu artificiatorum, sicut est in deo respectu omnium creatorum vel creabilium, est tamen aliqualiter, sed in nobis idea respectu artificiatorum, non est intellectus artificis nec suus actus intelligendi, quia ad istorum similitudinem res artificiata non producitur: producitur autem ad similitudinem ideae suae, nec idea ess ratio intelligendi quae sic est ratio intelligendi quod non est intellecta, sicut est species secundum ponentes ipsas, quia ad rationem intelligendi sic acceptam, & retentam nunquam respicit intellectus artificis, restat ergo quod idea in nobis sit solum obiectum intellectus nostri. quare & in deo proportionabiliter oportei dicere quod idea non sit intellectus diuinus nec actus intelligendi, nec ratio intelligendi & non intellecta, sed sit solum obiectum intellectus diuini quod concedendum est.

Sed hic est aduertendum quod obiectum intellectus diuini est duplex, quoddam primum & principale quod est essentia diuina. Aliud autem secundarium, scilicet res creabilis, vel creata, & ideo inquirendum est quid horum habeat rationem ideae an alterum tantum, an vtrunque. Videtur autem prima facie, quod res creabilis & intellecta a deo sit idea suiipsius, vt est productibilis in re extra. Et hoc patet primo ex ratione ideae sic. idea est ratio rei apud intellectum existens obiectiue, ad cuius imitationem aliquid est producibile: sed creatura vt intellecta a deo se habet ad seipsam vt est producibilis in re extrat vt ratio apud intellectum existens obiectiue: ad imitationem etiam rei, vt est intellecta produci ipsa producitur in re extra, itasque idemvt productum imitatur seipsum, vt est intellectum produci; sic enim & non aliter producitur res extra, sicut praeintellecta fuit producit ergo creatu. ra vt a deo intellecta est idea suiipsius vt est producibilis vel producta, & est illud simile ei quod dictum est supra distin. 19 cum quaereretur de veritate, tunc enim dictum fuit quod in hoc consistit veritas, quod res vt intellecta conformatur sibiipsi vt est in natura, quia veritas nostri intellectus aliquo modo causatur a rebus: nunc vero dicitur quod res extra imitatur seipsam, vt fuit vel est a deo intellecta, quia esse rerum causatur ab intelligere diuino, in hoc ergo est similitudo quod idem imitatur vtrobique seipsum aliter tamen & aliter acceptum.

Secundo patet idem sic arguendo, vt prius sicut in menti diuina sunt ideae omnium creatorum, sic in mente artificis sunt ideae artificiatorum, sed idea in mente artificis est ipsamet res artificialis vt praeconcepta, ergo &c. Minor declaratur auctoritate & ratione, auctoritas Aristot. 7. Metaphys. prius allegata est quod sanitas in materia sit a sanitate in anima, ita quod eadem sanitas vt intellecta est idea suiipsius vt effecta. Ratio etia est ad hoc quia nihil est in mente artificis, ad cuius imitationem res exterius producatur nisi ipsamet res vt est intellecta, & si quis dicat quod imo quod artifex faciens arcam facit eam ad similitudinem alterius arcae quam vidit, & cuius conceptum penes si in mente retinuit, non valet, quia accidit quod artifex cognitio nem arcae fiendae acceperit ex aliqua prius visa. Si enim nunquam aliquam vidisset, sed deus infunderet ei cognitione arcae faciendae adhuc produceret arcam per autem, & ita ideam, quae tunnon esset nisi ipsamet res vt intellecta, nunc etiam accipiente a tifice cognitionem arcae fiendae ex arca prius visa cognitio arca visae non sufficeret ad producendum per artem nouam arcam, nis formaretur de arca fienda nouus conceptus, conceptus autem de arca fienda si esset, sufficeret absque conceptu de arca prius visam ergo magis habet rationem ideae in nobis res fienda, vt prius concepta, quam quaecunque res alia. Tertio, quia idea non ponitu nisi respectu effectus producti per artem, seu per agens per intellectum, sed agens per intellectum non differt ab agente naturali nisi quia praecognoscit quod producit, illud autem non praecognoscit quod producit, ergo idea non est aliud quam res praecognita, sic ergo patet quod res creabilis vt a deo intellecta habet ratinem ideae respectu suiipsius vt effecta, nec dubium quod hoc mode loquuntur philosophi de ideis, licet nomen ideae pauci exprimant. Hoc etiam modo loquitur de ideis Seneca in loco priuallegato, & Augu. 83. q. 46. quaestione, qui videtur non differre. Platone in ponendo ideas: nisi quod Plato posuit eas per se existentes (vt Ari. imponit ei.) Aug. vero ponit eas in mente diuina sed constat quod Plato dicit ideas esse quidditates rerum, quare &c.

