Text List

Praeambulum

Praeambulum

Sententia huius literae in generali.

VMQVE diuina natura. Haec est secunda pars principalis distinctionis praedictae, vbi excludit a deo ea quae consequuntur creaturam in loco existentem, scilicet locabilitatem & motum. Et diuiditur in tres partes. Primo proponit quod intendit. Secundo ostendit qualis imperfectio inuenitur in creaturis existentibus in loco ibi, omne ergo corpus. Tertio concludit imperfectionem deum non habere, ibi, fatemur itaque.

In speciali sic procedit. Primo ponit quod diuina natura sic est in omni loco quod non circunscribitur vel diffinitur loco, vel aliquo modo, deinde ostendit quod haec duplex imperfectio inuenitur in creatura, creatura enim corporalis loco diffinitur & circunscribitur, spiritualis autem solum diffinitur. Item corporalis creatura per tempus & locum mouetur, spirntualis autem per tempus solum. Mutari autem per tempus est per affectiones tempori subiacentes mutari. Postea inquirit vtrum mutari per locum spiritui conueniat, & determinat quod transire de loco ad locum, itaque diffiniatur & non circunscribatur sic conuenit spiritibus, sed transire de loco ad locum circunscriptiue eis non conuenit. Deinde ostendit quod esse locale & circunscriptibile, & diffinibile deo non conuenit, addit, quod deus sine sui mutatione de nouo incipit, & definit esse in creatura. Vitimo determinata recapitulat, v patet in litera. Haec est, &c.

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum