Text List

Praeambulum

Praeambulum

DISTINCTIO XII. Sententia literae magistri in generali & speciali.

IAVTEM quaerimus. Superius magister dete minauit de praedestinatione in se, hic determinat de ipsa per comparationem ad suam causam Et diuiditur in duas partes. Primo determinat B intentum. Secundo incidenter inquirit vtrum scientia Dei aliquo modo diminuatur. Secunda ibi, Postea conside"rari oportet. Prima istarum diuiditur in duas. Primo determinat veritatem. Secundo excludit errorem. Secunda ibi, Opinati sunt tamen. Et haec secunda diuiditur in duas secundum qo remouet duplicem errorem. Secunda ibi: Multi vero de isto profundo. Secunda vero pars principalis inquirit vtrum scientia Dei possit diminui; diuiditur in duas partes. Primo mouet quaestionem & soluit. Secundo obiicit in contrarium & sol uit. Secunda ibi, Adhuc autem opponitur. Et haec est d sententia lectionis in generali.

IN SPECIALI vero sic procedit magister, & pro ponit primo quod praedestinatio sub merito non cadit, obduratio autem cadit: sic sane tamen intelligendo quod nomine obdurationis non ipsa praescientia diuina, sed substractio gratiae intelligitur. Aliqui enim suis peccatis merentur vt eis gratia non apponatur. Praedestinatio vero nec quantum ad illud quod aeternum est, nec quantum ad gratiae appositionem sub merito cadit. Postea subdit quod aliqui opinati sunt quod propter futura merita aliqui praedestinentur & reprobentur a Deo, & ad hoc adducunt autoritates August. qui videtur dicere quod dominus elegit Iacob propter fidem futuram ipsius: & non propter opera, tanquam fides esset a nobis, non autem opera meritoria, sed illa essent a spiritu sancto. Sed Augu. postea retractauit illud quod fides inter Dei munera computatur sicut opera, sed tamen vtrunque dicitur nostrum, quia sine nostra voluntate non est, & vtrunque Dei est, quia non sine dono Dei gratuito. Videtur igitur Aug. dicere quod futura fides in Iacob fuit causa praedestinationis, sed sicut dicit magister: Augu. hoc retractauit, quia iam gratia non esse gratia, sed debitum, vbi etiam dicit inter alia quod aliquid praecedit in peccatoribus per quod sunt, digni iustificatione, per quod non intendit dicere quod iustificatio sub merito cadat, sed quod aliqui non ita peccant quod ideo non mereantur sibi gratiam non apponi. Postea tangit errorem aliorum qui dixerunt quod animae prius peccauerunt, & postea secundum merita & demerita in cordibus quasi in quibusdam carceribus sunt inclusae, quam opinionem Augu. dicit erroneam esse, vnde dicit quod reprobatio Dei non est causa peccati, sicut praedestinatio causa boni. Postea quaerit, vtrum scientia Dei possit diminui, & respondet quod praescientia potest minui, scientia vero non: multa enim praesciuit quae modo non praescit, quia non sunt futura, sed omne quod sciuit, scit. Postea obiicit in contrarium, qui me nasciturum praesciuit & modo nescit, ergo non omne quosciuit scit, & respondet quod omnem rem quam sciuit scit. Argumentum autem procedit de diuersitate quo ad modum sciendi qui importatur per enunciabilia, & in hoc terminatur sententia in speciali.

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum