Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

Utrum Deus sit ubique

QVALSTIO SECVNDA. Vtrum Deus sit vbique. Thom. 1. q. 8. ar. 2.

SECVNDo quaeritur vtrum Deus sit vbique. Et arguitur quod non, quia sic se habent permanentia ad locum sicut successiua ad tempus, sed in successiuis vnum indiuisibile non potest esse el in diuersis temporibus simul, ergo nec indiui. sibile permanens (vt Deus) potest simul esse in diuersis locis, non est ergo vbique.

IN CONTRARIVM est qa Deus est in omnibs rebus, sed quilibet locus est aliqua res ergo Deus est in omni loco

RESPONSIO. Locus potest considerari dupliciter. Vno modo prout est quaedam res creata, & sic Deus est in omnibus locis sicut dictum est eum esse in omnibus rebus. Alic modo potest considerari secundum quod est contentiuus locati. Et sic dicendum est quod Deus secundum se nusquam est, & secundum effectus suos est vbique, secundum se nusquan est, quia a nullo continetur, sed potius omnia continet, & conseruat, secundum autem effectus suos est vbique, quia omnem locum replet effectibus suis, & secundum hunc modum proprium Dei est esse vbique, nihil enim replet omnem locum bonitatibus, & effectibus suis nisi Deus.

Iuxta quod est notandum quod magister in litera distinguit triplicem modum essendi in loco (scilicet) circunscriptiue, & hic modus conuenit solis corporibus, quae secundum sui vltimum commensurantur vltimo continentis quod est locus ea circunscribens. Item aliquid est in loco diffinitiue & hic modus vt dicunt quidam conuenit substantiis spiritualibus creatis de quo statim inquiretur postea.

Et neuter istorum modorum essendi in loco, vel vbique Dec conuenit. Cuius ratio est, quia primus modus arguit in eo quod dicitur esse in loco limitationem quantitatis corporeae. Secundus vero modus arguit limitationem essentiae & virtutis secundum illos qui hunc modum ponunt. Vtrunque autem istorum Deo repugnat. Item secundum nullum istorum modorum potest aliquid esse in pluribus locis simul, & multo minus vbique, impediente hoc limitatione rei secundum quantitatem molis vel virtutis, vt dicunt qui ponunt spiritum loco diffiniri.

Tertius modus essendi in loco scilicet repletiue conueni Deo, non secundum se, sed secundum suos effectus (vt dictum est) & sic est proprium Dei esse vbique, quia sola virtus diuina se extendit ad producendum omnes res existentes, vel possibiles esse in loco, & hoc (scilicet) replere locum suis effectibus. & sic esse vbique conuenit ei non ab aeterno, sed ex tempore sicut & producere res quibus omnis locus repletur.

AD ARGVMENTVM primum dicendum quod sicut est aliquid indiuisibile quod est aliquid successiuorum vt nunc vel mutatum esse, & istud non potest esse in pluribus partibus, temporis, vel motus, aliud vero est quod non est de genere successiuorum vt aeternitas vel aeuum & istud potest coexistere toti successioni motus aut temporis: Sic est quoddam indiuisibilquod est aliquid quantitatis vt punctus. Et istud non potest esse in pluribus partibus magnitudinis, vel in pluribus locis. Aliud est indiuisibile quod est totaliter extra naturam quanti corporalis (vt deus) & de tali indiuisibili nihil prohibet quin sit praesens omnibus locis, & omnibus rebus.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 2