Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum scientia Dei sit causa rerum

QUAESTIO PRIMA. Vtrum scientia Dei sit causa rerum. Thom. l.q. 14. artic. 8.

CIRCA distinctionem istam primo quaeritur vtrum scientia Dei sit causa rerum. Et videtu quod non, quia omnis causa habet aliquem actum per quem potest producere effectum si sit perfecta causa, vel cooperatur ad productionem effectus si sit imperfecta, sed scientia dei nullum actum habet quo possit producere vel cooperari ad productionem rerum, ergo &c. Maior patet, sed minor probatur, quia actus scientia non est nisi scire, sed scire diuinum principalius sed extendit ad ea quae non sunt factibilia vt ad essentiam diuinam, & ea qua sunt in essentia diuina, quam ad creaturas, ergo scire non est actus operans, nec cooperans ad productionem rerum scitarum.

IN CONTRARIVM est quod dicit Augu. 15. de trinit. quod vniuersas creaturas corporales & spirituales, non quia sunt ideo nouit eas deus, sed ideo sunt, quia nouit.

RESPONSIO. Scientiam dei esse causam rerum nemo ambigit, qui ponit deum esse causam rerum, quum scientia dei sit essentialiter ipse deus, sed hoc non intendit quaerere quaestio, sed intendit quod quum in omni causa sit dare ratio nem secundum quam causat, sicut ignis secundum quod est calidus calefacit, sic licet in deo omnia essentialia sint vnum secundum rem, differunt tamen secundum rationem, propter quod aliquid attribuitur deo ratione vnius, quod non attribuitur ei ratione alterius, dicimus enim quod deus intelligit intellectu, & voluntare vult, non autem intelligit voluntate, nec vult intellectu, quamuis intellectus & voluntas sint vnum secundum rem in deo, & ideo quaerit haec quaestio, vtrum scientia dei sit ei ratio causandi res scitas.

Et dicendum quod scientia dei est causa creaturarum per modum dirigentis, Voluntas autem est causa per modum inclinantis & inducentis. Neutra autem est immediata causa, Pe † tentia vero est causa rerum, sicut exequens & immediate mouens, haec autem patent. Primo propriis rationibus, deinde quadam ratione communi.

Prima conclusio patet sic, quia omnis habitus vel cognitiquae habet rationem artis respectu aliquorum habet rationem dirigentis respectu factionis eorum, hoc patet ex ratione artiquae ponitur 6. Ethic. quod ars est recta ratio factibilium, sed scientia dei habet rationem artis respectu creaturarum cum sint? deo factibiles, propter quod dicitur Sa. 7. omnium est artifex, &c. ergo scientia dei habet rationem causae dirigentis respectu creationis rerum. Nisi quod notandum est quod aliter dirigit in factione rerum scientia, & aliter idea. Idea enim dirigit solum per modum exemplaris, quod vt sic nihil est ipsius agentis, sed solum obiectiue sese habet ad ipsum, scientia vero vel ars dirigit, vt habitus quo habetur vera & certa cognitio de exemplari & exemplato, est aliquid ipsius operantis, & se habet ac ipsum subiectiue secundum nostrum modum intelligendi.

Secunda conclusio sic patet, omne agens libere mouet ad agendum per id quod est in eo summe libertatis, sed Deus agit res liberrime, & non ex aliqua necessitate, ergo ad earum productionem mouet voluntas quae est summae libertatis.

Tertia conclusio patet, scilicet, quod nec scientia nec voluntas sint immediata causa rerum, quia illi actus qui secundum suam propriam rationem aequaliter se habent ad credibilia & non creabilia non sunt secundum suam propriam rationem principium seu causa producendi aliquid, quia qua ratione essent ratio producendi creabilia, eadem ratione essent causa seu principium producendi non creabilia, cum ab vtraque habeant similem habitudinem, sed actus intelligendi diuinus & volendi considerati secundum suam propriam rationem aequaliter se habent ad creabilia, & non creabilia, quia praecise considerat secundum suas proprias rationes transeunt solum secundum rationem in haec & in illa, & non secundum rem. Non enim transeunt in haec & in illa nisi tanquam in cognita & volita, & quantum praecise pertinent ad rationem cognoscendi & volendi non transeunt aliter in ea, ergo praedicti actus considerati in Deo secundum suas proprias rationes, non sunt ei ratio producendi immediate aliquid.

Quarta conclusio patet sic, conuertendo rationem prius f¬ ctam, illud cuius actus transit in alterum, potest esse immediata ratio producendi alterum, sed inter illa de quibus nunc agitur, & quae concurrunt ad productionem creaturae quae sunt scientia, voluntas, & potentia, sola potentia est illud cuius actus transit in alterum, ergo &c. Minor patet per diffinitionem potentiae! actiuae, quam ponit Philo. 5. Meta. quod potentia actiua est principium transmutandi alterum secundu quod alterum, sicut enim haec diffinitio est propria potentiae actiuae creatae, quae supponit subiectum quod transmutat, sic ratio potentiae actiuae increatae quae nihil supponit est ratio producendi alterum secundum quod alterum. Haec autem patent vnica ratione quae talis est, quem ordinem realem habent inter se & respectu actionis scientia, voluntas, & potentia, in illis in quibus differunt realiter, talem ordinem rationis habent inter se, & respectu actionis in Deo in quo solum differunt secundum rationem, sed in nobis in quibus tria praedicta differunt realiter, est talis ordo realis eorum respectu actionis, quod scientia est solum dirigens respectu actionis, voluntas vero inclinat ad agendum. Sed neutrum horum immediate elicit actionem per quam res producitur, sed hoc tantum facit potentia motiua & executiua, ergo similis ordo secundum rationem est inter ista tria vt sunt in Deo, scilicet, q scientia est dirigens, voluntas vero inclinans, & neutrum horum est immediata ratio producendi, sed solum potentia exequens.

AD ARGVMENTVM dicendum quod eo modquo aliquid est causa, habet actum quo operatur vel cooperatur ad producendum effectum, scientia autem non est causa alicuius immediata, sed remota, & solum per modum dirigentis, & ideo actus eius qui est scire non operatur, nec cooperatur immediate ad productionem alicuius rei, sed solum media te & directiue, nec tamen oportet quod respectu omnium sci torum sit directiuum practice (hoc est ad operandum) sed eorum solum quae subsunt voluntati inclinanti & potentiae exequenti. Haec enim tria concurrunt ad productionem cuiuslibe rei ab agente per intellectum, & libere, essentia autem diuina & illa quae sunt in ipsa non subsunt potentiae diuinae vt sint vel non sint, sed solum creaturae, ideo &c.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1