Text List

Quaestio 3

Quaestio 3

Utrum Deus sciat futura contingentia

QUAESTIO TERTIA. Vtrum Deus sciat futura contingentia. Tham. 1. 4. 14. artic. 13.

TERTIO quaeritur vtrum deus sciat futura contingentia. Et videtur quod non, quia omne scitum a Deo ex necessitate eueniet, sed nullum futurum contingens de necessitate eueniet, ergo nullum s futurum contingens est a deo scitum, minor patet ex proprus rationibus terminorum. Probatio maioris, accipiamus aliquid futurum scitum a deo, puta quod sortes curret cras, aut ergo necessario curret, aut possibile erit eum non currere, si necessario curret habetur propositum, si non necessario, sed possibile est eum non currere, ponatur in esse, quia secundum regulam Aristotelis possibili posito in esse, quod sequitur non est impossibile: ponatur ergo in esse, quod sortes non curret, sed deus scit quod curret, ergo scientia dei fallitur, quod est impossibile.

Item omnis conditionalis, cuius antecedens est necessarium, & consequentia necessaria, & ipsum consequens est necessarium, sed haec est quaedam conditionalis si deus praesciuit A fore A erit, cuius antecedens est aecessarium, tum quia aeternum, tum quia praeteritum, & consequentia necessaria, quia oppositum consequentis non stat cum antecedente, ergo consequens est necessarium, & eodem modo arguam de quolibet futuro contingente.

Item ex maiore de necessario, & minore de inesse sequitur conclusio de necessario, vt dicitur primo priorum. Vnde sic, omne scitum a deo, necessario est verum, sed A fore est scitum a deo, ergo necessario est verum, quod A erit, & sic idem quod prius. Si dicatur quod haec est duplex, scitum a deo necessario est verum, quia potest esse de deo, & sic est vera & composita sub hoc sensu scitum a deo inquantum scitum necesse est esse verum, vel potest esse de re, & sic est diuisa & falsa sub hoc sensu, id quod est scitum a deo necesse est esse verum. Sed contra hoc arguitur sic, ista distinctio solum habet locum in formis separabilibus, sine quibus potest esse subiectum, non autem in formis inseparabilibus, nullus enim distinguit hanc, cygnum album possibile est esse nigrum, quia albedo non est separabilis a cygno, nisi secundum rationem, vnde quod non potest simul esse cum albo non potest simul esse cum cygno, sed esse praescitum est inseparabiliter conditio se habens ad omne futurum, ergo illa distinctio non habet hic locum.

IN CONTRARIVM est, quia illa quae fiunt ab agente libero & habente dominium sui actus possunt non fieri (haec enim est natura liberi arbitrij) sed multa fiunt ab agente libero, & habente dominium sui actus (vt merita & demerita nostra) ergo possunt non fieri, fiunt ergo contingenter, sed talium deus habet cognitionem, quum remuneret merita, & puniat demerita, & ab aeterno cognoscit ea antequam fiant, alioquin scientiae eius aliquid accresceret, ergo deus cognoscit futura contingentia.

RESPONSIO. ad solutionem huius quaestionis duo praemittenda sunt. Primum est, quid vocamus futurum contingens, & quot sunt modi futuri contingentis. Secundum est de modo cognoscendi contingens.

Quantum ad primum sciendum quod antequam res fit in acti secundum esse suae existentiae, solum habet esse in causis suis, & dicitur futura. Causarum autem inuenitur triplex gradus, quaedam enim sunt causae necessariae in se, & in ordine ad effectum, sicut est motus coeli in comparatione ad eclipses, & ad alio effectus, qui ex motu orbium necessario eueniunt, & effectus praeexistentes in talibus causis sunt quidem futuri, sed non contingentes, imo sunt necessarij. Aliae sunt causae quae non sunt necessariae saltem per comparationem ad effectus, vt eos necessario producant, imo possunt non producere, & effectus praeexistentes in talibus causis sunt futuri, & contingentes. Et horum est triplex differentia, quia quaedam causae contingentes determinatae sunt ad producendum suos effectus; vt frequenter, nec deficiunt nisi raro (vt quod homo generetur cum quinque digitis solum) hoc enim euenit vt in pluribus, raro autem euenit vt generetur cum pluribus, vel paucioribus quam quinque, effectus igitur talium causarum dum praeexistunt in eis sunt futuri & contingentes, sed quidam eorum sunt contingentes frequenter, quidam vero raro, aliae vero sunt causae qui de se nullam habent determinationem ad hunc effectum producendum vel non producendum, sed indifferenter sese habeni ad vtrunque, sicut est liberum arbitrium, vt sortes potest currere, vel non currere, & effectus praeexistentes in talibus causis sunt futuri & contingentes ad vtrumlibet, sunt ergo in vniuerso futura contingentia quaedam frequenter, quaedam raro, quaedam ad vtrumlibet. Patet etiam quod contingens ad vtrumlibet nunquam dicitur per comparationem ad causam agentem ex necessitate naturae, illa enim semper est determinata ad vnum, nisi impediatur quod fit vt raro, sed dicitur per comparationem ad causam agentem libere, quae potest agere & non agere, quae vt fit nunquam aliquid producit, quum sit aeque in differens ad opposita, propter quod qua ratione producere vnum & alterum. Quantum ad secundum, scilicet de modo co gnoscendi contingens, sciendum est quod contingens & quaelibet re alia potest cognosci dupliciter. Vno modo in causa sua. Alic modo in sua existentia. Alio enim modo cognosco de milite, qui debeat pugnare quando video eum armari, & alio modo quando video eum actu pugnare.

His suppositis descendendum est ad quaestionem, circa quam primo inquiretur vtrum de futuris contingentibus possit haberi certa cognitio solum ex causis suis. Secundo vtrum deus habeat cognitionem de futuris contingentibus secundum suam, actualem & propriam existentiam. & tertio quomodo stat certitudo diuinae scientiae cum contingentia rerum.

Quantum ad primum dicunt quidam quoed de contingente non poteit haberi certa cognitio per causam suam, sed solum coniecturalis, quod probant sic, quicunque cognoscit rem aliquam per talem causam qua posita effectus vel res illa potest poni vel non poni, non habet de illa re certam cognitionem sed falli¬ bilem & coniecturalem, sed qui cognoscit futurum contingens solum per causam suam cognoscit ipsum solum per talem causam qua posita adhuc contingens potest poni vel non poni, cum sit impedibilis, ergo &c. Et ideo dicitur quod si deus haberet solum cognitionem de futuro contingente per causam suam contingentem & impedibilem non haberet de eo certam cognitionem.

Sed istud non videtur, quia sicut ex causa necessaria sequitur effectum necessarius infallibiliter, sic ex causa impedibili determinata ad vnum si non sit impedita, sequitur effectus contingens infallibiliter, nisi quod haec infallibilitas est ex suppositione, prima autem est secundum se & absolute, & eodem modo a causa indifferente & impedibili si determinetur & non impediatur sequitur suus proprius effectus infallibiliter, igitur sicut in causa necessaria praecognoscitur effectus necessarius certa cognitio ne, sic cognita causa impedibili, & omnibus quae eam impedire pos sunt, & insuper ea quae ea impedient, vel non impedient, certitudinaliter potest cognosci quis effectus eueniet vel non euenier & si militer cognita causa indifferente & impedibili si cum ea cognoscantur omniaquae eam determinare possunt & determinabunt. & omnia quae eam impedire possunt & quae impedient vel non iunpedient, potest infallibiliter cognosci quis effectus eueniet. Nunm autem deus non solum cognoscit causam contingentem in se & abs lute, quia sic in ea vel per eam non cognosceretur infallibiliter ali quis effectus nisi tantu coniectura probabili (vt bene dicunt alij sed cognoscit omnia quae eam determinare possunt & quae deter minabut, insuper cognoscit omnia quae eam impedire possunt & qui impedient vel non impedient, ergo deus in causa contingente sic cognita potest certitudinaliter cognoscere effectum futurum contingentem. Item deus non cognoscit alia a se nisi per cognitionem su essentiae, futura ergo contingentia si nouit, nouit per notitiam su essentiae, aut ergo per hoc quod essentia sua est eorum causa, aut per hoc quod est eorum exemplar, non per hoc quod est eorum exemplar, vt probatum fuit supra dist. 33. ergo per hoc quod est eorum causa, ergo prima imo tota cognitio quam habet deus de futuris contingentibus est per eorum causam, & sic patet primum.

QVANTVM ad secundum, scilicet vtrum deus cognoscat futura contingentia quantum ad eorum actualem existentiam. Sciendum quod potest habere duplicem intellectum, vnum vtrum deus cognoscat futura contingentia quantum ad suam actualexistentia, id est, ea actu existere, & sic constat quod uon, quia intellectus dicens esse quod non est, est falsus, sed futura contingentia nondum sunt actu, alioquin non essent futura sed praesentia, erge si deus intelligeret ea actu existeret intellectus eius esset falsus, quod est impossibile, deus ergo non cognoscit futura contingem tia quantum ad eorum actualem existentiam sic quod cognoscat ea actu existere. Alius potest esse intellectus, scilicet quod deus cognoscat futura contingentia quantum ad suam actualem existentiam non quod deus cognoscat ea iam actu existere, sed quideus ab aeterno nouit illam propriam & distinctam & actuale existentiam quam habebunt processu temporis in seipsis, & hoc modo deus cognoscit futura contingentia quantum ad eorum actualem existentiam. Cuius ratio est, constat enim quod deucognoscit contingens dum est praesens puta sortem currere, alioquin ego cognoscerem illud quod deus ignoraret, si ergo non cognoscebat hoc prius quando fuit futurum; sequeretur quod aliquid accreuisset suae scientiae quod est impossibile.

Quidam tamen dicunt quod quantum ad istam cognitio nem requiritur quod res creatae sint praesentes deo quantum ad suas proprias & actuales existentias, quia prima cognitio qua est per causam, est vel esse potest rei absentis, ista autem secunda cognitio est rei tantum praesentis. Qualiter autem futura contingentia possint esse deo praesentia ab aeterno, secundum suas proprias & actuales existentias declarant sic, aeternitas est duratio indiuisibilis tota simul existens, & ideo quicquid coexisti aeternitati coexistit toti, constat autem quod omnia quae temporaliter sunt, aeternitati coexistunt eo quod ipsa semper existit, propter quod quicquid quandoque existit coexistit aeternitati, igitu quaecunque sunt per differentias temporum toti aeternitati coexistunt, sed non coexisterent toti nisi ab aeterno coexisterent ei, ergo quaecunque sunt secundum differentias temporum, ad aeterniecoexistunt deo cuius esse & cognitio sunt in aeternitate, & hoest quod consuetum est dici, quod aeternitas tota simul existens ambit totum tempus, sic igitur dicunt quod futura contingenti: sunt ab aeterno deo praesentia secundum actualem suam existentiam, ac per hoc sunt ab eo determinate cognita, quia vt actu esunt non sunt ad vtrumlibet, sed iunt determinata ad vnum.

Sed hic videtur esse dupiex defectus. Vnus est de hoc quod dicitur quod futura sunt ab aeterno deo praesentia secundum suum esse actuale, quia quod nihil est in se nulli potest realiter & actualiter coexistere. coexistere enim praesupponit existere, sed futura non soluin contingentia, sed quaecunque generantur, ab aeterno iulul fuerunt in se secundum esse actuale, sed solum in potentia dei creantis, ergo non potuerunt ab aeterno deo coexiste re secundum praesentialitatem suae actualis existentiae.

Item quaecunque coexistunt vni & eidem sic quod nunquam est verum de vno eorum quod coexistat illi, quin sit verum de altero, illa necessario coexistunt sibi, sed si omnia coexistunt deo ab aeterno non est verum dicere, quod dies hodiernus coextiterit vel coexistat deo, quin illud idem sit verum de die hesterno, ergo dies hodiernus & hesternus simul sibi inuicem coextiterunt & coexistunt, hoc aucem est impossibile, ergo & illud ex quo sequitur, scilicet quod omnia ab aeterno realiter coexistant deo. major patet, quando enim duo coexistunt tertio sic qud vno eorum coexistente, aliud non coexistit tunc non oportet quod illa duo coexistentia sibi inuicem, sicut durationi meae coextitit pascha & penthecostes, sed coexistente vno aliud non coexistebat, & ideo non oportet quod sibi inuicem coexistant, sed si nunquam vnum coexisteret mihi, quin aliud similiter pro tunc mihi coexisteret, necesse esset quod illa sibi inuicem simul coexisterent, & haec fuit maior minor autem de se manifesta est, si enim semper & ab aeterno omnia coexistunt deo nunquam vnum coexistet, quin aliud coexistat, sequitur ergo conclusio¬

