Text List

Quaestio 4

Quaestio 4

Utrum providentia Dei sit idem quod fatum

QUAESTIO QVARTA. Vtrum prouidentia sit idem quod fatum. Thom. 1. q. 1. art. 16.

DEINDE quaeritur, vtrum prouidentia sit idem quod fatum. Et videtur quod sic, quia comparatio alicuius ad diuersa non plurificat eius essentiam, sed prouidentia & fatum non differunt, nisi secundum comparationem ad diuersa, dicente Boetio 4. de consolatione sic, modus quo res geruntur cum ad diuinam cognitionem referuntur, prouidentia dicitur Cum vero ad res ipsas quae geruntur, fatum vocatur, quare &c

IN CONTRARIVM est quod dicit Aug. 5. de ciui. dei. quod nihil fato fieri dicimus, nihil autem fieri diuina prouidentia, est erroneum, ergo non sunt idem fatum & prouidentia.

RESPONSIO. Fatum dupliciter accipitur. Vno modo pro vi syderum inconsiderata, vnde 5. de ciuit. dei dicitur quod cum homines fatum audiunt vsitata loquendi consuetudine non intelligunt nisi vim positionis syderum. Alio modo dicitur fa¬ tum ordo causarum & earum connexio prout reducuntur in diuinam voluntatem & scientiam omnia ordinantem & connectentem, sicut dicitur in eodem libro, cap. 8. Et iste modus est magis proprius quam primus. Fatum enim a fando dicitur. II. lud autem quod diuina praescientia ordinatum est quadam causarum connexione effatur, sicut verbum vocale est quoddam effatum interioris conceptus.

Sic ergo accipiendo fatum, patet quod differt in multis a prouidentia. Primo ex parte subiecti in quo est. Illa enim sunt diuersa quae sunt in diuersis subiectis, sed prouidentia & fatum sunt huiusmodi, nam prouidentia est in deo, fatum autem in causisecundis, est enim ordo causarum reductus in deum, ordo autem est in ordinatis, quare &c. Secundo, quia fatum dependei ex prouidentia & in ipsam reducitur & non econuerso. Tertio quia prouidentia est aeterna, fatum autem temporale. quod enim deus ab aeterno disposuit & prouidit, fato temporaliter subministrat. Quarto, quia non omnia subduntur fato, sicut illa qua immediate a deo procedunt absque ordine causarum secundarum, & generaliter quanto aliqua sunt viciniora deo, tanto minus subduntur fato, omnia autem subduntur diuinae prouidentiae, vt patuit prius, quare &c.

Ad argumentum in oppositum dicendum quod fatum 8 prouidentia non solum differunt penes diuersos respectus, se penes multa alia vt visum est. Quod autem dicit Boetius quod modus quo res geruntur cum ad diuinam cognitionem refertur &c. sic accipiendum est ac si dixisset, quod diuina cognitio respectu talium est prouidentia, sed executio est per fatum.

QVOD autem dicit Aug. fato nihil fieri, verum est prout fatum dicebant aliqui esse vim syderum imponentem necessitatem his quae fiunt a libero arbitrio, aliter non

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 4