Quaestio 2
Quaestio 2
Utrum pertineat ad Deum aliquem reprobare
SECVNDO quaeritur de reprobatione, vtrum ad Deum pertineat aliquem reprobare. Et videtur quod non, quia nulli debet imputari quod vitare non potest, sed si quis est a Deo reprobatus vitau re non potest quin pereat: Eccle. 7. Considera opera Dei quod nemo potest corrigere quem ille despexerit: ergo ei non est imputandum: sed hoc est inconueniens, ergo &c.
Item sicut se habet praedestinans ad praedestinatos sic reprobans ad reprobatos, sed Deus praedestinans est causa salutis praedestinatorum, ergo si Deus est aliquos reprobans erit causa damnationis eorum: sed hoc est falsum, dicente domino Ose¬
3INCONTRARIVM est quod dicit Mal. I. Iacob dilexi, Esau autem odio habui. Et arguitur per rationem, nauta qui pet suam praesentiam est causa salutis nauis per sui absentiam est causa periclitationis eius, vt dicitur 2. Physicorum, sed Deus vt praesens alicui per continuatam gratiam ipsum praedestinat, ergo vt absens alicui per gratiam ipsum reprobat.
RESPONSIO. Videndum est primo quid sit reprobatio, & post hoc facilius patebit quod quaeritur. Quantum ad primum videtur quod reprobatio opponatur approbationi, sicut ipsa nomina declarant: approbare autem & reprobare potest dicere actum intellectus & actum voluntatis, dicimur enim approbare aliquod dictum quando iudicamus illud esse verum, & reprobare quando iudicamus illud esse falsum, & sic approbare & reprobare sunt actus intellectus tam speculatiui quam practici: & sic loquitur Aug. quando dicit quod error est approbare falsa pro veris. Dicimus etiam quandoque approbare quod acceptamus, & reprobare quod refutamus, ita quod approbatio & reprobatio sunt idem quod acceptatio & refutatio: & sic sunt actus voluntatis & partes electionis, eligens enim acceptat vnum aliis refutatis.
Accipiendo ergo primo modo approbationem & reprobationem, approbatio est iudicium vel sententia diuina de apti¬ tudine alicuius ad vitam aeternam. reprobatio vero est iudicium vel sententia diuina de ineptitudine alicuius ad vitam aeternam Sed accipiendo secundo modo approbatio est acceptatio alicuius ad vitam aeternam, quam Apostolus vocat electionem, reprobatio vero est refutatio alicuius a consecutione vitae aeternae. Si vero includat vtrumque (vt aliqui volunt) tunc approbatio est praeuisio aptitudinis alicuius ad vitam aeternam, & propositum seu acceptatio illius ad eam, reprobatio vero est praeuisio ineptitudinis alicuius ad vitam aeternam & propositum refutandi eum ab ea
Ex quo patet quod reprobatio non opponitur directe praedestinationi, sed alicui antecedenti ad praedestinationem, quia reprobatio secundo modo accepta opponitur electioni modi quo dictum est, electio autem praecedit praedestinationem, vt patebit in sequenti dist. Accepta autem primo modo opponitur approbationi quae praecedit electionem tanquam conclusio con silij, & per consequens praecedit praedestinationem, quia quod est prius priore est prius posteriore, & ideo illud quod praecedit electionem praecedit praedestinationem.
Si autem accipiatur tertio modo (scilicet pro aggregato ex vtroque) idem sequitur, quia totum infertur ex ambabus partibus simul sumptis. Haec autem plenius patebunt postea, sed tantum accipiamus nunc, quod reprobatio est praeuisio ineptitudinis alicuius ad vitam aeternam & diuinum propositum re futandi vel repellendi eum ab ipsa.
Ex hoc patet quod ad deum pertinet aliquos reprobare, quia sicut decet iustos praemiari propter suum meritum, sic decet mlos excludi a praemio & vlterius puniri propter suum demeritum, ergo sicut dei est illos approbare & acceptare ad gloriam quo scit suturos bonos, & quorum praeuidit meritum, ita ipsius es illos reprobare & refutare a consecutione gloriae, & praeparare ad poenam quos scit futuros malos, & quorum praeuidit demeritum. Iuxta quod est considerandum quod reprobationis sunt dueffectus, scilicet exclusio reprobi a gloria, & reordinatio culpa per poenam. Respectu primi deus se habet in ratione volentis cim illud sit bonum & iustum, sed non se habet in ratione facientis proprie, quia exclusio a gloria non fit proprie per actionem qua aliquid influatur, sed per carentiam actionis per quam gloriinflueretur, & qa nullus excluditur a gloria nisi prius exclusus: gratia, ideo alius effectus reprobationis est priuatio gratiae ac quam deus se habet modo consilij. Haec autem substractio gratia dicitur excaecatio, quia gratia lumen est in anima, dicitur etiam obduratio, quia gratia habilitat animam ad bonum, propte quod communiter dicitur quod deus est causa excaecationis & obdurationis non immittendo culpam, sed non dando gratiam Respectu autem secundi deus se habet in ratione volentis & facientis, quia ad botium prouisorem pertinet quod inordinat: reordinet, sed malum culpae licet sit quaedam inordinatio a bno rationis, est tamen ordinabile per poenam in bonum iustitiae, ergo ad deum prouisorem vniuersi pertinet ordinare malper inflictionem poenae, & quia hoc fit per veram actionem, idedeus se habet respectu huius non tantum in ratione volentis, quia est bonum & iustum, sed etiam facientis.
AD PRIMVM argumentum dicendum quod reprobus simpliciter & absolute potest vitare culpas, non enim tollitur ab eo libertas arbitrij, & cum dicitur quod nemo potes corrigere, &c. Dicendum quod absolute loquendo reprobus potest corrigi, sed stante hypothesi quod sit reprobus non debet poni in esse quod sit correctus, hoc enim esset ponere opposita simul, & sic intelligenda est illa auctoritas.
On this page