Item simultas (cum sit relatio) requirit extrema in actu, si sit actualis simultas, sed creaturae non fuerunt ab aeterno in actuali existentia, ergo non fuerunt simul cum eo¬

Alius defectus est, quia dato quod futura hoc modo essent praesentia deo ab aeterno, istud tamen nihil facetet ad hoc, vt determinate & certitudinaliter cognoscerentur ab ipso, propter quod tamen illud ponitur, quia cognitio rerum a deo in nullo dependet ab existentia rerum, vnde dato quod deus nihil produxisset aut pducturus esset, nihilominus deus habuisset ita perfectam & determinatam cognitionem de rebus quantum ad earum quidditates, & quantum ad existentiam actualem quam habere posse sicut nunc habet, alioquin futuritio rerum secundum aliquam differentiam temporis esset causa distinctae cognitionis in deo, quod est inconueniens, & tamen si nihil fuisset aut futurum esset res non essent deo praesentes ab aeterno realiter secundum aliquod esse actuale, quia nullum habiturae essent in tempore, & illa praesentia non ponitur nisi quia aeternitas ambit totum tempus, propter quod quicquid ponitur esse secundum aliquam differentiam temporis, ponitur semper esse praesens aeternitati, cum igitur idem sit apud cognitionem diuinam, posita praesentia rerum, ve non posita, si ustra ponuntur futura contingentia esse ab aeterno deo praesentia ad hoc vt sint ab eo determinate cognita

Ad rationem in oppositum cum dicit quicquid coexistit aeternitati, coexistit toti, & quicquid coexistit toti, coexistit ao aete no ei. Dicendum quod cum aeternitas sit duratio non habens parti & partem intra se, nec habens principium & finem quibus claudatur, ideo totalitas aeternitatis potest accipi dupliciter. Vno modo excludendo partem. Alio modo excludendo principium & finem. Ei secundum hoc dupliciter dicitur aliquid coexistere toti aeternit. ti. Vno modo, quia non coexissit vni parti tantum, & sic quicquid coexistit aeternitati, coexistit toti. quia non coexistit parti tantum eo quoed aeternitas partes non habet. Alio modo dicitur aliquid co xistere toti aeternitati, quia coexistit ei, vt non habet principium nec finem, & sic quicquid coexistit toti aeternitati, coexistit ei al aeterno sine principio, & coexistet inaeternum sine fine, sed homodo non quicquid coexistit aeternitati, coexistit toti, quia temporalia quae quandoque sunt, & pro tunc coexistunt aeternitatis quia sunt dum aeternitas est, licet coexistant toti aeternitati prou coexistunt ei non secundum partem, cum non coexistunt ei toti, vt non est habens principium nec finem, & ideo non coexistunt ei ab aeterno

Sic igitur patet qualiter deus cognoscit futura contingentia, quia cognoscit ea determinate quantum ad suas proprias & determinatas actualitates quas habebunt; nec cognoscit eam per hoc quod sint ei ab aeterno praesentia realiter, sed per hoc quod essentia diuina, vt causa est sufficiens ratio repraesentandi intellectui diuino determinate singula modo quo dictum fuit prius De caeteris singularibus licet etiam essentia diuina sit prima & sufficiens ratio intelligendi ea, tamen nihil prohibet, quod deus ea cognoscat in causis creatis contingentibus, cognitio tamen vtrorunque dependet a cognitione diuinae essentiae.

QVANTVM ad tertium, scilicet an scientia dei imponat necessitatem rebus scitis. Notandum quod scientia dei comparatur ad res dupliciter. Vno modo, vt causa. Alio modo, vt cognitio infallibilis & certa, & neutro eorum modorum imponit necessitatem rebus. Quod non vt causa patet primo sic, aliqua fu tura dependent a solo deo sicut a causa, alia vero dependent ab ipso mediantibus causis secudis, sed scientia diuina neutris imponit necessitatem, ergo &c. Minor probatur quantum ad vtranque partem, quod enim scientia dei vt causa non imponat necessitatem futuris quae dependent a solo deo, probatur sic, scientia dei non est causa eorum quae fiunt a deo, nisi mediante voluntate, vt patet ex supradictis, sed voluntas dei non necessario vult quicquid deus scit, sed libere vult. & potest non velle omne aliud ab ipso, ergo scientia dei, vt causa non imponit necessitatem rebus futuris, vnde coelum & angeli qui inter omnes res creatas videntur esse effectus necessaij non sunt necessario producti, sed libere, nisi forte necessitate suppositionis supposito enim quod deus voluerit ea producere, necessarium est quod producantur non necessitate absoluta, sed necessitate praedictae suppositionis.

Item patet de his quae producuntur a deo medianmus cau sis secundis sic, omnis effectus futurus contingens & contingente eueniens, cuius aliqua causa per se est impedibilis potest imp diri, sed eorum quae fiunt a deo mediantibus causis secundis mult sunt quae praeter scientiam diuinam habent causas impedibiles, vel per actionem contrarij, vel per dispositionem materiae, ergo talinon obstante causalitate diuinae scientiae contingenter eueniunt Minor de se patet, sed maior probatur, quia euenire contingenter est euenirae cum possibilitate deficiendi, sed effectus qui de pendet ex pluribus causis quacunque earum exissente impedibili & ita ponente deficere potest non euenire, & ita cum euenit. euenit cum possibilitate deficiendi, quare &c. Scientia igitur dei, vt causa non imponit rebus aliquam necessitatem.

Item nec prout est cognitio, infallibilis & certa quod est difficilius, non enim videntur posse stare simul, quod res possit alite euenire, quam praescita scit, & quod praescientia non possit falli, propter quod est intelligendum quod in deo ponimus duplicem cognitionem. Vnam qua apprehendit absolute rerum quidditates essentias quae potest vocari indiuisibilium intelligentia. Aliam qua apprehendit habitudines rerum, secundum quas possunt adinuicem componi vel diuidi, & componuntur vel diuiduntur pro aliquo tempore, & hae duae cognitiones licet non differant ex parte dei, qui omnia vno simplici intuitu cognoscit, tamen differunt ex parte cognitorum. Prima autem harum cognitionum nulli rei necessitatem imponit, & tamen non potest falli, quia sul rima cognitione non cadit rem euenire vel non euenire, sed solum natura rei quantum ad suum quod quid est, & ideo siue reeueniat, siue non, talis cognitio non fallitur.

Item nec secunda cognitione imponit necessitatem, nec fallitur. Cuius ratio est, quia circa eandem rem stant simul necessitas suppositionis, & contingentia simpliciter, sed de eo quod el necessarium ex suppositione, potest haberi certa & Infalibili cognitio, ergo infallibilis & certa cognitio de aliqua re potes stare cum contingentia, cuius simpliciter. Maior patet, quia sortem currere dum currit necessarium est ex suppositione, & vniuersaliter omne quod est quando est, necessario est noii simpliciter, sed ex suppositione, sortem tamen currere est simplicite contingens, libere enim currit, ergo circa eandem rem stant simu necessitas suppositionis & contingentia simpliciter, & haec fui maior. Minor similiter patet, quia de cursu sortis dum est, potes haberi & determinata & infallibilis cognitio, quia necessarium est sortem currere supposito quod currat, ita quod pro illo tempore non potest non currere, & sicut est de praesenti cursu sortis, quod pro test infallibiliter cognosci propter suam determinationem & necessitatem suppositionis, sic est de omni futuro quantuncunqui simpliciter contingente, si respectu eius possit inueniri aliqua necessitas suppositionis, inuenitur autem respectu cognitionis diui nae, qua vt prius dictum fuit a causa impedibili, & simpliciter quo ad hoc contingente supposito, quod non sit impedita, sequitur effectus infallibiliter & necessario necessitate praedictae suppositionis, & similiter a causa indifferente & ad vtrumlibet (suppo sito quod determinetur, & non impediatur) sequitur infallibilite determinatus effectus, intellectus ergo cui notae sunt praedictae suppositiones potest infallibiliter quodcunque futurum cognoscere, sicut visus meus, qui videt sortem currere infallibilite nouit cursum sortis, talis autem est intellectus diuinus, qui non solum nouit causam futuri contingentis secundum se, sed noui perfecte omnem cursum omnium causarum quae possunt impedire vel non, & quae impedient vel non impedient, etiam quae determinabunt liberum arbitrium nostrum vt angeli, & quae non propter quod infallibiliter cognoscit omne futurum.

