Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum sit in omnibus rebus
CIRCA distinctionem illam quaeritur de duobus. Primum est, vtrum Deus sit in omnibus rebus: Et arguitur quod non quia inter causas ilIlae solae sunt intrinsecae, quia sunt partes rem a constituentes, & hae sunt materia & forma, finis enim & agens dicuntur causae extrinsecae: Sed Deus non se habet ad creaturas, vt materia vel forma, sed solum vt finis vel agens, ergo Deus non est in rebus, sed potius extra res.
Item agere solum in rem praesentem videtur esse limitatae virtutis, sicut agere aliquo supposito, sed Deus non est limitatae virtutis, ergo non solum agit in praesens, sed in distans, & ita non est in omnibus, sed distans a quibusdam.
IN CONTRARIVM est quod dicitur Ioannis 21. coelum & terram ego impleo, ideo pates per Augu. Hilarium, Ambrosium, & Gregorium in litera.
RESPONSIO. Duo videnda sunt primum est, v. trum Deus sit in omnibus rebus. Secundum est de modo essendi in eis.
QUANTVM ad primum quod Deus sit in omnibus rebus probatur sic, causa singularis & immediata & actu operans simul est, vel non est cum suo effectu, & hoc habetur secundo Physicorum, sed Deus est causa singularis, per oppositum ad vniuersalem per praedicationem, & immediata respectu omnium & actu operans quandiu res est, ergo simul est cum qualibet re existente. minor probatur quantum ad duas eius partes (scilicet) quod Deus sit causa immediata omnium & quod sit actu operans quandiu res est, quod enim sit causa singularis exponendo singulare modo quo dictum est non oportet probare. Quantum ergo ad primum, scilicet quod Deus sit causa immediata omnium patet sic duplex est causa, quaedam est efficiens & non conseruans, vt domificator respectu, domus quaedam est efficiens, & conseruans vt sol respectu luminis in aere, & secundum hoc sunt duae actiones, scilicet productio, & conseruatio, quamuis ergo deus non sit immediata causa omnium quantum ad productionem, est tamen immediata causomnium quantum ad conseruationem, secundum etiam hanc actionem semper est actu operans, quandiu res est, secundum illud Ioan. 5. pater meus vsque modo operatur & ego operoi aliter enim res cederent in nihilum nisi manu omni potenti tenerentur, & sic patet minor. Sequitur ego conclusio, scilicet quod deus sit simul cum omnibus tebus quandiu sunt. V
Sed contra hanc rationem instatur primo, quia etsi tota concedatur, non videtur tamen probare conclusionem. Quaerimus enim vtrum deus sit in omnibus rebus, ratio autem solum probat quod deus & creatura sunt simul quod si intelligatur de simultate durationis, vt videtur esse intentio Arist. (scilicet quod vno posito aliud ponatur) non propter hoc sequitur quod vnum sit in alio, alioquin cum Parisius & Roma sint simul duratione sequeretu quod Parisius esset in Roma, vel econuerso, quod non est verum, si vero intelligatur de simultate loci adhuc non sequitur quod vnum sit in alio, quia agens corporeum & suum productum non sunt simul, nisi quia sunt contacta. Per hoc autem vnum non est in alio, sed iuxta aliud. Et iterum istud non habet locum in agente incorporeo, quia non potest esse contactum alteri, quare &c.
Secundo quod non videtur verum illud quod assumitur ( scilicet quod deus sit immediata causa conseruationis cuiussibe rel) constat enim quod lumen non conseruatur a deo in aere, nisi mediante sole, & sic est in compluribus aliis, ergo saltem in istis non concludit ratio quod deus sit in illis.
Et dicendum ad primum, quod quando dicimus deum esse in rebus, non intelligimus eum esse in eis vt partem intrinsecam, vel intrinsecus rem penetrantem, vt magis infra patebit, sed intelligimus eum esse praesentem rei, non solum secundum durationem, quia est quando res sunt, nec secundum contactum corporalem, quum non sit corpus, nec virtus in corpore, sed secundum ordinem, qui in spiritibus tenet locum fitus in corporibus, in hoc tamen excellit ordo in spiritibus situm in corporibus, quia per situm se habet vnum corpus ad aliud immediate quoad sui extremum, sed per ordinem se habet spiritus ad corpus immediate secundum quodlibet sui (saltem non est hoc dubium de spiritu increato, scilicet deo, quicquid sit do aliis) propter quod potest dici esse non solum iuxta res, sed in rebus.
Ad aliud dicendum quod dato quod deus non esset immediata causa conseruatiua omnium quaecunque sunt in rebus; tamen adhuc habetur propositum. Primo quia etsi non conseruet immediate omnem rem, vel omne quod est in rebus, potest tamen si vult absque sui mutatione immediate conseruare, operatio autem conseruandi non facit praesentiam, sed arguit eam a posteriori tanquam praesuppositam. Secundo quia in omni re subsistente est aliquid quod immediate a deo conseruatur, incorporalia quidem secundum se tota a deo conseruantur corporalia vero quoad materiam, & illa quum sit in tota re, & ni¬ hil sit rei eui non sit praesens materia, vtpote quae omnibus subest, qua ratione Deus est ei praesens immediate ea ratione est praesens omnibus quae sunt in re, licet non conseruet ea immediate, conseruat enim materiam quae est indistans a quolibet rei, sic ergo patet primum.
QVANTVM ad secundum, scilicet de modo essendi in rebus, aduertendum est quod triplex est modus in genere quo Deus dicitur esse in rebus, vnus generalis, & duo speciales, generalis modus est, quo Deus dicitur esse in rebus per essentiam praesentiam, & potentiam, qualiter autem sit in omnibus per potentiam, & per praesentiam satis clare & concorditer ponitur, quia quum Deus sit in rebus, quia est causa rerum, sicut econtrario "res dicuntur esse in Deo, quia sunt creatae ab eo (vt prius dictum fuit) secundum duas conditiones causalitatis diuinae dicitur Deus esse in rebus duobus modis, res enim producuntur & conseruantur a Deo per intellectum, & libere, dicitur ergo Deus esse in rebus per praesentiam ratione suae intellectualitatis, sicut illa dicuntur sibi praesentia, quorum vnum est in prospectu alterius. sed dicitur in eis esse per potentiam suae libertatis secundum quam potest prout vult eas conseruare, vel annihilare, qualiter autem sit in rebus per essentiam non sic concorditer ponitur
Quidam enim dicunt de existentia Dei in rebus proportionabiliter his quae dicta sunt de existentia rerum in Deo, & hoc sic, quia sicut res considerata secundum esse proprij generis non dicitur esse in diuina essentia, sed solum in Dei scientia, vel potentia, quia ipsa sic considerata non est idem quod Deus sed se habet solum in ratione obiecti terminantis operationem diuinam (vt declaratum fuit suprâ) considerata autem secundum esse virtuale suae causae quod est aliqualiter esse causati dicitur esse in Dei essentia, eo quod est idem cum ea, dicente Anselmo. quod creatura in Deo est creatrix essentia, sic ex ista parte Deu: potest considerari dupliciter. Vno modo secundum suum esse in se, & sic non est in aliqua re per essentiam, sed potius dicitur esse supra res, quia in excellentia naturae superegreditur omnem rem, sicut & natura creata simili modo considerata non est in essentia diuina, sed sub ea. Alio modo potest Deus considerari secundum esse quod non est ipsius formaliter, sed causaliter, & hoc est esse formale creaturae, & sic Deus est in rebus per essentiam, non quod essentia diuina secundum se sit in re, sed quia essentia quae est rei formaliter, est essentia Dei causaliter, vt sicut ex alia parte dicebatur quod creatura in Deo est creatrix essentia, sic Deus in creatura non est aliud quam creatura.