Sed contra hoc arguitur dupliciter. Primo quia creatura cognita non est aeterna, sed ideae secundum Augustinum sunt aeternae, ergo res cognita non est idea. Si dicatur quod res creata secundum esse cognitum est aeterna, & sic est idea. Contra quia quaero quid intelligis per esse cognitum creaturae, quia au intelligis per esse cognitum cognitionem dei de creatura, & tunc sequitur quod creatura non est aeterna, sed cognitio dei de ea, aut intelligis per esse cognitum esse creaturae in proprio genere quod deus nouit & tale esse non est aeternum, quia nullum esse reale extra deum est aeternum, aut intelligis per esse cognitum habitudinem rationis quae est inter creaturam cognitam & deum cognoscentem, & ista habitudo non est creatura cognita, quia creatura non dicit habitudinem rationis, nec etiam talis habitudo potest esse idea, & ideo non potest dici quod aliquid ex parte creaturae sit aeternum, quod possit dici idea.

Secundo sic secundum beatum Augustinum, idea est principium producendi creaturam, sed creatura cognita vel non cognita non est principium producendi seipsam, ergo &c.

Ad primum argumentum dicendum est quod licet res secundum esse proprij generis non sint aeternae, tamen sunt aeternae secundum esse cognitum a deo, nec per illud esse cognitum intellige cognitionem dei, nec esse creaturae secundum proprium genus, quiillud (vt sic) non est aeternum, sed habitudinem cognitionis d uinae ad creaturam cognitam secundum quam habitudinem ipsa dicitur esse ab aeterno in mente diuina obiectiue a deo cognita & haec habitudo non est res, sed ratio: nec necesse est semper ideam esse rem, sed sufficit quod sit ratio rei apud intellectum artificis sicut sanitas in anima est idea sanitatis in re extra, & domus in mente artificis est idea domus materialis quae fit extra per artificem.

Ad secundum dicendum est quod Aug. non dicit quod ideae sint causa vel principium producendi creaturas, sed dicit quod ideae sunt rationes rerum secundum quam dicitur oriri & interire omne quod oritur & interit, & talis ratio potest esse & est creatura, vt a deo praecognita, quia talem creaturam producit deus qualem praeconcepit producere, verum est quod idea quandoque est principium ser causa saltem remota rei productae in artifice qui cognitionem re fiendae sumit ex alia re simili fiendae rei; & ad cuius similitudini rem fiendam producit, quia si talis res est causa cognitionis artificis, per consequens ipsa est causa rei productae per cognitionem. nam quicquid est causa causae, est causa causati. Sed vbi artifex non acciperet cognitionem rei fiendae ex alia re: aut si ex alia re talem cognitionem acciperet, non tamen ratione similitudinis seu exemplaritatis idea non esset causa rei productae, quia in tali casu idea non potest proprie dici nisi ratio rei fiendae apud intellectum artificis, quia nihil aliud habet ibi rationem similitudinis, seu exemplaritatis.

De essentia autem diuina quae est primum & principale obiectum intellectus diuini vtrum habeant rationem ideae respectu creaturarum est intelligendum quod sicut dictum fuit prius, quaedam sunt perfectiones communes deo & creaturis, vt esse, viuere, cognoscere: quaedam sunt solum in deo, vt esse omnipotentem, infinitum, & huiusmodi Hec fiat vis modo vtrum dicant perfectiones an non, quia certi est quod sunt quaedam diuinae conditiones, & hoc sufficit pro nunc, alia sunt quae solum inueniuntur in creaturis, vt illa quae dicuntur per oppositum ad praedicta, vt esse finitum, creatu, & huiusmodi, & praeter haec, omnia qusae dicunt quidditates rerum creatarum, vt leo, bos, & huiusinodi, vel perfectiones earum eo mode quo eis coueniunt, vt sentire vel ratiocinari & huiusij dicunt perfectionem modo quo conuenit creaturis.

Si ergo consideretur essentia diuina, & creatura quautum a conditiones quae hinc & inde dicuntur per oppositum, lic essenu diuina non potest habere rationem ideae, nec creatura rationen ideati, cuius ratio est, quia illa quae non possunt se habere sicut imitabile & mitatiuum, non possunt se habere sicut idea & ilea tum; sed essentia diuina & creatura consideratae quantum a conditiones in quibus sibi opponuntur (vt sunt finitum, & infinitum, creatum & increatum) non possunt se habere vt idea & ideatum. Vtraque propositio patet ex rationibus terminorum, quia causa praedicata includitur in subiecto.

Si autem considerentur deus & creatura, quantum ad perfectiones eis communes, vt sunt esse viuere & cognoscere, intell ctus, & voluntas, sic in diuina essentia bene inuenitur ratio initabilis, & in creatura ratio imitatiui, omnia enim quae sunt, imitantur essentiam diuinam quo ad esse, & omnia viuentia quo ad viuere, & omnia cognoscentia quo ad cognoscere, & omnia intellectiua quo ad intelligere, & velle, & hoc modo essentia habet rationem ideae respectu creaturarum, & creaturae habeni rationem ideatorum, vel ideabilium, & secundum hunc sensum dicitur Gen. I. Faciamus hominem ad imaginem & similitudinem nostram. Veruntamen hoc est imperfecte, quia vbi non es perfecta ratio imitationis non est perfecta ratio ideae, & ideabi lis, sed hic non est perfecta ratio unirationis, ergo &c. Maio patet, quia idea & ideatum dicunt imitabile & imitatiuum. propter quod vbi non est perfecta imitatio non est perfecta ratio ideae & ideati. Minor probatur, quia imitatio dei a creatura quam tum ad quascunque perfectiones deo & creaturae communes nor est secundum identitatem speciei, * & tamen dicitur esse quaedam imitatio dei a creaturis quo ad hoc per oppositum ad illa quae sic conueniunt deo quod non creaturis, vel sic creaturis quod non deo in quibus nulla est omnino imitatio quin potius oppositio. Est eriam imitatio secundum proportionem, quia qualem ordinem realem habent tales perfectiones in rebus creatis: quia communiores sunt priores eo quod inueniuntur sine aliis, talem habent in deo secundum rationem vt esse prius secundum rationem quam viuere, & viuere quam cognoscere, & sic de aliis Imperfecte ergo imitantur res creatae diuinam essentiam quo ad perfectiones hinc inde communes, & ideo non est inter ipsa perfecta ratio ideae & ideati, ficut aest inter rem intelectam seipsam effectam.

De quidditate autem rerum quoad suas rationes specifica & perfectionibus earum sub modo quo eis conueniunt, quo modo possint habere diuinam essentiam pro idea difficile est viderimo non videtur possibile, quia illa secundum quae vna res es idea, vel exemplar alterius, & alia est eius ideatum seu exempla tum sunt in vtraque re formaliter & proprie & secundum ali quam similitudinem, sed quidditates rerum secundum suas rationes specificas, & perfectiones earum secundum modum specificum quo eis conueniunt non sunt ideo formaliter & proprie sed solum metaphorice, nec aliquid formaliter in deo existencorrespondet eis secundum similitudinem, ergo res creatae quam tum ad suas quidditates secundum rationem earum specificam & quantum ad suas proprietates specificas, secundum modum quo eis conueniunt non habent essentiam diuinam pro idea maior patet, quia cum ideatum & exemplatum sit imitatiuum ideae & exemplaris, ad similitudinem enim indeae & exemplaris producitur ideatum, oportet in vtroque esse aliquid formaliter secundum quod attenditur in vtroque similitudo & imitatio vnius ab altero, minor de se patet, quia quidditas leonis & bouis, & huiusmodi, necnon sentire, gustare, odorare & huiusmodi non conueniunt deo formaliter, nec proprie, sed solum metaphorice, quare &c.

Sed contra praedicta potest sic opponi quaecunque sunt penitus idem re in creatura si vnum habet essentiam diuinam pro idea, videtur quod reliquum similiter habeat, vel si vnum non habet nec reliquum, sed perfectiones deo & creaturae communes & quidditates rerum, necnon & perfectiones earum sumptae sul modo quo eis conueniunt sunt in creatura penitus idem re, ergo si creatura habet essentiam diuinam pro idea quantum ad perfectiones vtrobique communes, videtur quod similiter habeat eam pro idea quantum ad suam quidditatem & perfectionem sumptam sub modo quo creaturae conueniunt: vel si homodo non habet, videtur quod nec illo modo quod est contrea quae dicta sunt. Maior videtur manifesta. Minor declaratur, quia constat quod cognoscere & sentire sunt penitus idem in bruto. Brutum enim nullum aliud cognoscere habet praeter sentire. Esse etiam viuum est penitus idem cum esse sensitiuo, vel vegetatiuo in bruto, essentia etiam bruti vt ens viuens, & cognoscens non est aliud realiter in ipso quam sua quidditas specifica, ergo patet quod perfectiones deo & creaturis communes vt cognoscere & discernere sunt in creatura (puta in bruto) penitus idem re cum sentire quod dicit perfectionem cum modo quo creaturae conueniunt, & esse ens, viuens, & cognoscens secundum quod Deo & ercaturae dicuntur conuenire est in vnoquoqe creato penitus idem re quod sua quidditas specifica, & haec fuit minor, sequitur ergo conclusio &c. Et dicendum ad hoc quod loquendo de vtraque natura creara, & diuina vt est quaedam res in se non magis imitatur creatura diuinam essentiam secundum vnum eorum quae dicta sunt quam secundum alterum, vt satis efficaciter probarratio adducta: quia tamen intellectus e: quae sunt vnum re (sicut superius & inferius) separare potes intelligendo superius sine iuferiore, contractio autem superioris per inferius est quandoque per aliquid quod imperfectionem includit quae non includitur in superiore, sicut contrahitur co gnoscere per sentire, ideo secundum modum intelligendi dicimus quod creatura quantum ad id quod communius est nec includit imperfectionem imitatur diuinam essentiam, non autem secundum id quod est specialius & includit imperfectionem quamuis in re secundum se non sit disferentia.

