Text List

Quaestio 3

Quaestio 3

Utrum angelus sit in loco

QUAESTIO PRIMA. Vtrum Angelus sit in loco. Thom. 1. 9. 52. artic. 1.

Tc primo quaeritur. Vtrum Angelus sit in loco Et videtur quod non, quia si angelo competeret ess. in loco, hoc esset ratione essentiae, vel ratione virtutis, vel ratione operationis, non ratione essen qui tiae, quia secundum quod dicit Auic. & probat, corporalibus non competit locus ratione substantiae, & multominus spiritualibus, qualis est angelus. Nec ratione virtutis, quia virtus angeli, vel est eadem cum sua essentia, vel non minus abstracta a conditione quantitatis & loci, propter quod si ratione essentiae non est in loco, videtur quod nec ratione virtutis, nec ratione operationis, tum quia contingit angelum nihi operari circa locum, & tunc nusquam esset, quia angelus non potest esse per operationem in loco, nisi quia corpus circa quod operatur est in loco, sed corpus coeli, circa quod maxime versatur operatio angeli, non est in loco iuxta illud 4. Physic. terra est in aqua, aqua in aere, aer in igne, ignis in coelum autem non amplius in alio, ergo videtur quod angelus propter talem operationem non sit in loco.

Item secundum Boetium de Hebdo. communi conceptio est incorporalia non esse in loco, sed angeli ponuntur incorporales, ergo non sunt in loco.

IN CONTRARIVM est quod dicit Damascenus libro primo, cap. 16. quod incorporea natura est vbi operatur, sed angelus operatur in loco, ergo est in loco.

RESPONSIO. Circa quaestionem istam sic procedetur quin primo ponetur id quod est de quaestione clarum. Secundo inquiretur de hoc quod est dubium.

QUANTVM ad primum sciendum est quod sicut dicit Damas. vbi supra, locus est corporalis finis eius quod continet respectu eius quod continetur, & 4. Phys. dicitur quod locus est vltimum corporis continentis, ex quo patet quod proprie loquendo de esse in loco, illud solum dicitur esse in loco, quod sic continetur loco, vt terminetur eo tanquam termino extrinseco, & commensuretur ei secundum sui vltimum. Et istud est circumscribi loco, & sic nullus vnquam posuit angelos esse in loco, nisi qui dixerunt eos esse corporeos. Alio modo potest accipi esse in loco large pro eo quod est determinate esse praesens huic, vel illi loco, & esse distaus a loco remoto, quamuis a nullo circunscribatur, quod aliqui vocant esse in situ, vel determinare sibi situm magis quam esse in loco. Et istud potest adhuc esse dupliciter "secudum quod est duplex situs, vel locus, scilicet mathematicus & naturali, secundum quod duplex natura consideratur in loco, quantitatiua, videlicet & qualitatiua, nam secundum primam vocatur mathematicus, sed quoad secundam vocatur naturalis quia ratione eius corpora naturalia tendunt ad propria loca, & conseruantur in eis, & corrumpuntur in contrariis, ergo quantum ad hunc secundum modum illud dicitur determinate esse in loco naturali, quod ex natura sua habet inclinationem ad talem locum, vt sit in eo per naturam, nec sit extra, nisi per violentiam, & sic adhuc nullus dicit angelum esse in loco, quia secundum naturam non plus dependet ad vnum locum quam ad alium, talis enim determinatio ad locum est propter connaturalitatem vnius ad alterum, sicut conseruantis ad conseruatum, angelus autem tali conseruatione non indiget.

Ad hunc tamen modum videtur accedere opinio illorum qui dicunt angelos ex sua natura deputatos vel determinatos ad mouendum determinata corpora coelestia, sic quod non possunt aliquid aliud mouere immediate, vel alibi esse, quod quidem reputatur erroneum, & est satis irrationabile, quia omne quod agi creatura spiritualis extra se agit libero arbitrio, & non ex necessitate naturae, ppter quod nec ex natura sua potest habere necessariam determinationem ad illud, quin possit non agere illud quantum est ex conditione naturae suae, quicquid sit ex diuina ordinatione, locum autem metaphysice sumptum determinat sibi illud quod talem habitudinem habet ad locum, vt non sit vbique nec nusquam, sed alicubi, non tamen magis hic quam ibi, sed indifferenter quantum est ex eius natura, tamen dum est hic non est alibi vel in alio loco, sed distat ab eo secundum distantiam loci a loco & sic esset in loco corpus mathematicum si esset, quia non deteminaret sibi aliquem locum, necessario tamen esset in aliquo le co, sed circunscriptiue, quia quantum esset, sed quia angelus nio est quantus, ideo non sibi potest determinare talem locum modo circunscriptiuo, vt prius dictum fuit, exclusa tamen circumscriptione inquirendum est vtrum angelus sit in aliquo loco tali modo quod ex natura sua non determinet sibi magis vnum quam alium, necessario sit tamen in aliquo & dum est in ipso distet ab alio. Aliis ergo existentibus manifestis de hoc restat discutiendum

Est ergo intelligendum quod circa hoc sunt quatuor opiniones, vna quae ponit quod angelus isto modo iam dicto determinat sibi locum, in quo est diffinitiue, & ratio essendi sic in loco determinato est sua essentia ex eo quod est finita & limitata, fulcitur autem haec opinio tribus rationibus.

Prima sumitur ex comparatione essentiae angeli ad essentiam diuinam, secundum rationem finiti & infiniti, & est talis sicut se habet substantia vel essentia infinita ad essendum vbique, sic se habet essentia finita ad essendum alicubi sic quod non vbique, sed deus propter infinitatem suae essentiae est vbique ergo angelus propter finitatem & limitationem suae essentiae est alicubi determinate.

Secunda ratio sumitur ex operatione angeli, & est talis, prius secundum naturam est actiuum praesens passiuo quam agat in ipsum (sicut ignis ordine naturae prius est praesens combustibili quam comburat ipsum, & idem in omnibus actiuis & passiuis quod prius secundum naturam oportet ea esse approximata, quam agant, sed angelus agit in locum determinatu, vel in corpus ex stens in determinato loco, & non vbique simul, ergo angelus seci dum naturam suam prius est praesens loco quam agat ibi aliquam actionem, ergo actio angeli circa locum non est ipsi ratio essend in loco, quum prius sit ibi quam agat, sed ipsamet essentia angeli secundum quam est praesens loco, est prius loco antequam agat ibi

Tertia ratio sumitur ex operatione angeli ad vniuersum cuius est pars, & est talis, pars non est extra totum, sed angelus est pars vniuersi, ergo non est extra vniuersum, sed intra, non vbique, quia sic aequaretur toti, ergo est alicubi determinate.

Pro hac opinione videtur facere dictum Damas. lib. 2. ca. 2 vbi dicit quod spiritus continentur a parietibus, ianuis, & claustris & signaculis, & similiter articulus episcopalis, qui dicit siquod angelus vel anima separata (nusquam est supple) error est istud tamen quod nusquam esset quandoque contingeret, nisi essentia esset eis ratio essendi in loco, quia contingit quod quam doque nihil operentur circa locum, & tunc nihil potest eis esse ratio essendi in loco, nisi essentia vt videtur, quare &c.

Ista opinio autem non videtur vera, sicut & quidam alius articulus dicit in quo continetur sic, quod angelus nusquam est secundum substantiam est error, si intelligatur quod substantia non sit in loco, si autem intelligatur quod substantia non sit ratio essendi in loco verum est quod nusquam est secundum suam substantiam, expressi dicit quod essentia angeli non est ei ratio essendi in loco. Et hoc possumus probare eisdem viis, scilicet, ex limitatione essentiae angeli, & ex eius operatione, & ex eo quod est pars vniuersi.

Prima via sic patet, duplex est limitatio. Vna secundum quid ditatem & essentiam, secundum quam omnis creatura est contenta certis limitibus. Propter quod & diffinitio quae est serme dicens quid est res, dicitur terminus quinto metaphysicae. Alia es limitatio secundum quantitatem molis, qua creatura est tanti quod non maior, & de hoc certum est quod res per eam necessari. habet habitudinem ad situm, vt necesse sit eam esse alicubi, no nusquam, neque vbique & dum est hic non est alibi, sed dista secundum distantiam loci, hac autem limitatione caret angelus cum non fit quantus quantitate molis, ideo ratione huius limitationis non potest competere angelo esse in loco. Nec ratione primae, probatio quia si limitationi essentiae responderet locu diffinitiue, sicut limitationi quantitatis respondet locus circun scriptiue, runc sicut se habet quantum finitum ad locum vt aleo crcunscribatur, sic se habebit substantia finita ad locum vt aleo diffinitur, sed quantum finitum sic se habet ad locum vt ci cunscribatur quod circumscribitur a loco sibi aequali, non potest ci cunscribi a maiori vel minori, ergo sic se habebit essentia angelica quia finita, ad locum vt diffinitur solum a loco sibi aequali vel sic proportionato essentiae suae quod non poterit diffiniri loco maiori vel minori, hoc autem est absurdum, quia essentiae angeli nullus locus est aequalis vel inaequalis, cum quantitas loci & essentia angeli sint penitus diuersarum rationum, neque est aliqua proportio inter essentiam angeli & locum, vt tantus locu debeatur angelo, & non maior neque minor, nec aliquis docto hoc ponit, ergo illud ex quo sequitur est falsum, scilicet, quod l mitationi esse ntiae respondeat locus diffinitiue. Et per eandem rationem dicendum est quod non competit Deo esse vbique, itquod infinitas suae substantiae sit ei ratio vbique essendi, sed est vbique solum ratione suorum effectuum (vt dictum fuit in praecedente quaestione) si enim competeret Deo esse quocunque ratione suae essentiae infinitae tunc competit ei esse necessario vbiq vel in loco infinito, & nullo modo finito, sicut econtrario dicitu de angelo quod ratione suae essentiae finitae conuenit ei esse in loco finito, & nullo modo in infinito, esse autem vbique non es esse in loco infinito, ergo infinitas diuinae essentiae non est ips ratio essendi vbique quod tamen assumebat prima ratio aliorum.

Et si dicatur quod non est simile de corpore quanto respectu loci circunscribentis, & de angelo respectu loci diffinientis & de Deo respectu loci infiniti, quia Deus & angelus sunt sub. stantiae liberae & ideo ratione suae libertatis angelus potest ess. in maiori vel minori loco, finito tamen, Deus autem & in infinito, si aliquis locus infinitus esset, & in finito, quia finitu continetur intra infinitum, non sic autem de quanto corporeo quod non est talis libertatis, propter quod necessario est in loco sibi aequali nec potest esse in maiori vel minori.

Sed istud non valet, quia quamuis Deus & angelus sint substantiae liberae, hoc tamen solum est respectu eorum quae subiacent suae operationi, & non respectu eorum quae competuni eis circunscripta omni operatione, sed ea quae competunt Deo vel angelo ratione finitatis vel infinitatis substantiae competunt eis circunscripta omni operatione, quia finitas vel infinitas essentiae prior est omni operatione substantiae, ergo in Deo vel angelo non est libertas quod sint in maiori vel minori loco, finito vel infinito, si tamen finitas vel infinitas essentiae est eis r. tio essendi in loco. Et declaratur per simile, homo enim est quoddam quantum corporeum liberae naturae respectu multorum quae subiacent suae operationi, tamen sicut non est in potestate eius quod sit maior vel minor quantitate molis, sic non est in potestate eius quod sit in loco maiori vel minori, sed necessario est in aequali, similiter licet Deus & angelus sint substantiae liberae respectu exteriorum ad quae comparantur mediantibus suis operationibus, tamen si cut non est in potestate eori quod sint maioris vel minoris perfectionis in essentia, sic non est in potestate eorum qued sint in maiori loco, si tamen quantitas perfectionis essentialis est eius ratio essendi in loco.

Idem patet secunda via scilicet ex operatione sic, esse praesens immediate aliqui est in plus quam esse rei propinquum secundum locum, quod patet quia non conuertitur consequentia, ni recte sequitur, istud est immediate, propinquum alicui secundum locum, ergo est ei immediate praesens: sed non sequitur, istud est immediate praesens illi, ergo est ei propinquum secundum locum anima enim est immediate praesens corpori & vniuersaliter forma materiae, & tamen non sunt propinqua secundum locum, nec remota, quia alterius rationis est praesentia formae ad materii & accidentis ad subiectum quam sit praesentia secundum locum & situm, nec eam includit, nam demus quod Deus creasset ali quem angelum ante mundum corporeum, si iste angelus fuisset compositus ex materia & forma, vt quidam ponut forma fuisse praesens materiae immediate, & tamen non esset ei propinqua secundum situm, vel loquendo sine calumnia suum accidens quodcunque sit illud fuisset praesens subiecto immediate absque propinquitate loci, vel situs, modo etiam in corporalibus forma & materia, subiectum & accidens, nec sunt propinqua proprie, nec remota, licet sunt indistincta secundum locu ratione quantitatis totius: sed hoc accidit praesentiae materiae ad formam cu praecedat omnem quantitatem. Ex hoc arguitur sic, ex eo quod est conmunius non licet inferre minus commune, sed est fallacia consequentis, sed aliquid esse immediate praesens alteri est in plus quam esse ei immediate propinquum secundum locum (vt declaratum est) ergo ex immediata praesentia non licet inferre immediatam propinquitatem secundum locum, sed solum requiritur quod actiuum sit immediate praesens passiuo ordine naturae priusquam agat in ipsum, ergo non licet inferre quod oporteat ipsum prius esse propinquum secundum locum passiuo quam agat in passiuum, non oportet ergo essentiam angeli antequam agat secundum se esse prius iu loco, quadam quasi propinquitate ad hunc locum, & distantia ad alium vt alij ponunt, sed sufficit quod sit ei immediate praesens non situ, sed ordine vt magis infra declarabitur. Et in hoc patet solutio secundae rationis aliorum

Tertia via sumitur ex eo quod angelus est pars vniuersi sit. vniuersum potest nominare vniuersitatem corporum & perfectionum corporalium tantum, vel vniuersitate rerum, tam corporalium quam spiritualium, accipiendo primo modo vniuersum quum omne corpus & omnis perfectio corporalis habea habitudinem ad locum & situm, cuius differentiae sunt intra & extra, necesse est quod quaelibet pars huius vniuersi, sit intra vniuersum sed augetur non est pars huius vniuersi, propter quod non oportet quod sit intra hoc vniuersum secundum aliquem situm vel locum, & in hoc peccat tertia ratio aliorum, quae pro cedebat acsi angelus esset pars vniuersi corporei. Si autem vniuersum accipiatur pro vniuersitate omnium rerum tam corporalium quam spiritualium, sic angelus est pars vniuersi, sed ex hoc non potest argui quod sit in aliquo loco diffinitiue, imo potius o positum, cuius ratio est, quia inconueniens est differentia vnius partis vniuersi extendi ad omnes, quia totum aequaretur parti, vel pars coti, sed extra & intra, probe & longe, sub & supra, hic & ibi. & consimilia sunt propriae differentiae vniuersi corporei ratione quantitatis cui per se competit situs, ergo inconueniens est quod extendantur ad omnes partes vniuersi simpliciter dicti, cuius pars est vniuersum corporeum. Non ergo extenduntur ad substantias incorporeas, cuiusmodi sunt angeli. Huic autem contradicit imaginatio quae non transcendit quantum & continuum, secundum quam formamus nobis de angelis aliquod quantum subtilissimum: Sed in hoc non est rectum credere imaginationi, quia angeli abstrahunt secundum rem a quanto, sicut a quali, & ideo sicut non sunt albi aut nigri, calidi aut frigidi, & sic de caeteris qualitatibus corporalibus, sic non sunt magni vel parui, quia non sunt quanti, nec per consequens hic vel ibi ratione suae essentiae, quia haec sunt proprietates quanti. Nec pro aliis dictum est Damas. prius allegatum, quia in nonnullis libris praeponitur negatio sic, non continetur autem, &c. Vel dato quod non sit ibi negatio, Dama. in eodem cap. exponit se (subdens) intellectus vero existentes in intellectualibus locis sunt q. d. angeli intelligibiliter sunt in loco, quia ibi intelliguntur esse vbi operantur. Articulus etiam non est pro eis, quum exponatur per alium vt dictum est.

Secunda opinio est, quod angelus non est in loco sic, quod sua essentia sit ei ratio essendi in loco, sed operatio eius circa locum, vel circa corpus existens in loco, ita tamen que ipsi essentiae angeli, & non tantum operationi conuenit esse in loco, sic quod dum est in vno non est in alio, sed distat a loco distante, & est propinquus loco propinquo, ita quod ipsi essentiae ange li conuenit situs, & proprietates eius absque circunscriptione.

Circa autem hanc opinionem & sequentes nihil volo nunc asserere, sed solum procedere inquisitiue. Posset ergo videri alicui quod illa opinio non haberet veritatem, quia quando dicitur quod operatio angeli est ipsi ratio essendi in loco non intelligitur de operatione intramanente, vt sunt intelligere & velle, quia talis operatio est aequalis abstractionis a situ, sicu essentia angeli. Oportet ergo quod intelligatur de operatione transeunte in materiam exteriorem.

Sed probatio quod talis non possit angelo esse ratio essendi in loco, quia sicut se habet quantitas ad corpus, vt sit ei ratio es sendi in loco circumscriptiue, sic se habet operatio ad angelum, vt sit ei ratio essendi in loco diffinitiue, sed quantitas subiecte distincta a corpore non potest corpori esse ratio essendi in loco circunscriptiue, ergo operatio subiecto distincta ab angelo qualis est illa quae transit ad materiam exteriorem, & est in remota, non potest angelo esse ratio essendi in loco diffinitiue. Maior patet ex positione aliorum. Minor autem est de se manifesta

Item per hoc quod corpus est quantum non tollitur ab ec quin se habeat ad aliud sicut mouens ad motum. Si ergo operatio in aliud transiens est alicui ratio essendi in loco diffinitiue, sequeretur quod corpus mouens aliud erit simul in duobus locis scilicet in vno circunscriptiue per propriam quantitatem, & in alio diffinitiue per operationem vel motionem suam in aliud transeuntem, hoc autem vniuersaliter absurdum videtur, quare &c

Ideo est tertia opinio, quod angelus neque per essentiam, neque per operationem, neque per quodcunque aliud est in loco, sic quod e conueniat locus vel situs etiam diffinitiue, aut differentiae se proprietates situs vel vbi, sicut esse propinquum alicui loco, ve esse distantem, sed solum dicitur esse in loco inquantum ess in corpore locato, non secundum se, sed secundum suum effectum quod est esse in aliquo, sicut est mouens in moto, vel sicut est caus. immediata in suo effectu. Et qui tenent hanc viam dicunt quod ad hoc quod angelus moueat corpus, non requiritur aliqua propinquita angeli ad locum secundum situm, nec omnino aliqua exhibitio realis suae praesentiae ad corpus locatum, sed tantum proportio inter ipsum & corpus mobile secundum rationem mouentis & mobilis, qua existente angelus mouet corpus quando vult, qa liber est in mouendo, & quando mouet dicitur esse in loco modo iam dicto

Sed istud non videtur esse verum, quia posita causa proxima & sufficiente alicuius actionis & non impedita oportet ponere actionem, sed nos videmus quod posita proportione inter actiuum et passiuum, motiuum & mobile, & excluso omni impedimento non sequitur motus vel actio, nisi actiuum sit realite praesens passiuo & motiuum mobili, ergo sola proportio actiui cum passiuo, vel motiui cum mobili non est sufficiens ratio agendi vel mouendi, sed requiritur realis praesentia vnius cum altero. Maior de se patet, minor etiam conceditur ab eis in corporalibus, dicunt enim & de se clarum est, quod ad hoc quod vnum corpu calefaciat, aliud requiritur praeter proportionem calefactiui & calefactibilis, approximatio eorum, & textus Aristo. est de hoc primo de generatione. Istud tamen ipsi negant in his quae nor sunt quanta, nec video rationem quare debeat negari, nec ipsi assignant, sed simpliciter narrant, neque enim in corporalibus approximatio requiritur ad agendum, nisi quia facit actiuum praesens passiuo, nec remotio impedit actionem, nisi quia actiuum absens est a passiuo, sicut enim quodlibet non agit in quodlibet, sed determinatum in determinatum, sic non quodlibet agit quodlibet modo, sed determinato, quia non absens & in absens, sed praesens & in praesens, & istud est generaliter verum in omni actione, & motione quae aliquid supponit.

Ad hoc autem posset aliquis dicere quod in motione corporis per angelum requiritur praesentia angeli ad corpus quod mouet, sed illa non est realis sicut in corporalibus, sed tantun secundum rationem, quia vt videtur ad mouendum sufficit? motiuum sit praesens mobili, secundum quod hoc est motiuum, & illud mobile, sed angelus est motiuus corporis per intellectum & voluntatem, & ideo sicut videtur, sufficit quod angelus fit e praesens & econuerso in ratione cognoscentis & cogniti, volentis & voliti, quae praesentia non est realis, sed corpus non mouer aliud corpus per intellectum & voluntatem, sed per aliquam formam in ipso existentem, secundum quam non potest esse praesens alij corpori, nisi reali propinquitate, & ideo in corporalibus solum est realis approximatio.

Sed istud non valet, quia dato quod eadem virtus esset in angelo, per quam intelligeret, vellet, & moueret, tamen vt intellectiua solum dirigeret ad motum, vt volitiua solum imperare motum, vt motiua exequeretur, vel executiua actu moueret & immediate. Et quia causam mediatam & remotam non oportet simul esse cum effectu, sed solum immediatam & proximam, ideo angelus quoad intelligere, & velle non requirit realem praesentiam corporis quod debet mouere, quia sic non est causa motus, nisi quasi remota, requirit tamen quoad mouere, quia sic est causa proxima. Vnde si calor esset volitiuus & calefactiuus ad volendum non requireret realem approximationem voliti, sed ad calefaciendum. Maior ergo propositio est intelligenda de immediata causa mouendi, sub quo sensu minor est falsa.

Quarta opinio est, quod essentia angeli nusquam est, nequi ratione sui aut alicuius existentis in ipsa, neque ratione operationis transeuntis extra, sic quod ei debeatur locus vel situs diffinitiue, & in hoc concordat cum praecedente opinione, sed in hoc discordat, quia ponit quod sicut angelus nusquam est secundum situm, sic est praesens cuilibet corpori quod potest mouere praesentia ordinis, non situs, siue moueat corpus siue non. Sed quando mouet dicitur esse ibi specialiter vbi mouet secundum quandam appropriationem, quia ibi manifestatur sua virtus, realis tamen praesentia angeli ad locum praecedit operationem eius in loco. Et mouentur qui sic dicunt ex hoc quod motus & omnis acticquae subiectum supponit praeexigit praesentiam motiui ad mobile, & actiui ad passiuum, vt probatum est statim suprâ, sed angelus potest agere in multa corpora simul vel successiue, erge antequam agat praesens est corpori cuilibet & simul, quia si primo esset praesens vni tantum, & postea alteri, difficile valde esse assignare, quare magis esset praesens isti quam illi, cum vt supp"nimus, nondum in aliquod eorum agat, & si in aliquod ageret, eadem difficultas maneret, quia operatio non facit praesentiam agentis, sed supponit, & iterum si esset praesens vni sic quod nio alteri, iam videretur diffiniri loco, quod ipsi negant. Adhuc si es set praesens vni & non alij non posset fieri praesens illi alij nisi pe motum, vel ad alium modum. Dicere autem quod angelus per essentiam suam moueatur non est bene intelligibile, & ideo seeundum viam istam ponitur, quod angelus sit sic simul praesen¬ cuilibet corpori, quod potest mouere antequam aliquod eorum moueat. Et posset hoc sic persuaderi, quod facit situs in corporalibus, hoc facit ordo in spiritualibus (secundum Augustinum sed videmus in corporalibus quod corpus coeleste habens causalitatem super omnia generabilia, & corruptibilia praesens est omnibus secundum situm hoc modo vt agat in omnia, ergo angelus habens causalitatem super aliqua corpora quoad motum localem praesens est omnibus secudum ordinem ita vt possit in omnia illa agere cum voluerit, & si non semper agat ratione suae libertatis, hoc tamen interest hic &t ibi, quia praesentis corporis coelestis ad omnia generabilia & corruptibilia, quum sit secundum situm non est ad quodlibet corpus secundum se & immediate, sed est ad vniuersitatem corporum contentorum, vt ad vnum alterabile habens partes, quarum quaedam sunt propinquiores coelo, immediatae secundum situm, quaedam vero remotiores & mediatae, acsi totum corpus contentum infra coelum esset vnum continuum heterogeneum immediate contactum coelo secundum sui vltimum, & non secundum sui intimum impediente hoc natura quantitatis & situs in vtroque, ratione quorum quod est immediatum vni est mediatum alteri, sed praesentia angeli ad quodlibet corpus mobile ab ipso, quum sit secundum situm, non impeditur per vnum corpus, quin sit immediata ad quodlibet aliud, sicut ponendo animam rationale non esse quantam, dicimus quo ipsa secundum se totam existem in vna parte corporis, puta in capite non impeditur quin sit immediate tota in parte distante (scilicet in pede) & idem est de angelo, respectu cuiuslibet corporis quod potest mouere, nisi quod angelus non est forma, & actus corporis sicut anima

