Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

Utrum Deus cognoscat infinita

QVAESTIO SECVNDA. Vtrum deus cognoscat infinita. Thom. 1. 4. 14. artic. 12.

SECVNDO quaeritur vtrum Deus cognoscat infinita. Et videtur quod non, quia sicut scientia nostra mensuratur a rebus, ita scientia dei est mensura rerum: sed contra rationem infiniti est esse mensuratum, ergo contra rationem infiniti est esse scitum a deo.

Item quicquid scitur scientia comprehenditur, vt dicitur 12 de ciuit. dei, sed infinitum non potest comprehendi, quia eius semper est aliquid extra, vt dicitur 3. Physic. quare &c.

SED CONTRA. plus se extendit diuina scientia quam potentia (scit enim mala quae tamen non potest) sed potentia dei se extendit ad infinita, ergo fortiori ratione scientia.

RESPONSIO. Circa quaestionem istam duo sunt facienda per ordinem. Quia primo distinguetur de infinito Secundo soluetur quaestio ponendo duas opiniones & eliciendo probabiliorem.

Quantum ad primum sciendum est quod infinitum dicitur per priuationem finis. Finis autem dicitur dupliciter. Vno modo dicitur finis vltimum secundum quantitatem intra quod est tota rei quantitas & extra nihil. Alio modo dicitur finis generalius: illud, scilicet quod includit totam rei essentiam, ita quod nihil e est extra: & sic diffinitio dicitur terminus seu finis a Philosopho 2. Metaphys. & secundum hoc infinitum dicitur duplicite secundum substantiam & secundum quantitatem. De primo infinito soluta est quaestio supra distin. 35. vbi ostensum est quod deus, perfecte & comprehensiue cognoscit essentiam suam quae est infinita: & ideo de hoc nihil plus ad praesens. Infinitum autem secundum quantitatem est duplex, videlicet secundum magnitudinem & secundum multitudinem, sicut est duplex quantitas continua & discreta. Et vtrunque horum potest sumi, vel secundum actum simpliciter, vel secundum actum permixtum potentiae: ad hos autem modos reducuntur omnes modi infiniti proprie accepti, Infinitum autem diuisione vel appositione, prout de ipsis loquitur Philosoph. 3. Phys. reducitur ad infinitum secundum multitudinem, nam continuum quod diuiditur in infinitum est quoddam quantum actu finitum, sed pro tanto dicitur infinitum diuisione, quia susceptibile est infinitarum diuisionum secundum numerum vel multitudinem, secundum quod continet infinitas partes numero vel multitudine: partes dico non eiusdem quantitaris, sed eiusdem proportionis, similiter & continuum cui tales partes apponuntur finitum est secundum magnitudinem, nec per talem appositionem exceditur quaelibet determinata magnitudo, vi ostenditur 3. Phys. sed ex hoc solo dicitur infinitum, quia ei appe nuntur infinitae partes secundum multitudinem. Infinitum autem in tempore & in motu reducuntur ad infinitum secundum magnitudinem inquantum tempus, & motus accedunt ad rationem quantitatis continue non permanentis, sed successiue, licet proprie loquendo non sint quantitates, cum non sint secundum se naturae absolutae, sed potius modi rerum. De hoc tamen nihil ad praesens. Cum ergo omnes modi infiniti reducantur ad infinitum secundum multitudinem, vel secundum magnitudinem, sufficit in his deducere quaestionem: & sic patet primum.

Quantum ad secundum sciendum est quod non est intentio quaestionis quaerere, vtrum deus cognoscat infinitum modo que cognoscuntur negationes, & non entia vel figmenta, vt chimera, sed vtrum intelligatur positiue sub aliqua ratione entis de quo modo dicit Auicenna, quod qui non intelligit ens nihil intelligit & sic non cognoscitur nisi quod habet vel habere potest naturam entis. Sic ergo accipiendo quaestionem aut quaeritur de infinito secundum magnitudinem, aut de infinito secundum multitudinem, si de infinito secundum magnitudinem, sic adhuc distinguendum est de scientia dei, quia quaedam est quae dicitur scientia visionis, quae est solum illorum quae fuerunt, sunt vel erunt & dicitur scientia visionis pro tanto, quia sicut illa quae videntu corporaliter habent esse extra videntem, sic illa dicuntur pertinere ad scientiam visionis, quae quandoque habent esse in actu in natura propria, & non solum in potentia diuina. Alia est scientia quae dicitur simplicis notitiae qua cognoscuntur quidditates rerum & habitudines earum possibiles dato quod nunquam debeant esse. Si loquamur de scientia visionis, sic clarum est quod deus non nouit infinitum secundum magnitudinem. quia nunquam fuit, nec est, nec creditur quod futurum sit aliquod vnum quantum infinitum, neque secundum actum simpliciter in continuis permanentibus, nec secundum actum permixtum potentiae, vt in successiuis, puta motu & tempore, non enim ponimus quod tempus 8 motus fuerint ab aeterno, aut debeant durare in infinitum. Si autem loquamur de scientia simplicis notitiae quae est omnium possibilium, sic deus cognoscit infinitum secundum magnitudinem tam in continuis permanentibus quam in successiuis, & de successiuis clarum est quoad illos qui ponunt quod motus potuit esi ab aeterno. Constat enim quod non potuit esse nisi infinitus a part ante, deus autem cognoscit actu quicquid est possibile. Si vere motus non potuit esse ab aeterno vt alij aestimant, poterit tamen inaeternum esse in postea secundum opinionem omnium: Et di infinito secundum magnitudinem adhuc idem sequitur, vt videtur quibusdam, cuius ratio est, quia deus cognoscit actu illa quae sunt in potentia, & simul illa quae sunt successiue. sed infinitum secundum magnitudinem est in potentia vt sit secundum actum saltem successiuu, ergo deus cognoscit actu & simul infinitum secundum magnitudinem, assumptum probatur, quia constat quod motus & tempus, posset durare in infinitum a parte post in succedendo tempus post tempus & motum post motum: similiter quocunque quanto prodicto & permanente deus posset illud augmentare, vel saltem majus facere, posset enim majus facere coelo, quia licet quantitas in qui potest natura sit determinata, tamen potentia diuina potest ir maiorem quacunque data. Et ita patet quod infinitum secundum magnitudinem est in potentia vt sit actu salte secundum actum successiuum, & haec fuit minor, sequitur ergo conclusio, scilicet, quod deum intelligit actu & simul infinitum secundum magnitudinem, quod si intelligunt qui hoc ponunt, scilicet, quod deus non solum cognoscit infinitum in magnitudine motu & tempore, cognoscendo, quod dato quantocumque finito possibile est dare majus, & sic semper quod est cognoscere infinitum per partes suas inquantum cognoscitur, quod quacumque parte data possibile est dare vlteriorem. Iuxta illud quod d citur 3. Phy. quod infinitum est cuius quantitatem accipientibus (quanti ad partem quae iam existit) semper est aliquid sumere extra, quartum ad partem quae restat accipienda: sic enim non cognoscitur infinitum nisi valde imperfecte, sed potius est ignotum, vt dicitur 3 phy. quia quod cognoscitur de ipso vt acceptum, determinati est & determinate cognoscitur, & secundum istud est finitum, quod autem cognoscitur vt accipiendum indeterminatum est, quia quocunque dato adhuc possibile est aliud & ideo indeterminate cognoscitur: quia solum in generali (scilicet, quod possibile est plus accipi) sed in speciali ignoratur: & secundum hoc attenditur infinitas: & ideo infinitum secundum quod infinitum dicit ignotum nobis, qui solum habemus talem modum cognoscendi ipsum Deus autem aliter cognoscit infinitum secundum istos: cognoscit enim totam possibilem successionem motus & temporis, vi carentem omni termino extra cum nihil est possibile accipere sed in ea vel infra eam continetur quicquid est possibile motus aut temporis, & ideo perfecte cognoscit infinitum, secundum quod infinitum. Quod autem ita sit, patet consideranti virtutem rationis prius factae: deus enim cognoscit simul quae sunt successiue, & actu quae sunt potentia, cognoscit ergo actu & simul totam successionem motus & temporis possibilem in posterum. haec ergo cum sit cognita, scilicet vt tota, aut caret omni termino, aut habet aliquem terminum, si caret omni termino habetui propositum, si vero habet aliquem terminum, finita est: omne autem finitum in motu vel tempore transietur tandem per decursum motus & temporis, si semper duraret: ergo illud quod esset cognitum a deo de motu aut de tempore quandoque transiretur, quod est impossibile, quia tunc deus non noscet totum decursum motus aut temporis, sed solum partem. assumptum est autem quod nouit totam successionem, in qua impossibile est ponere terminum, licet in qualibet parte signata ponatur, quare &c. De infinito autem secundum multitudinem dicunt quo¬ deus sic nouit infinita non solum scientia simplicis notitiae fecundum quam nouit ea quae subiacent diuinae potentiae datonunquam fiant quae non est dubium esse infinita, sed etiam scientia visionis, quia secundum hanc deus nouit cogitationes creaturae rationalis & quae, & quot erunt, sed istae succedent sibi in infinitum cum creatura rationalis sit corruptibilis, ergo &c. Et sicut dictum est de infinito secundum magnitudinem quod intelligitur a deo non solum quia deus nouit quod dato quantumcunque finito possibile est dare majus, sed quia nouit totam successioni possibilem motus & temporis, vt carentem termino extra quam nihil est possibile accipere de motu aut de tempore, sed intra eam continetur quicquid est possibile motus aut temporis, sic nunc dicitur de infinito secundum multitudinem quod intelligitur a deo, non solum quia nouit quod dato quacunque multitudine finita in cogitationibus quae erunt possibile est dare plures, sed quia nouit totam multitudinem cogitationum quae erunt, vt carentem omni finito numero extra quam non est possibile acciper aliquid de cogitationibus huius creaturae rationalis, sed intra illam multitudinem continetur quicquid est possibile in cogitationibus huius creaturae. Ad hoc autem probandum oportesr solum repetere rationem factam prius & mutare terminos.

Istud autem non videtur aliis possibile, quia si deus nouit hoc modo infinitam multitudinem cogitationum, pari ratione nouit simili modo infinitam multitudinem diuisionum possibilium in continuo, sed istud non est verum vt probabitur, erge nec illud. Probatio assumptae, quia si deus nouit totam multitudinem diuisionum continui extra quam non est possibile accipere aliquam diuisionem possibilem in continuo & in qua continetur omnis diuisio possibilis, sequitur quod per diuisiones quas deus intelligit, continuum intelligatur diuisum in indiuisibilia. Consequens est falsum, ergo & antecedens. Probatio comsequentiae, quia sit per illas non intelligitur diuisum in indiuisibilia, sed in diuisibilia, sequitur quod intelligatur vel possit intelligi amplius diuisibile, ergo extra diuisiones continui quas deus intelligit possibile est dare aliam vel alias, quod est oppositum antecedentis, ergo consequentia est bona. Falsitas autem consequentis patet, quia si continuum intelligeretur diuisum in indiuisibilia sequeretur quod esset compositum ex indiuisibilibus cuius oppositum demonstratur 6. physicorum, ergo deus non intelligit infinitam multitudinem sic sicut illi ponunt, sed solum primo modo, quod credo verius.

Ad cuius intellectum sciendum est quod sicut praeceptum est nihil intelligitur positiue nisi secundum quod aliquo modo participat rationem entis, infinitum autem secundum magnitudinem in successiuis vt in motu & tempore, vel in permanentibus successiuo modo acceptis, vt sit quantum semper augeretur & in infinitum secundum multitudinem accipiendo vnum post aliud non habet rationem entis vel possibilis vt quoddam totum extra quod nihil sit & intra quod continetur quicquid de re est possibile, sed solum habet rationem entis & possibilis per hoc quod aliquid eius est acceptum & aliquid restat semper accipiendum, ergo infinitum solum est intelligibile isto modo & non illo modo quo alij ponunt. Maior de se patet, minor similiter clara est, quia infinitum sic sumptum nec est, nec esse potest vt quoddam totum continens quicquid de re est possibile, imo contra rationem eius est, cum ratio eius sit in semper accipiendo & non aliter, quare &c. Vtrum autem possit esse aliquid infinitum secundum magnitudinem vel multitudinem simul totum a deo producibile inquiretur inferius, quia si est possibile est a deo intelligibile, & si non, non.

Nec ratio alterius opinionis cogit, cum enim dicitur quod deus nouit simul & actu totam successionem motus & temporis possibilem. Dicendum quod verum est eo modo quo cognosci potest, non potest autem cognosci vt quoddam totum comprehendent in se omnes partes possibiles, quia nec sic est nec esse potest, imo sic omnis successio intellecta intelligitur vt finita, quia vt patebit in secundo lib. in habentibus ordinem, impossibile est omnia claudi in vno toto continuo vel discreto quin claudantur per ali quam vnam partem illius totius vltimo acceptam, talia autem non sunt infinita sed finita, quia habent, vltimu tale ergo totuii solum est intelligibile per intellectum suarum partium inquantum intelligitur quod quacunque parte accepta semper remanet potentia ad vlteriorem accipiendam, vnde non potest habere ratione totius simpliciter & perfecti sed potius habet rationem parti & imperfecti, vt dicitur 3. physicorum: illud ergo quod deus inteligit de infinito caret termino non vt alij intelligunt, scilicet quod sit quoddam totum infinitum intra se claudens quicquie est possibile illius rei, sed quia intelligitur vt aliquid quod potest procedere vlterius, ideo ratio non concludit.

Et si dicatur, nonne deus scit quot erunt cogitationes hominum? si non, videtur inconueniens, si sic, ergo nouit totan successionem vt quoddam totum comprehendens omnes parte possibiles, & sic idem quod prius. Et dicendum quod deus nor nouit quot praecisae erunt cogitationes hominum, quia nunquam erunt praecisae tot quin aliae addantur, nouit tamen pro qualibet determinata parte temporis quot praecisae erunt, sed non pro tota successione, nec hoc est inconueniens, imo necessarium, quia natura rei oppositum non patitur.

Adhuc potest instari sicut prius, des nouit simul omnes cogitationes futuras, aut ergo nouit finitas aut infinitas. Si infinitas habetur propositum. Si finitas tranfibitur per progressum rerum illud quod est a deo cognitum, quod est impossibile. Et d cendum quod futurae cogitationes semper erunt finitae in re, & sunt finitae in diuina cogitatione, nec per progressum rerum transibitur quod est a deo cognitum, quodlibet enim finitum significatum transiri potest, puta mille millesies, & quodlibet aliud significa tum quantumcunque majus secundum se & diuisim sumptum sed finitum absolute sumptum pro qualibet sui parte coniunctim tranfiri non potest, quia si vna pars transitur, transitur per alii finitam, & sic semper, propter quod semper finitum manet.

Ad primum argumentum dicendum quod scientia dei est mensura rerum, non semper quantitatiua, quia multa sunt qua quantitate carent, hac etiam mensura carent infinita si essent, sec est mensura rerum quoad esse & veritatem naturae: & sic mensurata essent infinita si essent, nam si esset multitudo infinita, quaelibet eius pars esset limitata ad genus, & ad speciem, lice insimul non haberent mensurationem quantitatis discretae, sed si etiam esset quantum infinitum (vt aer infinitus) mensuram & limitationem haberet ad genus & ad speciem.

Ad secundum dicendum quod infinitum actu si esset, posset conprehendi a scientia dei, nec tamen finiretur, quia scientia est infinita. Quod autem comprehenditur ab infinito non oportet essi omni modo finitum. Nam & deus comprehendit seipsum (vt supra dictum fuit) & tamen est infinitus: infinitum autem, vt ponitur a Philosopho comprehenditur etiam a nobis. Quod patet, quia diffinitur a nobis, nouimus enim causam eius per se & suffioentem, vt naturam continui, quae est sufficiens causa diuisibilitatis in infinitum. Et quod dicitur quod non potest comprehendi quia eius est semper aliquid extra. Intelligendum est extra illud quod de seipso est actu in re, non autem extra illud quod est in mente. Concipimus enim non solum de infinito illud quod es actu de ipso, sed etiam quod extra illud acceptum, restat aliud accipiendum, illud ergo extra non respicit concipientem, sed existentiam rei actualem. Vtrum autem potentia dei se extendat le ad infinita, vt tangitur in alio argumento, inquiretur inferius.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 2