Et ex hoc habetur alia ratio quare hic non est perfecta ratio ideae & ideati, quia imitatio ideae per ideatum debet esse es natura ideati, vt est in re extra, & non solum vt est in anima quia ideatum dicitur aliquid productum ad similitudinem ideae productio autem conuenit rei secundum esse in re extra. cum ergo creatura secundum esse suum specificum in re extra non imitetur essentiam diuinam, sed solum secundum quandam vni uersalem abstractionem suarum perfectionum factam ab anima patet quod hic non est perfecta ratio ideae & Ideati.

Ex hoc enim apparet quiddam quod dictum fuit dist. praecedente, scilicet quod essentiae diuina non est repraesentatius rerum creatarum per hoc quod continet eas: sicut senarius continet numeros sub se contentos. Et istud tunc suit declaratum nec per hoc quoe rationes rerum creatarum reluceant in essentia diuina, sicut imagines in speculo, quia nihil cale est in essentia diuina nisi ipsamet dicatur imago vel exemplar rerum, quod dici non potest, vt patet ex his quae statim dicta sunt, quia inter imaginem vel exemplar ex parte vna & rem cuius est imago ex alia, oportet esse aliquam similitudinem secundum aliquid exstens formaliter in vtroque vt declaratum est? sed iuter essentiam diuinam & rescreatas non est talis similitudo, quia nihil secundum rem est in creatura quod imitetur essentiam diuinam nec in essentia diuina est formaliter aliquid correspondem exemplariter quidditati terum, vel cuicunque perfectioni existenti in re creata accepta secundum suum esse reale, licet secum dum intellectum nostrum possumus abstrahere superius al inferiori (vt cognoscere & sentire) & perfectioni creaturae siabstractae correspondet aliquid in Deo formaliter existens. Sed secundum hoc essentia diuina non potest esse repraesentatius rei vt cognoscatur, quia supponit rem vt iam cognitam, quare patet o essentia diuina nullo modo est repraesentatiua rerum creatarum apud intellectum diuinum, nisi secundum quod est causa continens in se virtualiter quicquid est in creaturis.

AD PRIMVM argumentum cum dicitur quod si sunt ponendae hoc erit vt sint principium cognoscendi vel faciendi, dicendum quod ideae non ponuntur in Deo vt sint principium cognoscendi: quia idea vel est ipsamet res cognita quae est exemplar sui ipsius vt fienda, & tunc non est principium cognoscendi, sed ipsum cognitum non principale, sed secundarium, vel est essentia diuina vt imitabilis a creatura, sed vt statim dictum est, essentia diuina vel non est exemplar imitabile a creatura, vel illa imitabilitas supponit rem esse cognitam & ita non est principium cognoscendi eam. Nec ponuntur vt principium producendi nisi per modum exemplaris, ad quod arcifex inspiciens operatur, & ad hoc sufficit quod sint aliquid cognitum ad cuius similitudinem aliud producatur, nec requiritur ad hoc per se quod sint principium cognoscendi, & si essent principium hoc accideret, si tamen concederetur quod ideae ponuntur vt sint principium cognoscendi, & per consequens agendi argumentum non cogeret, quod licet Deus per essentiam suam cognoscat se & alia, tamen essentia sua est exemplar aliorum, & ob hoc idea, non autem suiipsius, propter quod se non cognoscit per ideam, sed tantum alia.

Ad secundum dicendum quod argumentum non est ad propositum, quia Deus non cognoscit per essentias rerum cum illae non sint ab eterno, tamen ab aeterno sunt cognitae, neque cognoscit eas per similitudines sibi impressas, neque per essentiam propriam vt est similitudo, vel exemplar earum vt probatum est, sed vt ist causa earum, & hoc modo cognoscit perfectissime multo amplius quam si cognosceres eas per essentias suas, vel per similitudines ab eis impressas, quia tunc esse t intellectus dependens a rebus, & per consequens imperfectus & imperfecte intelligens, ideo &c.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 3