Quaestio 4
Quaestio 4
Utrum in Deo sit pluralitas idearum
DEINDE quaeritur vtrum in Deo sit pluralitas idearum. Et videtur quod non, quia sicut idea relatiue dicitur ad ideatum, sic scientia dicitur relatiue ad scibile, sed scientia Dei est tantam vna (quamuis sint plura seita) ergo similiter in Dec est vna idea tautum, quamuis sint plura ideata, vel ideabilla:
Item si est in Deo pluralitas idearum, aut hoc erit ex parte essentiae diuinae, vel ex parte creaturarum, non ex parte essentiae diuinae, quia illa secundum se est summe vna, nec ex parte creaturarum, quia si propter respectum ad creaturas sunt plures ideae, quia sunt plurium rerum, eodem modo deberent dici inaequales ideae, quia sunt inaequalium rerum, sed istud non dicimus, ergo nec illud dicere debemus.
IN CONTRARIVM est Aug. lib. 83. que vbi loquitur de ideis pluraliter, & dicit expresse quod alia ratione conditus est equus, & alia conditus est homo. Et Dionys. similiter 5. cap: de diuin. nomin. loquitur de eis pluraliter vocans eas exemplaria, & rationes determinatiuas rerum, & factiuas.
CIRCA quaestionem istam duo videnda sunt. Primum est, vtrum sint plures ideae in Deo. Secundum est, vtrum ideae pertineant ad cognitionem speculatiuam, an practicam.
QUANTVM ad primum sciendum est, quod sicut patet ex praecedente quaestione, idea potest dici res creabilis, vt intellecta quae est imitabilis a seipsa, vt effecta, vel essentia diuina vt est imitabilis aliqualiter a creatura. Si primo mode vocetur idea, constat quod in Deo sunt plures ideae, quia plures res creabiles sunt a Deo ab aeterno intellectae, & ita sunt in Deo obiectiue secundum quem modum ideae pertinent ad intellectum, si autem idea accipiatur secundo modo, scilicet pro essentia diuina vt est imitabilis a creatura, sic dicendum est quod proprie loquendo in Deo est solum vna idea, plures tamen rationes ideales, quod patet sic, plures respectus rationis circa aliquam rem non ponunt nisi pluralitatem rationum, sed plures respectus imitabilitatis essentiae diuinae a creaturissunt solum respectus rationis, ergo non ponunt circa essentiam diuinam, nisi pluralitatem rationum. Sed idea, vt nunc sumitur dicit rem, quia dicit formam quae est imitabilis, & haec est vna res (scilicet essentia diuina) respectus autem imitabilitatis, qui sunt respectus rationis sunt plures, ergo est vna tantum idea, plures tamen rationes ideales, quod autem sint plures respectus imitabilitatis vnius essentiae diuinae patet ex supradictis, quia quot sunt perfectiones Deo & creaturis communes, vt esse, viuere, & cognoscere, & huiusmodi tot sunt imitabilitates Dei a creaturis.
QUANTVM ad secundum dicendum est quod ideae per se & simpliciter pertinent ad rationem, vel cognitionem practicam, secundum quid autem solum ad rationem speculatiuam, cuius ratio est, quia sicut in habitibus sic suo modo est in actibus: Sed in habitibus sic est quod scientia dicitur simpliciter practica, vel speculatiua ex natura scibilis, non autem ex intentione scientis, vel vtentis, nisi secundum quid, ergo similiter est circa considerationem actualem ipsius Dei quod diceretur simpliciter speculatiua, vel practica ex natura cogniti, secundum quid autem ex intentione scientis vel considerantis. Sed consideratio qua Deus considerat ideas per se, est de regulis operabilium a Deo, quia idea est exemplar ad quod inspiciens artifex operatur (vt saepe dictum est) ergo talis consideratio est per se, & simpliciter practica, secundum quid autem speculatiua inquantum Deus considerat ideas aliquorum operabilium quae non intendit operari, seu producere, vel quia iam sunt producta, vel quia ex beneplacito suo non vult producere eae Vnde cognitio speculatiua quam Deus habet de rebus qualis est illa qua cognoscit de rebus intentiones logica, (vt hominem esse speciem vel animal esse genus) quia secundum istas proprietates res non sunt factibiles, non pertinet ad ideas.
AD PRIMVM argumentum dicendum est ou non proprie dicitur quod sint plures ideae, accipiendo ideam pro essentis diuina, vt est imitabilis a creatura, sed solum quod sint plures rationes ideales, si tamen diceretur minus improprie diceretur quam si diceretur multae scientiae, quia scientia vt scientia non se habet obiectiue ab intellectum, sicut idea, vnitas autem vel pluralitas rationum semper formatur ab intellectu circa rem obiectiue intellectam, & ideo rationes formatae per intellectum circa ideam sortiripossint rationem ideae, quae cum sint plures possunm dici esse plures ideae: Sed circa scientiam quae vt sic se habet ad intellectum solum subiectiue, & non obiectiue non formantur plures rationes, quae sortiantur nomen scientiae.
Vel aliter quod vnitas est ex principali obiecto, & quia illud est vnum tantum respectu diuinae scientiae, scilicet sua essentia licet secundaria obiecta sint multa, ideo diuina scientia est tantum vna, sed idea dicit formam cum respectu imitabilitatis: 8 quia non est aliquid vnum principale imitatiuum ratione cuius alia dicantur imitatiua, sed sunt plures quorum vnum imitande non dependet ab altero, ideo possunt dici plures ideae, non autem plures scientiae, sed primum melius est propter ea quae dicta sunt prius distinct. 35. Si autem idea dicatur res intellecta vt est imitabilis a seipsa vt effecta, sic nullum argumentum est, quod si in deo non sint plures scientiae, quod non sint plures ideae, sicut nullum esset argumentum si diceretur in deo non sunt plu res scientiae, ergo non sunt plures res scitae. Idea enim hoc modo sumpta est ipsamet res scita.
Ad secundum argumentum dicendum quod no es inconueniens ideas esse inaequales, si enim ideae vocentur ipsae res intellectae, sic constat quod sunt inaequales secundum inaequalitatem rerum intellectarum, si vero idea vocetur essentia diuina imitabilis a creatura, sic etiam sunt inaequales, quia inaequales sunt secundum modum nostrum intelligendi, perfectiones illa in quibus diuina essentia imitatur a creatura, perfectius enim est intelligere quam viuere, quia vnum includit aliud, & non econuerso, nec propter hoc ponitur in deo aliqua inaequalitas subiectiue, &t secundum rem, sed tantum obiectiue, & secundum rationem, quod non est inconueniens.
On this page