Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum Deus possit nescire quod scit, vel scire quod nescit
CIRCA distinctione istam primo quaeritur, vui deus possit nescire quod scit vel scire quod nescit. Et videtur quod non, quia quicunque potest scire quod nescit, vel nescire quod scit scientia eius a est augmentabilis & diminuibilis, sed scientia dei non potest augmentari vel minui, ergo non potest scire quod nescit, & nescire quod scit.
Secundo, deus scit ab aeterno omnia etiam possibilia, sed praeter haec omnia nihil potest scire praeter illud quod scit, & illa non potest obliuisci. ergo non potest nescire quod scit. IN CONTRARIVM est quia deus nescit antichristum natum, sed quandoque sciet ipsum natum, ergo quandoque sciet quod modo nescit. Similiter deus scit antichristum nasciturum, sed quandoque nesciet ipsum nasciturum (scilicet quando erit natus) orgo deus quandoque nesciet quod scit.
Item scit se operaturum quicquid operabitur, & nescit se operaturum quod non operabitur, sed deus posset operari quod non operabitur, & non operari quod operabitur, ergo posset scire quod nescit & nescire quod scit.
QUANTVM ad primum sciendum est quod actus diuini inueniuntur in triplici differentia. Quidam enim sunt qui non transeunt in materiam exteriorem, nec dicunt aliquem respectum ad extra, vt sunt actus notionales, puta gignere & spirare, & quo ad hos actus non est in deo libertas vel potentia ad opposita, quia cum isti actus sint in diuinis secundum se sunt ibi e summa necessitate immutabilitatis, ita quod non est potentia ad opposita aliquo modo, alioquin poneretur mutabilitas in deo Alij sunt actus diuini, quia sunt a deo effectiue, sed sunt in crea tura subiectiue (sicut creare) tales actus sunt temporales, & conueniunt deo ex tempore, & sequuntur leges temporis, nam primo sunt futuri postea praesentes, deinde praeteriti, & respectu talium est in deo libertas & potestas ad opposita, & non solum potentia ad oppositos actus, sed actus positi vicissim deo attribuantur, quandoque enim deus actu creat & quandoque non creat, nec mutatio talium actuum ponit mutationem in deo, cum non sint in ipso subiectiue vel intrinsece, sed solum sunt ab ipso effectiuem.
Alij sunt actus modo intrinseco se habenter, quia sunt in deo intrinsece, tamen connotant respectum vel habitudinem ad res extra obiectiue vt scire & velle, scit enim deus & vult non solum, se sed etiam alia a se¬
Hi ergo possunt considerari secundum id quod sunt, vel secundum respectum quem habent ad obiectum. Primo modo non est in deo libertas vel potentia ad opposita respectu talium actuum, nullum enim intelligere aut velle est in deo quod possit vel potuerit non esse in eo etiam de potentia absoluta, nec aliquid ei deest quod possit vel potuerit ei in esse propter eandem rationem, propter quam non est libertas vel potentia ad opposita respectu actuum notionalium. Si vero considerentur secundum re spectum ab obiectum sic est distinguendum. Est enim duplex obiectum scientiae & voluntatis diuinae vnum primum & principale quod est essentia diuina & bonitas diuina, & respectu huius obiecti non est in deo libertas vel potentia ad opposita, sed neces sario scit essentiam & diligit honitatem suam. Cuius ratio es primo de scientia, quia praesente intelligibili ipsi intellectui perfecto sub illa dispositione, qua hoc natum est intelligi & illud na tum intelligere, impossibile est quod hoc non intelligat & illuc non intelligatur, sed essentia diuina praesens est necessario 8 semper intellectui diuino sub illa dispositione sub qua nata es intelligi & intellectus intelligere, quia secundum id quod est pese intellectualis & intelligibilis, ergo &c.
De voluntate autem respectu bonitatis diuinae, patet iden sic, vbi infallibiliter repraesentatur voluntati ratio perfecti bon & sibi necessarij absque admixtione cuiuscunque mali, ibi neces sitatur voluntas necessitate immutabilitatis, sed per intellectum diuinum repraesentatur voluntati diuinae essentia diuina habens perfectam rationem boni, & boni necessarij cum ipsa sit entitas & bonitas appetentis, & non habens aliquam admixtionem mali, eigo &c
Aliud est obiectum secundarium scientiae & voluntatis diuinae (scilicet res creatae) & respectu talium est duplex cognitio in deo vt dictum fuit supra, vna qua appraehendit quidditates rerum existentium vel possibilium, & alia qua appraehendit habitudinos rerum secundum compositionem & diuisionem quae est scientia nunciabilium. Et haec est duplex. Vna qua res apprehenduntur secundum compositionem & diuisionem solum possibilem, alia qua apprehenduntur secundum compositionem & diuisionem non solum possibilem sed vt deductam vel deducendam ad actum pro aliquo tempore, & haec est per quam cognoscitur res esse vel fore, & pertinet ad scientiam visionis, de qua postea dicetur. Quantum erge ad primam & secundam cognitionem dicendum quod deus non potest nescire quod scit, vel scire quod nescit, sed quantum ad tertiam potest. Cuius ratio est, quia deus necessario scit non solum essentiam suam, sed omnia quae necessario repraesentantur per ipsam, sed omnes res quantum ad suas quidditates & compositione & diuisiones eis possibiles necessario repraesentantur per essentiam diuinam, non autem quantum ad actualem compositionem & diuisionem, quare &c. Maior de se est euidens, sed probatiminoris, quia vt patuit supra, dist. 35. Essentia diuina est repra sentatiua rerum, quatenus continet virtualiter & causaliter omne: res, nunc est ita quod ipsa est necessario causa secundum potentiam, ita quod non est in potestate eius quod habeat vel non habeat potentiam causandi, sed non est necessario causans secundum actum, imo potest causare vel non causare, ergo ipsa necessario continet res virtualiter, & repraesentat eas vt causabiles, licet non vt causatas vel causandas, & quia omnis quidditas cuiuscunque rei existentis vel possibilis secundum se & secundum ea quae sibi possunt inesse habet rationem causabilis, prout autem includit esse vel fore habet rationem causati vel causandi, ideo omnis quiddi tas cuiuscunque rei secundum se & secundum ea quae possunt sibi conuenire necessario repraesentatur ab essentia diuina, vt auti includit esse vel fore non necessario repraesentatur, sed libere, & quantum est de natura repraesentantis potest repraesentare vel non repraesentare. Repraesentatur enim res fore vel non fore per essei tiam diuinam, non vt est solum essentia virtualiter omnem rem continens, sed vt est volens rem possibilem fore, & quia libere vul rem fore. & quantum est de natura voluntatis potest velle rem fore vel non fore, ideo eam fore vel non fore non necessario repraesentatur per essentiam diuinam, propter quod nec necessario scitur a deo, sed potest scire quod nescit, vel nescire quod scit.
Est tamen hic aduertendum que quando dicimus deum libere, & non necessario velle rem fore vel non fore, & per consequens non necessario scire rem fore vel non fore, intelligendum est hoc de necessitate absoluta, quia ex suppositione quod deusciat aliquid fore, impossibile est quod nesciat ipsum fore, quia si esset possibile, aut hoc esset simul, aut successiue, non simul, quia includit contradictionem, scilicet quod simul sciat & nesciat, nec successiue: quia importat mutationem, & ideo consueuit dici & bene praedictae propositiones sunt verae in sensu diuiso, qui accipitur ex natura potentiae absolutae, & ex natura pbiecti, sed ir sensu composito sunt falsae, qui sensus accipitur ex suppositione per potentia lata fuerit in tale obiectum per aliquodem actum.
Ad rationes vtriusque partis respondendum est Ad primam cum dicitur quod quicunque potest scire quod nescit vel nescire quod scit, scientia eius est augmentabilis & diminuibilis. Dicendum quod augmentum & diminutio scientiae possunt accipi dupliciter. Vno modo in natura scientiae, & sic non augmentatur neminuitur, nisi secundum modum aliarum qualitatum, scilicet pe intentionem aut remissionem, etiam dato quod esset quandoque paucorum & quandoque plurium, quia in essentia cuiuscumque forma non extensibilis non est possibile inuenire alio modo augmentum vel diminutionem, & ideo dato quod deus prius quaedam nescire quae postea sciret non propter hoc scientia eius augmentaretu aut diminueretur hoc modo, nisi probaretur quod sciendo quod rius nesciuit scientia eius intenderetur, & nesciendo quod sciuit scientia eius remitteretur. Alio modo potest accipi augmentum, & diminutio scientiae extrinsece (scilicet quod est plurium) & sidicitur scientia augeri extensiue, & hoc modo augetur scientia illius qui primo nescit aliquid, & postea scit illud, & minuitur econuerso, cum primo scit, & postea nescit, sed hoc nos non po nimus in deo, imo nec potentiam ad hoc, quia iste est sensui compositus, in quo omnes praedictae propositiones sunt falsae, sed solum dicimus quod deus potest scire aliquid fore vel nescire cor siderando solam habitudinem potentiae ad tale obiectum, qua non est necessaria, sed libera, iuxta quam ponimus sensum diuisum, & ita non oportet scientiam diuinam esse aliquo modo augmentabilem vel diminuibilem.
Ad secundum dicendum quod deus scit omnia ab aeterno quantum ad quidditates, & compositiones, & diuisiones rerum possibiles, & hoc scit necessario, vt supra probatum est, scit etiam ab aeterno omnes res quae futurae sunt in tempore, sed istas nescit necessario, imo absolute loquendo potuit ab aeterno nescire, supposito tamen quod sciuerit impossibile est eum talia nescire: & sic procedit argumentum in sensu composito, non autem in diuiso.
Ad primum argumentum alterius partis quod videtur probare quod etiam secundum sensum compositum deus potest sci¬ re quod nescit, quia nescit antichristum natum, postea tamen hoc sciet. Dicendum quod deus ab aeterno scit antichristum nasci turum pro tali tempore, & nasci pro tali, & natum pro alio. Quod autem haec propositio deus scit antichristum natum non verificetur nunc, sed potius sua contradictoria, scilicet deus nescit antichristum natum, non est propter principalem compositionem verbi cum subiecto, sed propter tempus connotatum in materia verbi, hoc enim quod est natum, includit tempus praeteritum circa natiuitatem antichristi, quae inclusio est falsa pro nunc quia nunc non est praeterita, & ideo haec deus scit antichristum natum, dicitur esse falsa, non quia deus nescit natiuitatem antichristi praeteritam pro tempore, pro quo erit praeterita, sed quia implicatur false nunc esse praeteritam, & ideo nihil scie deus postea quod modo nesciat, nec econuerso, licet propositiones de scientia dei quaedam verificentur modo & quaedam postea, non propter variationem scientiae dei, sed propter variam implicationem temporum circa materiam verbi.
Ad aliud patet solutio. Minor enim est vera loquendo de potentia absoluta secundum quam accipitur sensus diuisus, in quo praedictae propositiones conceduntur, sed non est vera supposita maiore, scilicet quod deus sciat se aliquid operaturum: hac enim suppositione stante deus non potest non operari quod operaturus est, nec scire se operaturum quod nescit se operaturum: & sic accipitur sensus compositus.
On this page