Quaestio 3
Quaestio 3
Utrum omnia subsint divinae providentiae
CONSEQVENTER quaeritur de prouidentia Dei, vtrum omnia subsint diuinae prouidentiae. Et videtur quod non, quia quorum non est prudentia, non est prouidentia, quae est pars prudentiae, sed necessariorum non est prudentia, quae est solum de contingentibus, de quibus est consilium & electio, vt patet ex 6. Ethicor. Quum ergo in entibus multa sint necessaria, videtur quod non omnium sit prouidentia.
Item ad prouidentiam pertinet remotio eorum quae impediunt a consecutione finis, sed mala impediunt a fine, ergo ad prouidentiam Dei pertinet amouere mala a rebus prouisis, sed constat quod in rebus sunt multa mala, ergo non omnium est prouidentia.
SED IN CONTRARIVM est quod dicitur Sapientiae i2. quod aequaliter est ei cura de omnibus, sed nomi ne curae vel sollicitudinis significatur prouidentia, quare &c.
RESPONSIO. Videnda sunt tria. Primum est quid fit prouidentia, & an deo conueniat. Secundum est vtrum prouidentia Dei sit de omnibus. Tertium est vtrum sit de omnibus aequaliter.
Quantum ad primum sciendum est quod haec ordine se consequuntur, scientia, dispositio, prouidentia, & gubernatio, quod sic potest videri accipiendo, quod prouidentia ad prudentiam pertinet, sic autem est de deo respectu totius vniuersi, sicut est de duce respectu exercitus, vel de patrefamiliâs respectu domus, & primum quidem comparationem habemus ab Aristotel. 12. Metaph. secundam autem accipere possumus ex eadem ratione (vt patebit) prudens autem dux exercitus primo ordinat singulos de exercitu vnumquenque collocans in gradu suo, & in alio ponit equitem, in alio vero peditem, & sic de aliis. Similiter & in domo bene ordinata paterfamiliâs primo ordinat personas domus quamlibet in gradu suo, & in alio ponit seruum, in alio vxorem, & in alio filium ordinans quod quisque agere debeat ad consequendum finem intentum, secundo sic ordinatis confert ea quae sunt necessaria ad officia exequenda, & vtrunque horum supponit voluntatem & cognitionem finis, propter quem haec ordinantur & fiunt.
Secundum hunc modum in toto vniuerso, est primo ordo partium secundum diuersos gradus naturarum, nam secundum nobilitatem naturae tenent res altiorem gradum, in entibus & ordinantur ad nobiliores operationes. Secundo est ibi collatio eorum quae necessaria sunt cuilibet naturae ad consecutionem finiper illam operationem. Ratio autem vtriusque istorum est apud deum ab aeterno, sed executio est ex tempore. Ratio igitur pr mi existens apud deum, vocatur dispositio, quae respicit ordinipartium in toto. Sed ratio secundi vocatur prouidentia, quae est eorum quae expediunt rei ad operationem propter consecutionem finis. Prouidus enim dicitur qui bene coniecturat de conferentibus ad finem. Executio autem primi est creatio, sed executio secundi vocatur gubernatio, sicut scriptum est. Sapi. 14. Tu autem pater gubernas omnia prouidentia. Ex quo patet quod gubernatio supponit prouidentiam, sicut actus imperatus ab eaProuidentia autem dispositionem, quia prius est vnumquodque ordinare in suo gradu, quam prouidere de necessariis ad exequendum officium suum. Vtrunque autem horum supponit scientiam, per quam deus non solum cognoscit ea quae ordinantur inter se, & ad finem, sed etiam ipsum finem, propter quem istum ordinem instituit. Patet ergo quod prouidentia per se & directe pertinet ad intellectum practicum, sicut & prudentia, vnde & Boetius 4. de consolatione dicit quod prouidentia est ipsa diuina ratio in summo omnium principe constituta, sed executio prouidentiae non fit nisi mediante voluntate diuina quae importat actus transeuntes in materiam exteriorem, & sic loquitur Damascen. lib. 2. cap. 29. quod prouidentia est diuina voluntas, secundum quam omnia quae sunt in finem, conuenientem deductionem accipiunt, sic ergo patet primum.
Quantum ad secundum sciendum est quod aliquid potest subesse prouidentiae dupliciter. Vno modo sicut illud cui prouidetur, & hoc modo subsunt prouidentiae sola subsistentia vel supposita. Cuius ratio est, quia illi soli cuius est agere & per actionem tendere in finem competit quod ei prouideatur de his quae expediunt actioni & consecutioni finis, sed solis suppositis com petit agere, & per actionem tendere in finem, ergo non omnia subsunt prouidentiae vt eis prouideatur, sed solum supposita vel subsistentia. Alio modo potest aliquid subesse prouidentiae, non sicut illud cui prouidetur, sed sicut illud de quo prouidetur, vel contra quod prouidetur. vtrunque enim cadit sub prouidentia, scilicet collectio expedientium: & remotio impedimentorum, & hoc modo dicendum est quod omnia quae sunt in creaturis subsunt diuinae prouidentiae.
Quod patet remouendo tria quae videntur subterfugere diuinam prouidentiam quae sunt casualia & fortuita, & mala contingentia. Casualia enim & fortuita videntur subterfugere dei prouidentiam, quia quod non est praecognitum non est prouisum, casualia non sunt praecognita cum accidant praeter intentionem agentis, ergo non sunt prouisa. Item mala videntur prouidentiam subterfugere, quia prouidentia videtur solum se extendere ad illa quorum deus est causa, sed deus non est causa malorum saltem culpae, ergo &c. Item contingentia ad vtrum libet eam videntur subterfugere, quia quod non est in se determinatum, non est ordinatum ad determinatum finem, sed contingens ad vtrumlibet non est in se determinatum, ergo nec ordinatum in determinatum finem, sed omne prouisum est ordinatum in determinatum finem, ergo &c.
Primum istorum non cogit, non enim ex hoc dicitur aliquid casuale vel fortuitum, quia nullam habeat causam, dicente Boetio 5. de consolatione, quo nihil est quod ex causis legitimis non oriatur, sed propter hoc quod euenit praeter intentionem agentis vnde fossio agri per se causam habet, & repertio thesauri similiter, ad concursus harum causarum est per accidens, & non intentus ab aliqua dictarum causarum, ideo fodiens a casu inuenit thesaurum, si autem esset aliqua causa has duas connectens per se respectu illius non esset effectus casualis, sed intentus, cum erge omnis ordo & omnis causarum connexio sit a diuina prouidentia, respectu eius nihil est a casu vel a fortuna, & haec est via Boetij 5. de consolat. vbi dicit sic, licet casus sit inopinatus euentus ex confluentibus causis in his quae propter aliquid geruntur concurrere atque confluere facit causas, ordo ille ex ineuitabili connexione procedens qui de prouidentiae fonte descendens cuncta suis locis temporibusque disponit,
Secundum etiam non cogit, quia ad plura se extendit diuina scientia quam eius causalitas. Prouidentia autem ad scientiam pertinet, & ideo potest se extendere ad mala, ad quae non se extendit causalitas diuina, vnde cadunt sub diuina prouidentia, vt illa contra quae prouidetur hominibus ne fiant, & si facta fuerint, ordinantur per poenam, & ex iis per diuinam prouidentiam multa bona eliciuntur.
11 Tertium similiter non valet, nam & contingentia ad vtrumlibet licet sint indeterminata in sua causa particulari, secundum se considerata, tamen apud diuinam scientiam sunt determinata, vt dictum fuit prius, quia deus non solum scit causas impe dibiles secundum se, sed omnia impedimenta quae possunt euenire & quae euenient, quibus scitis scitur quicunque effectus ci tingens secundum determinatum esse, & ideo contingentia sideterminate scita, prouidit des ad determinatos fines, & sic patet secundum.
QVANTVM ad tertium dicendum quod deus non pro uidet aequaliter omnibus. Quod patet dupliciter. Primo sic, illa quae non ordinantur ad aequalem finem non subsunt aequalite prouidentiae. Nam finis & ea quae promouent in finem debeni habere proportionem, prouidentia autem est eorum quae conferunt ad consecutionem finis, sed non omnia ordinantur in aequalem finem, sed quaedam in supernaturalem, vt creatura rationalis, alia vero in finem pure naturalem, vt creatura irrationalis. ergo &c. Secundo sic, executio prouidentiae respectu aliquorum est a deo immediate, scilicet respectu angelorum, & eorum quae immediate a deo producuntur, respectu autem aliorum est mediantibus causis secundis, quare manifestum est quod prouidentia dei non est aequaliter de omnibus. Haec autem inaequalitas est ex parte reru, & non ex parte dei, qui vna ratione simplici scit quod vnicuique rei expedit ad consecutionem sui finis.
AD PRIMVM argumentum dicendum est quod pro uidentia humana non se extendit nisi ad contingentia, nec ad illa omnia, sed solum ad illa quae possunt per hominem fieri, ve impediri, & quia homo non est facto rerum naturalium & necessariarum, ideo ab haec non extendit prouidentia humana, sed quum deus sit factor rerum quas necessarias dicimus, licet libere & non necessario productae sint a deo, ideo res necessarie subsunt diuinae prouidentiae inquantum eis sciens & libere volens contulit ea quae sunt expedientia ad consecutionem sui finis.
Ad secundum dicendum quod ad prouisorem particularem pertinet remouere impedimenta finis particularis quem intendit, ad prouisorem vero vniuersalem pertinet amouere e: quae impediunt consecutionem finis vniuersalis, propter quod negligit quandoque bonum particulare, mala autem particularia naturae quae sunt mala poenae non impediunt bonum conmune, imo promouent & necessaria sunt, quia in sphera generabilium & corruptibilium non potest saluari bonum totius sine malo partis, quia generationes sunt ibi necessariae, generatio autem vnius non potest esse sine corruptione alterius, & ideo mala poenae vel potius naturae, vt defectus & corruptiones sunt intenta a prouisore vniuersali. De malis vero culpae quod non * habeant ab vllo impediri, potest dupliciter dici. Vno modo oto. non possunt impediri sine praeiudicio boni vniuersalis, quia no permitteretur creatura rationalis agere secundum proprium motum suae libertatis. Alio modo quod ad prouisorem pertinei remouere impedimenta, vel dare rei illa per quae possit vitare illa quae impediunt ipsam a consecutione finis, & hoc est magi debitum his quae consequuntur finem ex merito suae actionis. In hoc enim est magna pars meriti, quod homo libere caueat ab his quae possunt eum impedire a consecutione sui finis. Deus autem omni creaturae rationali contulit auxilia per quae potes vitare mala culpae, & impedimenta suae salutis, ideo &c.
On this page