Quaestio 2
Quaestio 2
Utrum deus sciat enunciabilia
SECVNDO quaeritur vtrum deus sciat enunciabilia. Et videtur quod non, quia intellectus com ponendo & diuidendo format enunciationem sed deus non intelligit componendo aut diuidendo, ergo non intelligit enunciabilia.
Item illa sola cognitio est attribuenda deo, in qua non es possibilis error, sed circa cognitionem enunciabilium est possibilis error, non autem circa cognitionem simplicem quidditatum (vt patet ex tertio de anima) ergo sola cognitio simplicium quidditatum est deo attribuenda.
IN CONTRARIVM est quod dicitur in psalmo, deus scit cogitationes hominum, quoniam vanae, &c. Sed in cogitationibus hominum continentur multae enunciationes, & multi syllogismi, ergo deus omnia talia nouit.
RESPONSIO. Dicenda sunt tria. Primum est, quod deus habet cognitionem enunciabilium. Secundum est quod non habet eam componendo & diuidendo sicut nos, & ex hoc tertio ostendetur quod scientia dei non est discursiua. Primum patet dupliciter. Primo sic, deus perfectissime nouit omnes res & omnium rerum habitudines, sed in habitudinibus rerum consistit ratio enunciabilium, ex hoc enim quod res est eadem rei per se vel per accidens consistit ratio enunciabilis secundum affirmationem, & ex eo quod res est diuersa a re, & nullo modo eadem consistit ratio enunciabilis secundum negationem, ergo deus nouit omnia enunciabilia tam affirmatiua, quam negatiua. Secundo sic, deus scit quicquid est in potestate intellectus nostri, sed formare enunciationem de enunciabilibus est in potestate intellectus nostri, ergo deus scit vtrunque, (scilicet, enunciatio nes & enunciabilia.).
QUANTVM ad secundum considerandum est quid est intelligere componendo & diuidendo, & quae est causa sic intelligendi, intelligere enim componendo & diuidendo non est solum intelligere composita, aut diuisa, quia haec deus intelligit, tame non intelligit per compositionem, aut diuisionem, oportet ergi hanc compositionem, aut diuisionem accipere ex parte intellectu ex quo non accipitur ex parte rei intellectae: ex parte autem intellectus possumus hanc compositionem dupliciter intelligere vno modo vt intellectus componens aliqua duo, vt animal cum asino, vel diuidens asinum ab homine vt hoc faciat duabus intellectionibus realiter a se differentibus, quae per sui aggregationi constituant tertiam, sicut dicitur quod totum scutum habens varios colores in suis partibus simul videtur per vnam speciem aggrega¬ tam ex multis, & hunc modum non credo esse verum, quia plures visiones non possunt simul esse in oculo, nec plures intellectiones simul in intellectu nostro naturaliter, & si essent non sufficerent ad componendum vel diuidendum inter aliqua, quia vt apparet ex 2. de anima cap. de sensu communi oportet quod comparatio quorumcunque secundum conuenientiam, aut differentiam fiat per indiuisibile animae, & indiuisibili operatione, & indiuisibili tempore. Alio modo & probabilius potest intelligi compositio & diuisio ex parte intellectus, vt non ponamus plures actus simul in intellectu facientes vnum per aggregationem, sed dicemus uo intellectus intelligens, componendo & diuidendo intelligi ea quae componit aut diuidit vno actu simplici per essentiam, qui tamen virtute continet duos actus praecedentes, quibus seorsum intelligebamus hominem & seorsum animal vel asinum, propter quod talis actus dicitur compositus aut diuisus. Et ponitur simile. nos enim dicimus humidum & siccum esse qualitates simplices, molle autem qualitatem compositam, quae tamen in essentia sua est aeque simplex vt sunt aliae, sed pro tanto dicitur composita, quia aliquo modo continet virtualiter humidum & siccum. inquantum enim molle facile cedit, retinet naturam humidi, inquantum autem terminatur termino proprio retinet naturam sicci, & similiter in proposito, quia tertius actus continet virtualiter duos praecedentes, ideo dicitur compositus, quamuis sit simplex in essentia sua. Quocunque autem horum modorum dicatur intellectus intelligere componendo & diuidendo, constat quod causa sic intelligendi est debilitas & imperfectio virrutis intellectualis, ex qua prouenit quod intellectus non intelligit vno actu, & simul quaecunque rei conueniunt aut disconueniunt, sed intelligit diuersa intelligibilia diuersis actibus qui aggregantur ad constitutionem tertij, si ponantur primus modus intelligendi per compositionem & diuisionem, vel ex necessitate supponuntur tertio actui, qui eos virtualiter continet, & nisi illi praecessissent, iste tertius non esset. Ex hoc sic arguitur, intellectus qui vno actu & simul omnia intelligit, impossibil. est quod intelligat componendo & diuidendo, sed talis est intellectus diuinus, ergo &c. & sic patet secundum.
Ex eodem apparet tertium, scilicet quod deus non intelligi discurrendo, quia intellectus discurrens non simul omnia intelligit, sed ex noto venit in cognitionem ignoti. Omnis enim discursus est propter non habitum, sed intellectus diuinus simul omnia intelligit, ergo non discurrit. Item actus intelligendi discursiuus supponit actum intelligendi componentem & diuidentem, sicut compositio & diuisio supponunt indiuisibilium intelligentiam, cui ergo non conuenit intelligere componendo & diuidendo, ei non conuenit intelligere discurrendo, sed deo non conuenit intelligere componendo & diuidendo, vt probatum est, ergo &c.
Ad primum argumentum patet solutio, solum enim probatur quod deus non intelligit enunciabilia componendo & diuidendo, sicut intellectus noster, quod conuenit ei propter suam imperfectionem quae a deo longe relegata est.
Ad secundum dicendum qued omnium cognitio tam simplicium, quam enunciabilium est deo attribuenda, quum hoc sit perfectionis, sed modi includentes imperfectionem sunt ab eo relegandi, & ille circa enunciabilia est intelligere componendo & diuidendo, ex quo prouenit error, quum hoc fit ex imperfectione virtutis intellectualis, quae non statim perfecte attingit ad omnia quae possunt conuenire rei, vel disconuenire, propter quod hic modus deo non conuenit.
On this page