Praeambulum
Praeambulum
RAETERRA quaeri solet. Superius determina(uit magister de causalitate diuinae scientiae. Hic intendit aliqua inquire re circa modum causalitaItis. Et diuiditur in duas. Primo enim determinat de ipsius scientiae inuariabilitate. Secundo de eiu vniuersalitate. Secunda ibi, Si vero quod praedictum est. Prima diuiditur in tres. Primo mouet quaestionem & soluit. Secundo obiicit in contrarium & soluit. Tertio ponit quorundam opinionem circa varietatem diuinae scientiae. Secunda ibi, Hic opponitur a quibusdam. Tertia ibi, Item a quibusdam. Secunda vero pars principalis, in qua inquirit de diuinae scientiae vniuersalitate, diuiditur in tres partes. Primo obiicit contra intentum. Secundo soluit. Tertio recapitulat determinata. Secunda ibi, Ex tali nanque. Tertia ibi, Simul itaque. Et haec est diuisio literae & sententia in generali.
INSPECIALI vero sic procedit magister. Et quaerit primo vtrum scientia dei possit augeri vel minui, vel mutari, & probat quod sic, quia poterit deus facere multa quae non faciet, & multa futura possunt non fieri quae de? faciet, sed sicut possumt res non fieri vel fieri, ita deus potest scire vel non scire, ergo scii tia dei potest variari, & sic augeri vel minui. Postea responde dicens quod scientia dei idem est quod sua essentia quae variari non potest: potest tamen aliquid variabile esse subiectum scientiae dei sine aliqua mutatione facta in sciente: & sic potest deus scire quae non scit, & nescire quae scit. Deinde obiicit & dicit quod si deus potest aliquid scire de nouo, ergo potest aliquid scire ex tempore. Et respondet quod deus potest scire quae nescit, & velle quae non vult, non tamen quod aliqua nouitas in eo fiat. Vnde propositio dicta potest dupliciter exponi vel intelligi, scilicet coniunctim & diuisim. non enim potest esse simul quod deus aliquid prius nesciat & postea sciat, sed diuisim intelligendo, & sic vera est quod deus libertatem habet sicut habuit ab aeterno sciendi vel non sciendi omnia, loquendo de notitia approbationis. Item res ipsa quantum est de se potest sciri vel non sciri. Postea subiungit quod secundum quosdam deus potest plura scire quam sciat, non tamen aliqua mutatio fit in eius scientia, sed solum in O rebus suis. Postea probat per auctoritatem Hieronymi, quod deus non sciat omnia, & quod sua prouidentia non sit omnium respondet quod imo, non enim vult dicere Hieronymus quod deus aliquid nesciat, sed quod non sciat particulatim & per interualla temporum, sicut res per interualla temporum oriuntur & desinut, nec aequaliter prouidet rationabilibus & irrationabilibus. Vltimo concludit quod scientia dei extenditur ad pluraEt in hoc terminatur sententia in speciali.
On this page