Text List

Praeambulum

Praeambulum

DISTINCTIO XI. Sententia literae magistri in generali & speciali.

PRAEDESTINATIO vero. Superius determinauit magister de scientia dei in communi, hic vero determinat de ea prout se habet ad saluando; specialiter, scilicet de praedestinatione. Et diuidiquitur in tres partes. Primo enim determinat de prae destinatione in se. Secundo per comparationem ad suam causam. Secunda in princi. 41. distin. Si autem quaerimus. Prima in trepartes diuiditur. Primo determinat quid si praedestinatio. Secundo declarat praedestinationis certitudinem. Tertio de praedestinatione in comparatione ad reprobationem. Secunda ibi Praedestinatorum nullus. Tertia ibi, Cumque praedestinationi Secunda istarum diuiditur in tres partes. Primo enim proponiquandam veritatem. Secundo obiicit in contrarium & soluit obiectionem. Tertio obiicit contra solutionem & soluit. Secunda incipit ibi, Ad hoc autem obiiciunt. Tertia ibi, Veruntamen adhuc hic instant. Haec est diuisio & sententia generalis.

In speciali vero sic procedit, & proponit primo quod praedestinatio est praeparatio gratiae, & quod praedestinatio non potest esse sine praescientia, praescientia autem sine praedestinatione potest bene esse. Postea subdit quod praedestinatorum numerus es certus, non enim praedestinatus poteit damnari, nec reprobatu saluari. Deinde obiicit contra hoc. Potest enim deus dare gratiam quibus non dat, & substrahere quibus non subtrahit, igitur potes augeri vel minui numerus electorum. Et respondet quod istae propositiones, praedestinatus potess danari, reprobatus potest saluari, possunt intelligi distincte, non enim possunt simul esse scilicet quod praedestinatus sit & danetur, quod praescitus scit & saluetur, sed diuisim verae sunt, in eo enim qui est praedestinatus es possibilitas ad vtrunque innuit etiam aliam solutionem dicens, qui licet praedestinatus possit damnari, non tamen praedestinatus inquantu praedestinatus est, haec enim additio propositionem veram facit falsam, & falsam facit veram. Deinde obiicit contra hoc si pra destinatus inquantum praede stinatus non possit damnari, & prae destinatus ab aeterno non potest non esse praedestinatus, ergo illi qui est praedestinatus nullo modo poterit damnari, & responde quod cum dicitur non potest non esse praedestinatus, potest dupli citer intelligi, vel coniunctim vt prius praedestinatus postea noi sit praedestinatus, vel diuisim (vt sit sensus) quod sicut deus al aeterno potuit illum non praedestinatum praedestinare, ita & modo potest, quia actus diuinus non transit in praeteritum, & sic ille qui est praedestinatus potest esse non praedestinatus sicut ab aeterno potuit praedestinati, vnde autem sabdit quod in actibus hominum qui transeunt in praeteritum talis distinctio locum non habet, Posiea comparat praedestinationem & reprobationem adinuicem vnde dicit quod sicut prae destinatio nominat electionem & prae scientiam & praeparationem beneficiorum dei; ita reprobatio dicit praescientiam iniquitatis & praeparationem poenae, & sicut praedestinationis effectus est grauae applicatio, ita reprobationis effectus est obduratio, quae nihil aliud est quam substratio gratiae Dei. Et in hoc terminatur sententia in speciali

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum