Text List

Quaestio 4

Quaestio 4

Utrum angelus moveatur localiter

QUAESTIO SECVNDA. Vtrum angelus moueatur localiter. Tho. l. 4. 53. art. 1.

DEINDE quaeritur vtrum angelus moueatur localiter. Et videtur quod non, quia nullum impartibile potest moueri vt probatur 6. Physicorum, sed angelus est impartibilis, ergo non potest moueri.

IN CONTRARIVM est, quod dicit magister in litera.

RESPONSIO. Sicut alicui conuenit esse in loco, sic v dendum est an ei competat moueri localiter, angelo autem non competit esse in loco circunscriptiue sicut corpori, & ideo non competit ei proprie motus localis qui competit corpori prout successiue transfertur de loco in locu commensurando se par- tibus magnitudinis. Item nec angelo secundum se competit lo n. cus diffinitiue sic quod ei determinetur situs, & eius proprietates, es, vt recitatiue loquar, non assertiue, & ideo nec sic potest ei com¬ petere motus localis. Alio modo potest competere angelo esse in loco, scilicet secundum ordinem ad locum, & nec isto modo potest angelus moueri localiter, quia motus est ad non habitun secundum totum, vel saltem secundum aliquam partem, possibile tamen haberi, sed angelus hoc modo dicitur esse in omni loco, in quo potest esse (vt prius recitatum est) & ita nullus est ab eo non habitus qui sit possibilis ab eo haberi, ergo secundum hunc modum essendi in loco non competit angelo moueri localiter. Alio modo dicitur angelus esse in loco quoad manifestationem, quod fit per operationem angeli circa locum, & hoc modo competit angelo moueri dupliciter, vno modo, vt motus corporis ab angelo dicatur motus angeli, quia est ab angelo, & hoc est satis improprie dictum. Alio modo sic, quod successio diuersorum motuum causatorum ab angelo vocetur motus angeli, quia per talem successionem operationum angeli circa diuersa corpora, & in diuersis locis manifestatur successiue natura angeli in diuersis locis. Et primus quidem motus est continuus. Secundus autem non est, sed discretus, quia est successio diuersorum motuum consequenter se habentium, siue cum interpellatione temporis, siue non, neuter tamen istorum motuum est in angelo sicut in subiecto, sed solum sicut in principio effectiuo per effectum manifestato.

Hoc supposito patent duae conclusiones de motu angeli vna est quod motus angeli non potest esse in instanti, quod patet sic, motus angeli vel dicitur motus localis alicuius corporis localiter translati per angelum, vel successio duorum motuum, sed constat quod neutrum horum potest esse in instanti, ergo &c.

Secunda conclusio est, quod motus angeli de loco ad locum potest esse pertranseundo medium, vel non pertranseundo. Si enim motus angeli dicatur successiua translatio corporis de loco ad locum, sic necesse ex quod pertranseatur medium quod est inter terminum a quo, & terminum ad quem, cum hoc sit de essentiali ratione continui motus. Si vero motus angeli vocetur successio diuersorum motuum causatorum ab angelo, sic angelus potest transire medium si vult, vel non pertransire. Tribus enim corporibus existentibus contactis a. & b. & c. angelus si vult potest primo mouere a. deinde b. & tertio c. & tunc non transit de a. in c. nisi per b. medium potest etiam si vult mouere primo a. deinde c. non moto b. & tunc non transit medium, AD ARGVMENTVM dicendum quod solum probar quod motus non competit angelo vt subiecto, quod concessum est, sed attribuitur ei vt principio effectiuo per effectum manifestato. Secundum hoc exponenda sunt dicta magistri in litera.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 4