Praeambulum
Praeambulum
NVNc vero ad propositum. Superius ostendii j magister quorum sit scientia Dei. Hic vero intendit inquirere quomodo se habeat scientia ad res scitas, & diuiditur in duas. Primo inquirit Avtrum scientia Dei sit causa scitorum. Secundo ostendit qualiter causa sit. Secunda ibi. Praeterea quaeri solet. Prima pars est principalis lectionis, & diuiditur in duas. Primo inquirit de causalitate diuinae essentiae, secundo de infallibilitate. Secunda ibi, adhuc autem quod supra dictum est. Prima diuiditur in duas. Primo mouet quaestionem, & obiicit ad alteram partem. Secundo obiicit ad partem contrariam. Tertio soluit. Secunda ibi, quod si ita est. Tertia ibi, hanc igitur quae videtur. Secunda vero pars principalis in qua inquirit de infallibilitate diuinae scientiae diuiditur in duas. Primo ponit obiectionem probantem fallibilitatem diuinae scientiae. Secundo soluit. Secunda ibi, ad quod dicimus.
IN SPECIALI vero sic procedit, & quaerit primo vtrum scientia Dei sit causa rerum, an econuerso, & probat primo quod praescientia Dei sit causa rerum etiam necessaria, quia nec aliqua futura essent, nisi ea Deus praesciuisset, & impossibile est ea non euenire, & ad hoc adducit multas auctoritates Augusti. postea obiicit in contrarium. Probat enim primo, quod scientia Dei non est causa rerum, quia sic esset causa malorum, quia scientia Dei est tam malorum quam bonorum, nec res sunt causae scientiae Dei, quia sic temporale & creatum esset causa aeterni. Inducit etiam auctoritates Origenis ad probandum quod res scitae sunt causa scientiae, postea soluit & dicit quod scientia simplicis notitiae non est causrerum, nisi forte causa sine qua non, non enim Deus quenquam cogit peccare, quia scit eum peccatorum, sed scientia beneplaciti bene est causa rerum, & quod dicit Origenes res esse causam scier tiae Dei, intelligendum est de causa sine qua non. Postea ostendi quod scientia est fallibilis, quia res potest euenire aliter. Vnde quamuis Deus sciat aliquem lecturum, potest non legere. Item si non potest aliter euenire quam Deus praesciuit, necessario cuncta eueniunt, & si posset aliter euenire scientia dei falleretur. Postea soluit & dicit quod quum dicitur impossibile est quod deus praesciui non euenire, quod in omnibus similibus distinguedum est, si enin intelligatur coniunctim, impossibile est quod sit scientia dei simul & contrarius euentus rerum, si vero diuisim, possibile est quod id quod scitur posset non euenire, & per hoc possunt solui omne propositiones. Et in hoc terminatur &c.
On this page