Causa autem horum est vniuersalitas diuinae cognitionis quam nihil subterfugit, sicut enim est de causa vt deficiat in cau fando, sic est de cognitione vt fallatur in iudicando de productione effectus per causam suam. Causa autem cuius ordinem nihil subterfugit, non potest deficere vel impediri in causando, quia omni causa quae impeditur, impeditur per aliquid quod subterfugiordinem suae causalitatis. Et ideo vna causa particularis impedi aliam, sed nulla impedit causam vniuersalem, sub cuius ordine vtraque continetur. Verbi gratia, ponamus quod sit aliqua constellatio quae fecit istam herbam florere propter suam caliditatem ex motu autem corporis coelestis superuenit alia constellatio qui sua frigiditate impedit herbam ne vltra floreat, sed potius vt flo decidat, hic vna causa particularis impedit aliam, quia vna non continetur sub alia. Sed nunquid propter hoc impeditur effe¬ ctus corporis coelestis, quod continet vtranque constellationem? non, sed impletur, quia effectus eius fuit, vt vsque ad hoc floreret, & postea decideret: & ideo adhibuit contrarias causas particulares, quarum vna aliam impediret, vtraque tamen subseruiret causae vniuersali. Et est simile in agente a proposito. volcomburere medietatem alicuius ligni, & ideo adhibeo ignem, quantum est de se combureret totum lignum, nii impediretur, sed quum iam combussit medietatem, appono aquam extinguentem ipsum, impeditur ergo effectus ignis, sed non meus, mo completur omnino. sic est de qualibet causa, quod nunquam potest impediri, nisi per illud quod subterfugit ordinem suae cau salitatis, & sicut est de causalitate in producendo effectum, sic est de cognitione in iudicando de productione effectus, quia si aliquis cognoscat particulariter & solum causam effectus tuturi contingentis, pote st decipi in iudicando de productione esffe ctus, sicut causa impedin in producendo, & sic nos decipinur, sed intelligens qui nouit hanc & alias quae impedire possunt, & vniuersaliter totum concursum causarum prouenientem ex ordine superioris causae quaecunque sit illa, taus intellectus non potest decipi, sicut nec ordo ille impediri, & talis est intellectu diuinus respectu omnium generaliter, & forte intellectus angelicus respectu omnium pure naturalium,

Ad primum argumentum cum dicitur omuae scitum a deo de necessitate euenmet. Dicendum quod falsum est, loquendo de necessitate absoluta & simpliciter, imo sicut scitum est euaenire, sic eueniet, & ideo quod scitum est euenire necessario, necessario eueniet, & quod scitum est euenire contingenter, eueniae contingenter, alioquin scientia dei falleretur, quae non sulum est de euentu rerum, sed etiam de modo euentus. Et quod dicitur vlterius, si non necessario euenit, potest non euenire, ponatur ergo in esse. Dicendum quod si ponatur in esse illo modo qui est possibulae. non sequitur aliquod impossibile. est autem possibile, non euenire loquendo simpliciter & absolute, sed stante suppositione non est possibile, & ideo sic non est ponendum. si enim praescitum est euenire, praeuisus est ordo causarum talis, quo posito &t stante non potest illud non euenire, sed necessario euemet necessitat. suppositionis praedictae, quae stat cum contingentia simpliciter & est simile de contingente praesente, sortes enim dum currit. non necessario currit simpliciter & absolute, imo libere currit potens non currere, & tamen non potest poni in esse, quod non currat stante suppositione quod currat, alioquin contradictoria simul verificarentur de eodem, quod est impossibile.