SED CIRCA hoc sunt quaedam dubia. Primum est quia si angelus est simul praesens omnibus corporibus quae potest mouere, sequitur, vt videtur, quod angelus sit vbique, sicut & deus, quod videtur inconueniens.

Secundum est, quia si angelus simul est praesens cuilibet copori quod potest mouere, videtur quod simul possit mouere omnia illa corpora, quia quantum se extendit essentia angeli ad coexistere tantum se extendit vt videtur eius virtus ad agere.

Tertium est, quia aliqua corpora quae potest mouere vnus angelus, potest mouere quilibet alius, & tunc qua ratione vnuangelus erit praesens illis corporibus eadem ratione & alij, & sic plures angeli erunt simul vel etiam omnes, quod non dicitur.

Quartum est, quia si deus faceret alium mundum vnum vel plures absque angelis, aut angelus qui nunc est, esset praesem singulis corporibus cuiuslibet mundi ex natura sua, aut non, si dicatur quod esset praesens per eandem rationem, si deus faceret infinitos mundos corporeos, quilibet angelus esset eis praesens, quod non est verum, nisi quilibet esset infinitus, si vero dicatur quod non esset praesens, sequitur quod angelus sit in hoc mundo diffinitiue, cuius oppositum dictum est.

Quintum est, quia Damascenus dicit expresse libro 2. cap. 2. quod angeli quando sunt in coelo non sunt in terra, & quando sunt in terra non sunt in coelo, quare patet quod angelus non est simul praesens cuilibet corpori.

Sextum, quia anima separata non videtur habere ordinem, nisi ad corpus proprium quod non est, ad alia autem non, nec in ratione formae (vt de se patet) nec in ratione mouentis, quia no ponitur posse mouere alia corpora, nec est facile fingere alium o dinem secudum quem anima dicatur esse praesens alicui corpori ergo saltem anima separata nusquam erit, quod videtur erroneum

ET. DICENDVM ad primum, quod vel nullus angelu potest omnia corpora mouere localiter, vel si sit aliquis talis, il se non est vbique sicut deus, quia deus est vbique sicut causa replens omnem locum suis effectibus. Et sicut causa conseruans omnem locum, & omne locatum, & sicut causa, cuius prima operatio non supponit entitatem loci, vel locati, ad hoc vt agat, sed totum producit. Angelus vero nullo modorum istorum est vbique sed solum sicut illud quod ex ordine naturae habet habitudinem ac mouendum quodlibet corpus, propter quod ex eodem ordine habet I quod sit cuilibet corpori praesens, quia sine praesentialitate non ¬ potest mouere. Deus autem & natura non deficiunt in necessariis.

Ad secundum dicendum quod de virtute angeli ad mouendum corpus parum possumus scire, quot & quanta possit simu mouere, non oportet tamen dicere, quod angelus posset simul mouere omnia corpora, quibus potest simul esse praesens, sicut non oportet quod homo possit simul mouere omnia corpora quibus simul est praesens secundum aliquem contactum corporalem, dato etiam quod quodlibet eorum possit successiue mouere, nec in hoc oportet virtutem mouendi proportionari naturae rei,

Ad tertium dicendum qud non est inconueniens omnes, vel saltem aliquos angelos habere similem habitudinem praesentiae ad omnia corpora, vt sic omnia sint plena diis quemadinodum dixit Hoc enim nullam confusionem ponit in angelis, nec quoad naturas eorum, nec quoad situm, quum non sit praesentia situalis.

36 Ad quartum dicendum est quod si Deus faceret alium mundum corporeum vnum vel plures posset dici quod quilibet angelus esset praesens cuilibet corpori cuiuslibet mundi praesentia ordinis non situs, & quod dicitur vlterius si faceret infinitos mundos nunquid idem esset? Dicendum quod secundun aliquos Deus non posset facere infinitum actu, quia implica contradictionem, quod si verum est, non est ponendum cum non solum sit impossibile quod potest poni, sed incompossibile, id est, contradictionem implicans, quod nullo modo potest poni, quia semper sequitur oppositum positi.

AD QVINTVM dicendum quod verbum Damas. intelligendum est non de praesentia angeli ad locum absolute, sienim simul est in coelo & in terra, sed de praesentia eius quo ac manifestationem quae fit per operationem, sicut enim dictum fuit non oportet quod angelus possit simul mouere omnia con pora quibus simul praesens, est sed dum mouet in vno loco non mouet in alio & dicitur esse in vno loco & non in alio, quia manifestatur sua praesentia per operationem sic hic quod non ibi

AD SEXTVM dicendum quod anima separata quartum est de natura sua posset dici esse nusquam, secundum tamen diuinam deputationem est alicubi scilicet in coelo vel in inferno, vel vbi a Deo deputatur iuxta merita vel demerita. Haec autem omnia dicta sunt absque vlla assertione & affectione solum inquirendo & dando occasionem peritioribus vlterius inquirendi.

AD PRIMVM argumentum dicendum quod angelo conuenit esse in loco ratione essentiae, non quidem circunscriptiue, quia nec sic conuenit substantiae materiali (vt arguebatur) nec diffinitiue ita quod essentiae competat determinatus situs, & propinquitas & distantia situalis, sed secundum ordinem qui dictu est conuenit etiam angelo esse in loco per operationem quo ad manifestationem, & hoc modo nihil prohibet quin quandoque sit nusquam quamuis quidam dicant quod angelus non potes non operari circa locum. Alioquin vniuersum non esset conexum, nisi spiritualia necterentur corporalibus, quod fit per solam operationem, operationem autem vocant non solum secundum locum, sed quemcunque contactum vel quamcunque applicationem virtutis ad locum. Istud autem est friuolum, quiangelus libere operatur circa corpus, & ideo potest omnino non operari, nec propter hoc vniuersum esset non connexum, quia connexio vniuersi non requirit actualem operationem cuiuslibet partis suae, sed sufficit naturalis gradus & ordo partium, & si requireretur actualis operatio, sufficeret quod infimus angelus moueret corpus, & alij connecterentur cum ipso per alias operationes spirituales (vt sunt illuminationes, & huiusmodi) & tunc omnes angeli praeter vnum nusquam essent per operationem. Quod vlterius dicunt quod illa operatio non est mouere, mirum est qualis sit, quia omnis operatio transiens in materiam exteriorem est ad formam, vel ad locum, actio autem angeli circa corpus non potest esse ad formam nisi mediante motu locali, quare &c. Item qualis contactus potest esse angeli ad corpus sine motione, non video, nisi imaginemur angelum corporeum qui quasi semper teneat manum ad corpus mobile, licet non semper moueat ipsum quod est ridiculum.

AD SECVNDVM dicendum quod Boetius loquitur de esse in loco circumscriptiue, sic enim est communis conceptio incorporalia non esse in loco, non autem alio modo.

AD ALIVD quod erat in oppositum patet ex dictis responsio, angeli enim sunt vbi operantur non solum per praesentiam suae essentiae, sed per manifestationem suae praesentiae

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 3