Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum electio praecedat praedestinationem an econverso
CIRCA distinctionem istam primo quaeritur, vtrum electio praecedat praedestinationem an Ieconuerso. Et videtur quod praedestinatio praeceadat, quia actus voluntatis circa finem praecedit Qvoluntatem eorum quae sunt ad finem, sed praedestinatio est de fine, electio autem est eorum quae sunt ad finem, ergo praedestinatio praecedit electionem.
Item electio supponit diuersitatem inter illa inter quae est electio, sed diuersitas quae est in hominibus ad consecutionem beatitudinis praecipue attenditur secundum gratiam quae est effectus praedestinationis, ergo videtur quod electio supponat praedestinationem.
CONTRA, praedestinatio est directio creaturae rationalis in finem supernaturalem, ex hoc sic: quicunque debet aliquem dirigere & alium non, debet ipsum segregare a non dirigendo nisi casualiter operetur, sed ad praedestinationem pertinet directio, ad electionem autem segregatio, ergo electio praecedit praedestinationem.
RESPONSIO. Hic sunt tria videnda. Primum est qua liter electio conueniat deo. Secundum est qualiter se habeat ad actus intellectus & voluntatis generaliter. Tertium est qualiter se habeat ad praedestinationem specialiter.
QUANTVM ad primum patet dupliciter quod electiest in deo. Primo sic, in illo est electio in quo est acceptatio vni illorum quae sunt ad finem alio refutato, (haec enim est formalis ratio electionis) sed in deo est acceptatio vnius creaturae rationalis ad finem supernaturalem alia refutata, multi enim sunt vocati, pauci vero electi Matth. 20. ergo in deo est electio. Secundo sic, in quocunque est consilium, est & electio, quia electio est appetitus conclusionis consilij, vt patet ex 3. Ethic. sed in deo est consilium quantum ad certitudinem conclusionis consilij, licet non sit in deo quantum ad collatiuam inquisitionem quae est propter imperfectionem consiliantis, qui non statim vi det quid agendum est, ergo proportionabiliter oportet in dec ponere electionem, & hanc attribuit ei scriptura in quam plurimis locis noui & veteris testamenti.
QVANTVM ad secundum sciendum est quod inter electionem & caeteros actus intellectus & voluntatis in deo non est ordo prioris & posterioris secundum rem, sed tantum secundum. rationem, nam vbicumque est ordo prioris & posterioris secundun rem ibi est realis distinctio, sed inter attributa diuina de quori numero sunt electio & praedestinatio & omnes operatione intellectus voluntatis non est realis distinctio, ergo non est ibi realis ordo, sed solum secundum rationem, & hunc debemus considerare ex reali ordine quem habent actus tales in nobis in quibus differunt secundum rem, vt enim prius dictum fuit qualem ordinem realem habent aliqua vbi sunt distincta realiter, talem ordinem rationis habent vbi sunt distincta secundum rationem.
Est ergo notandum quod in nobis omnem actum voluntatis praecedit aliquis actus intellectus (dicente Aug. quod inuisa diligere possumus, incognita nequaquam) actus autem voluntatide fine praecedit actum intellectus practici quo? consiliatur de his quae sunt ad finem, quia finis est principium ex quo in agibilibus ratiocinatur intellectus practicus de his quae sunt ad f nem. Hunc autem actum intellectus practici sequitur electio qua est appetitus praeconsiliati, contingit autem quod illud cuius est electio sit finis quorundam aliorum, & ex illo rursus ratiocinatur intellectus practicus de his quae sunt ad illum ad finen qui est finis sub fine, & tunc electio primi praecedit secundum actum intellectus practici, sed iste secundus actus praecedit secundam electionem, ergo talis ordo est in nobis secundum rem
In Deo autem est similis ordo secundum rationem, quantum enim spectat ad propositum nostrum Deus primo scit suam betitudinem vt possibilem nobis communicari, hanc notitiam sequitur voluntas communicandi eam aliquibus: ex hac voluntate quae est finis ratiocinatur intellectus practicus quibus communicabitur & quibus non, & hic actus vocatur consilium di uinum. Cuius conclusio habet duas partes. Vnam affirmatiuam, scilicet quod talibus communicabitur quae potest dici approbatio Et aliam negatiuam, scilicet quod talibus non communicabitur quae potest dici reprobatio, hoc autem consilium sequitur electio, per quam quidam acceptantur, & alij refutantur, cuius partes possunt etiam dici approbatio & reprobatio, vt dictum fuit in praecedente dist. possunt enim pertinere ad voluntatem secundum quandam sui acceptionem, adhuc illud cuius est haec electio habet rationem finis respectu eorum per quae electu: ad talem finem deducetur, & ideo ex hoc rursus? consiliatur intellectus practicus quae sint conferenda electis vt consequantur finem ad quem eliguntur, conclusio autem huius consili dicitur praedestinatio, quae non est aliud quam ratio collationis eorum quae promouent & perducunt electos ad beatitudinem, ho autem consilium sequitur vltimo electio vel propositum conferendi talia auxilia, & hic terminatur processus interioris intentionis, & in hoc patet secundum quod fuerat propositum
EX HIS patet tertium, scilicet quod electio secundum rationem praecedit praedestinationem, quia actus intellectus prctici supponit voluntatem finis ex quo syllogizat de his qua sunt ad finem, siue sit finis vltimus, siue sit sius sub fine, sed electio est voluntas non quidem finis vltimi, sed finis sub fine praedestinatio autem est conclusio intellectus practici syllogizantis ex tali fine, ergo praedestinatio supponit electionem. Maior de se patet, minor etiam patet ex iam dictis. Ratio enim collationis eorum quae promouent in finem supernaturalem qua est praedestinatio sumitur ex conditione eius quod cadit sul electione sicut ex fine proximo, ex eo enim quod creatura intellectualis eligitur ad consequendum beatitudinem, oporte quod ei tribuantur auxilia supernaturalia eleuantia & perducentia ipsam ad hunc finem, ideo &c. Iste ergo videtur esse processus secundum rationem, in Deo, quia primo vult beatitudinem communicare. Secundo consiliatur quibus communicabit eam, & per conclusionem consilij approbat quibus communicabit. Tertio illos eligit. Quarto consiliatur quae auxilia conferenda sunt electis ad consecutionem finis, & conclusio huius consilij est praedestinatio. Quinto & vltimo sequitur propositum conferendi talia auxilia.
On this page