Ad secundum, cum dicitur quod omnis conditionalis cuius accedens est necessariu, & consequentia est necessaria, & consequens est necessarium, concedatur, si tamen antecedens sit necessarium simpliciter, & vt ex ipso infertur consequens, & cum dicitur quod haec est necessaria deus praesciuit A fore. Dicendum quod est vt sic, & est vt non, si enim est necessaria adiuncto modo necessitatis erit vera. dicendo sic, deus praesciuit necessario A fore. Haec autem est duplex, quia si modus necessitatis determinaret compositionem verbi ad subiectu, vera est & composita sub hoc sensu, necessarium est deum praescirae A fore, & adhuc haec necessitas non est nisi ex suppositione, & non simpliciter, quia, vt infra videbitur, deus potest nescire quod scit, & scire quod nescit, & ideo non necessario scit talia, sed libere, sicut libere vult ea fore vel non fore, si autem determinet materiam verbi, scilicet A fore, sic est falsa & diuisa, sub hoc sensu deus preuidit A fore necessario, quod non est verum, imo praeuidit A fore conungenter, modo sic est quod consequens non infertur ex antecedente ratione compositionis verbi ad subiectum, quae est necessatia, sed solum ratione materiae verbi, quae est contungens. Quod patet, quia si separaretur materia verbi a compositione inferret consequens, ad A enim fore sequitur quod A erit, sed compositio principalis siuae materia verbi non inferret consequens, non enim sequitur deus scit A, ergo erit, scit enim non solum quae erunt, sed & multa quae non erunt. Quum ergo consequens non inferatur ex antecedentae vt est necessarium, sed potius vt est contingens, non oportet consequens esse necessarium, sed contingens. Vel dicendum secundum praecepta quod hoc accedens deus praesciuit A fore non est necessarium simpliciter, sed contingens eo modo quo liberum arbitrium dicimus esse contingens. Quod patet, quia impossibile est illud esse simpliciter necessarium quod coexigit contingens, sed deum praescire A fore coexigit deum velle A fore, quod est contingens (id est liberum) ergo illud antecedens non est simpliciter necessarium, quare nec consequens.

Ad tertium potest responderi sicut in argumentando responsum est. Et quod obiicitur quod illa distinctio non habet locum nisi in formis separabilibus. Dicendum quod esse scitum non comparatur ad rem scitam, sicut forma ad subiectum, sed solum sicut actus ad obiectum, quia tamen omne quod denominat aliud quandoque vocatur forma, ideo loquamur de scientia dei, tanquam de forma denominante rem scitam, & tunc possumus dicere quod aliqua forma vel actus potest dici inseparabilis dupliciter. Vno modo ex naturali & per se habitudine formae vel actus ad rem, & econuerso, & sic anima est forma inseparabilis ab homine existente. Alio modo ex suppositione, sicut si poneremus quod sortes quandiu viueret esset infirmus, infirmitas esset ab eo inseparabilis. Inseparabilitas ergo prima tollit praedictam distinctionem, sed secunda inseparabilitas, vel potius inseparatio quae est ex suppositione non tollit quin absolute oppositum potuerit inesse, vnde dato quod sortes semper esset infirmus, adhuc istesset distinguenda, sortem infirmum impossibile est esse sanum secundum sensum compositum & diuisum, & in sensu composito esset vera, sed in sensu diuiso esset falsa, quia significare impossibilitatem sanitatis inesse sorti ex natura sua, quod no est verum, sed ex suppositione qua ponitur semper infirmus. Si militer in proposito: quia A fore & esse scitum non sunt inseparabilia nisi ex suppositione (absolute enim A potuit non fore & non esse scirum fore) sed supposito quod sit scitum, impossibile est non esse scitum, & inseparabile est ab eo esse scitum ex suppositione iam dicta, & ideo adhuc in tali actu potest locum habere supradicta distinctio, sicut & in formis inseparabilibus ex suppositione.

Vel dicendum ad principalem rationem quod si maior est de necessario simpliciter & absolute, & minor de inesse, conclusio erit de necessario simpliciter & absolute: si autem maior sit de necessario non absolute, sed ex suppositione, conclusio eri de necessario non simpliciter & absolute, sed ex suppositione Modo quum dicitur omne scitum a deo necessario est verum, si intelligatur de necessario simpliciter & absolute non est verum Necessarium enim ex suppositione quae stat cum contingentisimpliciter potest esse scitum infallibiliter, non solum a deo sed etiam a nobis, vt cum scio sortem actu currere, vt prius satis deductum fuit, propter quod sequitur quod conclusio ex maiore sit necessaria necessitate suppositionis solum, & non simpliciter, quod concessum est.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 3