Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum frui sit actus intellectus an voluntatis

PRIMA QVAESTIO PRIMAE DISTIMCTIONIS. Vtrum fruit sit actus intellectus, an voluntatis. Thol. 2. 4. Il. art.1. & q. 25. art. 2..

IICA distinctionem istam quaeritur de duobus in generali, scilicet de fruitione, & vsu. Circa fruitionem quaeruntur duo: Primum est, cuius potentiae actus sit, frui. Secundum est, quid sit obiectum fruitionis. Ad primum sit proceditur. Et arguitur, quod frui sit actus intellectus: quia nobilissimus actus videtur esse nobilissimae potentiae: fruitio nominat actum nobilissimum, & intellectus est nobilissima potentia: ergo fruitio est actus intellectus.

Item habendo bonum fruimur: sed idem est habere, quod nosse, secundum Augusti. lib. 83. quaest. ergo frui est idem quod nosse. sed nosse est actus intellectus: ergo &c.

IN CONTRARIVM est, quod dicit Augustinus & habetur in litera, quod frui, est amore inhaerere alicui rei propter seipsam. Amor autem pertinet ad voluntatem: eroo &c.

RESPONSIO. Videnda sunt duo: Primum est, quid sit fruitio, & quot requiruntur ad fruitionem. Et ex hoc secundo apparebit, quod quaeritur.

QUANTVM ad primum, sciendum est, quod significata nominum probare non possumus, nisi ex vsu & acceptione doctorum. Beatus autem Augustinus, 12. de Ciuitate, dicit quod nomen fruitionis a fructu descendit. Fruimur enim fructu, sicut cibamur cibo, Fructus autem est illud, quod vltimo de arbore, & cum quadam delectatione percipitur. Fruitio ergo includit delectationem: propter quod cum aliquis multum delectatur in aliqua re, dicimus quod fruitur ea. Delectatio autem requirit cognitionem: quia delectari non est nisi cognoscentis, vt habetur 7. Ethicorum. Ideo fruitio requirit cognitionem praeuiam delectationi: non autem quaecunque delectatio sufficit ad fruitionem, sed illa, quae quietat appetitum, vel totaliter, vel in illo genere: quod concordat praedictis. Fructus enim est, non quodcunque ex arbore proueniens, sed vltimum, vltra quod nihil aliud expectatur: sic fruitio a fructu dicta, est delectatio, non quaecunque, sed illa, in qua finaliter quietatur appetitus.

Patet ergo quod tria concurrunt ad fruitionem, cognitio, delectatio, & quietatio. Horum autem trium primum, scilicet cognitio non pertinet ad essentiam fruitionis intrinsecae, sed antecedit. Cuius ratio est, quia fruitio aut est delectatio, vel saltem non potest esse sine delectatione: sed cognitio non est delectatio, & potest esse sine omni delectatione: ergo fruitio non est essentialiter ipsa cognitio. Maior patet ex dictis. Minor probatur. Quod enim cognitio non sit delectatio, de se patet, eo quod cognitio pertinet ad potentiam appraehensiuam, delectatio autem ad appetitiuam. Quod etiam possit esse sine delectatione, videtur, cum prius possit esse sine posteriori, vel secundum naturam, vel saltem diuina virtute: cognitio autem prior est delectatione: & ideo inuenitur quandoque sine delectatione naturaliter. Tristitia enim quae excludit delectationem, necessario requirit cognitionem. Potest etiam esse saltem diuinae virtute, quod habentes cognitionem cuiuscunque etiam ratione supremi boni, non sequatur delectatio. Fruitio autem nequaquam est, nisi vbi est delectatio quia si posset esse sine delectatione, pari ratione posset esse cum tristitia: quod enim non coexistit vni oppositorum, potest stare cum reliquo. Relinquitur, quod fruitio non sit cognitio essentialiter: sed praeexigit cognitionem antecedentem: quia non delectamur, nec fruitur, nisi cognitis.

Delectatio autem se habet ad fruitionem, sicut genus ad speciem: sed quietatio, sicut differentia specifica, vel eam circuloquens. Est enim fruitio delectatio, non quaecunque, sed quietans appetitum. Et hoc est, quod dicit Augu. 10. de Trinitate, quod fruimur cognitis, in quibus voluntas proprie delectata conquiescit. Et ex hoc patet, secundum, quod quaeritur, cuius potentiae actus sit frui: quia voluntatis. Quod patet dupliciter: primo, ex suo genere sic: Illius potentiae actus est frui, cuius est delectari: Sed delectari est actus voluntatis. Ergo & caetera. Secundo patet idem, ex eius specifica differentia sic: Eiusdem est moueri ad terininum, & quiescere in termino. Sed desiderium de bono habendo, & fruiio de bono habito, se habent sicut motus, & quies: ergo eiusdem est desiderare, & frui: sed desiderium est actus appetitus vel oluntatis, ergo & fruitio.

Ad primum dicendum, quod fruitio non est nobilissimus actus, sed est delectatio consequens nobilissimum actum, scilicet actum intellectus circa nobilissimum obiectum. Vnde fruitio non nominat actum beatificantem nos essentialiter, sed delectationem superuenientem beatitudini, sicut superuenit pulchritudo iuuentuti.

Ad secundum dicendum, quod habendo summum bonum, fruimur: sed ipsum habere non est frui, sed quoddam praesuppositum fruitioni, sicut nosse praesupponitur delectationi.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1