Sed si bene volumus considerare, nec illud quod communiter dicitur de existentia Dei in rebus per praesentiam, & potentiam, nec illud quod nunc specialiter dictum est de existentia eius in rebus per essentiam est sufficienter dictum. Primum patet, quia Deus per suam intellectualitatem aequaliter habet in prospectu res dum sunt, & antequam sint similiter per suam libertatem aequaliter potest rem producere vel non producere antequam sicut iam existentem potest conseruare vel non conseruare, si ergo Deus dicitur esse in rebus per praesentiam, & potentiam ratione suae intellectualitatis & libertatis modo que expositum est. Sequitur qu Deus secundum hos modos aequaliter erit in rebus nondum existentibus sicut in iam existentibus quod non dicimus. Secundum autem non sufficit, quia vt probatum est in primo articulo, Deus est in rebus non solum secundum effectum suum, sed secundum realem exhibitionem & praesentialem essentiae suae, & ideo oportet plus dicere quam alij dicant
Propter quod aliter dicitur & melius, quo quum existentia Dei in rebus requirat existentiam rerum, in eo enim quod nor est nihil esse potest, res autem non existunt, nisi per actualem operationem Dei creantis, & conseruantis res, ideo secundum tria quae concurrunt ex parte Dei ad productionem, vel conseruationem Dei sumuntur illi tres modi. Illa autem tria sunt ope ratio vel actio, virtus a qua est actio, & essentia in qua est virtus, quia ergo actio creationis facit rem existere, actio autem conseruationis existentiam rei continuat. Existentia autem rei faci rem Deo praesentem, & Deum rebus, Deus enim non efficitur praesens rei, nisi quia res efficitur praesens ei, ideo ratione actionis producentis & conseruantis rem in esse, Deus dicitur esse ir rebus per praesentiam. Et quia haec praesentia non est solum secundum cognitionem vt alij ponunt, sed secundum realem exhibitionem, na sicut figura sigilli non fit nec conseruatur in aqua nisi ad realem coeexistentiam sigilli, sic nulla res conseruatur in esse, nisi ad realem coexistentiam Dei, ideo dicitur Deus esse in rebus per essentiam propter realem coexistentiam diuinae essennae cum rebus, vlterius quia ab essentia non egreditur actio nisi mediante potentia dicitur Deus esse in rebus per potentiam. Ei hi sunt modi generales quibus Deus est in omnibus rebus corn sideratis, scilicet secundum suum esse naturale. Alij autem modi sumuntur secundum esse spirituale quod est esse gratiae, per quam regeneramur ad spiritualem vita, in quo est duo considerare sci¬ licet personam reparantem nos (scilicet Christum) qui per assumptam humanitatem tanquam per instrumentum non necessitatis, sed congruitatis reparauit nos, & sic Deus dicitur esse in humanitate assumpta per gratiam vnionis, vel possumus considerare hominem reparatum inquantum huiusmodi, & sic dicitur esse in homine per gratiam adoptionis, & secundum primum modum, scilicet per gratiam vnionis, constat quod Deus nouo reali modo est in creatura assumpta, & non solum effectus eius, qualiter autem si nouo modo in creatura secundum alium modum ipse Deus, & non solum eius effectus dictum fuit supra distinctio. 14.
Ad primum argumentum dicendum quod Deus non dicitur esse in rebus per modum partis intrinsece rem componentis imo est extra res, sed dicitur esse in eis per immediatam praesentiam quam habet ad quamlibet rem, non solum secundum extremum rei vt fit per contactum, sed secundum quodlibe rei, quam praesentiam facit ordo non situs, vt dictum fuit.
Ad aliud dicendum quod facere rem praesentem esse qua prius omnino non fuit, vel conseruare iam factam, non arguit imperfectionem, vel limitationem potentiae. Sed potius perfectionem dum absque eius praesentia caetera nec esse nec permanere possunt, secus autem est agere aliquo supposito, quia istud arguit quod virtus causae non extendit ad omnia, ex quo necessario aliquid supponit & istud est imperfectionis, idec non est simile.
On this page