Praeambulum
Praeambulum
quoniam demonstratum est. Superius magi ster ostendit quomodo res dicantur esse in deo Hic ostendit quomodo deus est in rebus. Et diui IIditur ista pars in duas. Primo ostendit quomodo –deus habet esse in rebus. Secundo ostendit quod socundum illum modum essendi nulla ponitur in deo imperfectio, sicut ponitur in creaturis, eo quod sunt in loco. Secunda ibi, Cumque diuina. Item prima in tres. Primo ponit modo quibus deus dicitur esse in rebus. Secundo confirmat hoc per auctoritates ibi, ne autem illa. Tertio inquirit rationem ibi, quomodo autem deus. & vltima diuiditur in tres. Primo ostendit quomodo deus dicitur esse in sanctis. Secundo ex hoc remouet quoddam dubium ibi, Si autem quaeris. Tertio inquirit rationem quomodo dicatur esse in rebus communiter ibi, Ex praedictis patet: Et haec vltima diuiditur in duas. Primo ostendit difficultatem propositi. Secundo excludit quorundam opinionem ibi, quidam tamen¬
IN SPECIALI sic procedit. Primo proponit q deus dicitur communiter esse in rebus per essentiam, potentiam, & praesentiam, sine diffinitione, circumscriptione, & limitatione. Alic autem modo dicitur esse in sanctis, per gratiam per quam deueos inhabitat. Tertio autem modo dicitur esse in homine Christo per vnitatem, sed ille modus tertius pertinet ad tertium librum sententiarum. Postea confirmat hoc per auctoritates, vbi etiam dicit quod malis semper Deus praesens est. Secundo vero ostendit quomodo Deus est in sanctis, & dicit quod in sanctis dicitur esse, & inhabitare inquantum temporaliter procedit in eos, Postea remouet quaedam dubia dicens, quod illa inhabitatio sane intelligenda est, non enim Deus sic in sanctis inhabitat vt apud se non maneat, nec etiam vna persona inhabitante reliqua excluditur. & subdit quod illa inhabitatio est inquantum a fidelium mentibus cognoscitur, & diligitur. Postea dicit quod (sicut dicitur communiter) Deus in omnibus rebus intelligitur esse, & exprimitur, sed quomodo sit in omnibus rebus, siue vbique, intellectu non capimus, sed etiam exprimi non potest. Deinde excludit opinionem quorundam, & dicit quod non est intelligendum, sicut quidam dicunt quod Deus dicatur esse in rebus per prae sentiam solum, quia ei sunt praesentia omnia. Per essentiam vero & potentiam, quia virtute essentiae suae naturae, & potentia omnia conseruat, & in omnibus operatur, & hoc propter sui simplicitatem, & infinitatem. Vnum tamen subdit, quod non est credendum, quod per hoc quod Deus est praesens rebus immundis sua praesentialitas maculetur, sicut nec spiritus maculatur ad corpus leprosum ex vnione ipsius ad ipsum, nec sol quamuis suis radiis contingat loca immunda. Et haec est sententia, &c
On this page