Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum praedestinatio habeat certitudinem

QVAESTIO PRIMA. Vtrum praedestinatio habeat certitudinem. Them. 1. 9. 23. art. 6.

CIRCA distinctionem istam quaeritur de duobus, scilicet de praedestinatione & reprobatione Quantum ad primum quaeritur vtrum praedestinatio habeat certitudinem. Et videtur quod non, quia quicquid Deus vnquam potuit non potest, sed Deus ab aeterno potuit non praedestinare quem praedestinauit, ergo nunc potest eum non praedestinare, si sipraedestinatio non est omnino certa.

Item aliqui dicuntur deleri de libro vitae, sed in libro vita non scribuntur nisi illi qui praedestinantur ad gloriam; erge praedestinati possunt de libro vitae deleri, & ita praedestinatu non est omnino certa.

IN CONTRARIVM est que dicit Anselmus de com cordantia praedestinationis & gratiae, praescita de necessitate fi tura esse, sed quae de necessitate eueniunt certitudinem habent, ergo &c. Et iterum super illo verbo. Ro. 9. quos piaesciuit & praedestinauit &c. Dicit glosa, praedestinatio est praescientia & praeparatio beneficiorum dei qua certissime liberantur quicunque liberantur.

RESPONSIO. Circa quaestionem ista tria sunt videnda. Primum est quid sit praedestinatio & quare sic vocetur, Secundum erit in quo differat a prouidentia. Tertium erit qualem certitudinem habeat.

QUANTVM ad primum sciendum est quod omnia diriguntur in suos fines per diuinam prouidentiam, per quam confertur cuilibet rei illud quod expedit ad consecutionem sui finis Finis autem ad quem res creatae diriguntur est duplex. Vnus proportionatus naturae ad quem res creata potest pertingere per virtutem propriae naturae & auxilia naturalia. Alius est qui excedit facultatem naturae creatae, & hic finis est vita aeterna quae consistit in visione diuina, vt patebit lib. 4. Oportet ergo quod ad hum finem natura creata transmittatur ab alio date sibi vnde possit. ad talem finem pertingere, talis autem transmissio vocatur destinatio, sicut sagittam transmissam in signum a sagittante dicimus illuc destinatam, & quia rationes rerum praeexistunt in Deo antequam fiant, ideo ratio talis destinationis creaturae in finem supernaturalem praeexistens in Deo, propter antecessionem ad rem dicitur praedestinatio, sicut ratio ordinis rerum in finem absolute loquendo dicitur prouidentia. Ex quo patet quod solius Dei est praedestinare, & solius creaturae intellectualis est praedestinari eius enim solius est praedestinare cuius est creaturam ordinare ad supernaturalem beatitudinem & conferre sufficienter pro mouentia in hunc finem, sed hoc est solius Dei, ergo &c. Decet etiam eum aliquos praedestinare, quia ad prouisorem vniuersi pertinet conferre aliquibus de vniuerso remedia vel auxilia quibus assequantur optimum finem quae est in vniuerso, alioquin ille finis frustra esset possibilis creaturis, sed optimus finis qui est in vniuerso est vita aeterna. ergo ad Deum pertinet conferre aliquibus de vniuerso auxilia quibus assequantur vitam aeternam, sed ratio talis collationis in Deo praeexistens vocatur praedestinatio, ergo &c. Sola etiam creatura intellectualis potest praedestinari, quia sola est capax illius finis, sic igitur patet primum

SECVNDVM patet ex primo faciliter, praedestinatioenim & prouidentia differunt dupliciter. Vno modo secundum magis & minus commune, quia prouidentia est omnium rerum & respectu cuiuscunque finis, praedestinatio autem solum est creaturae rationalis & respectu finis supernaturalis. Secundo quia prouidentia non includit consecutionem finis, sed solam rationem collationis eorum quae expediunt ad eius consecutionem siue finis attingatur siue non. Ex hoc enim solo quod militi dantur arma, & clerico liber, & mercatori pecunia, sufficien. ter est eis prouisum dato quod miles non vincat, nec clericu addiscat, nec mercator lucretur. Praedestinatio autem requirit consecutionem finis, vnde est ratio collationis eorum qua sufficiunt ad consequendum finem supernaturalem & ad ipsum perducunt, & hoc est quod quidam dicunt quod praedestinatio habet adiunctam voluntatem consequentem quae semper impletur. Prouidentia autem habet adiunctam voluntatem antecedentem quae non semper impletur, & hoc de secundo.

QUANTVM ad tertium dicendum est quod praedestinatihabet infallibilem certitudinem, & in generali, i. quod praedestinatus infallibiliter saluabitur, & in speciali qui & quot saluabuntur. Quod patet per rationem adductam prius dist. 38. quae tali: est. Quicunque scit de aliqua causa contingente & impedibili qua sunt quae possunt eam impedire & quae impedient vel non impedient, vel si sit indeterminata scit quae sunt quae cam deternina bunt, scit infallibiliter quid eueniet in merito, & quid reddetu pro praemio, sed Deus scit infallibiliter quae possunt determinare liberum arbitrium, & quae determinabunt, & quae possunt impedire quamcunque causam impedibilem & quae impedient, ergo scit infallibiliter de merito vniuscuiusque & dipraemio, & hoc sciendo scit quis est praedestinatus & quis non: quare &c. Haec autem infallibilitas non est necessitatis simpli¬ d. citer, sed solum ex suppositione vt prius dictum fuit, cum ageretur de cognitione futurorum contingentium, propter quod non est concedendum simpliciter quod praedestinatus necessario saluetur, sed sub conditione vel replicatione inquantum prae destinatus qui est sensus compositus, & haec est necessitas consequentiae non consequentis nisi modo quo dictum est.

AD. PRIMVM argumentum dicendum quod Deu nunquam potuit non praedestinare quem praedestinauit, aut praedestinare quem non praedestinauit, accipiendo composite quia vt dictum fuit prius, hoc esset pro eodem tempore vel pro alio, quorum primum includit in re contradictionem, secundum autem ponit in Deo mutabilitatem. Accipiendo autem diuisim de potestate absoluta Deus potest nunc vere prae destinare quem non praedestinauit, & non praedestinare quem praedestinauit, hoc enim posse sonat solum libertatem Dei respectu talis obiecti: ex hoc autem non tollitur certitudo prae destinationis quae ponitur in sensu composito.

Ad secundum dicendum quod liber vitae dicitur dupliciter quo ad praesens. Vno modo dicitur cognitio diuina de illis quae eliguntur ad habendum vitam aeternam simpliciter & absolute, & sic soli praedestinati scribuntur in libro vitae, & qui sic scripti sunt in libro vitae nunquam delentur ex eo, sed infallibiliter saluabuntur. Alio modo dicitur liber vitae cognitio diuina de illis qui ordinantur ad habendum vitam aeternam, non simpliciter, sed secundum praesentem iustitiam: & sic scripti sunt in libro vita omnes qui quandoque sunt in gratia, & qui sic sunt scripti delentur quandoque, & non scripti scribuntur, quia contingit habentem gratiam eam perdere, & non habentem postea habere, sed hoc in nullo est contra certitudinem praedestinationis quae es illorum qui eliguntur simpliciter ad habendum vitam aeternam.

AVCTORITATES adductae pro alia parte quae loquuntur de certitudine & necessitate praedestinationis sunt intelligendae de necessitate suppositionis quae non tollit contingentiam simpliciter, vt frequenter dictum est.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1