Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

Utrum praedestinationis sit aliqua causa praeter Dei voluntatem

QVALSTIO SECYNDA. Vtrum praedestinationis sit aliqua causa praeter meram Dei voluntatem. Tho. 1. 4. 23. art. 5.

SECVNDO quaeritur, vtrum praedestinationis sit aliqua causa praeter meram Dei voluntatem. Et videtur quod sic, quia iniustum & irrationabile videtur dare inaequaliter aequalibus, sed hoImines sunt aequales ad susceptionem gratiae & gloriae nisi per aliqua opera ipsorum vel aliorum fiant inaequa les, ergo iniustum & irrationabile est dare gratiam & gloriam quibusdam & non aliis, nisi propter differentiam operum, sed voluntas diuina non potest esse iniusta & irrationabilis, ergo diuersitas operum est causa praedestinationis aliquorum & reprobationis aliorum.

Item aliquis potest mereri alteri primam gratiam, ergo & finalem pari ratione, sed habere finalem gratiam est esse praedestinatum, ergo praedestinatio est sub merito.

IN CONTRARIVM est quod dici Aug & magister in litera quod praedestinatio est ex gratuita Dei voluntate quam nulla merita aduocant.

RESPONSIO. Primo dabitur intelectus quae tionis. Deinde respondebitur secundum illum intellectum.

QVANTVM ad primum sciendum est quod praedestinatio in vno consistit essentialiter & aliud habet adiunctum, essentialiter consistit praedestinatio in actu intellectus, est enim ratiocollationis eorum quae perducunt electos ad beatitudinem (vt. 4. prius dictum fuit) habet autem adiunctum, propositum conferendi talia auxilia. Cum ergo quaeritur de causa praedestinationis non quaeritur de causa eius quod formaliter importatur per praedestinationem, quia hoc esset quaerere de causa cognitionis diuinae respectu futurorum contingentium de quo satis dictum fuit supra. Sed quaeritur de causa adiuncti, scilicet quare Deus vult conferre electis talia auxilia, & hoc potest adhuc esse dupliciter, quia vel potest quaeri causa actus voluntatis seu actus volendi, vel ipsius rei volitae. Si quaeratur causa actus volendi quo De vult aliquid, nulla est quaestio, si modo intelligatur de causa secundum rem, quia cum velle Dei sit sua essentia, non potest habere causam secundum rem, potest tamen habere causam secundum rationem, quia sicut actus in nobis quo volumus ea quae sunt ad finem aliquo modo causatur secundum rem ab actu quo volumus finem, sic est in Deo secundum rationem, quia propositum quo Deus vult alicui dare auxilia perducentia ipsum ad beatitudinem aliquo modo causatur secudum rationem a velle quo elegit eum ad talem finem. Ratio enim vnius sumitur ab altero, vt dictum fuit in praecedente quaestione, loquendo ergo de causa secundum rem, recurrendum est ad rem volita, & sic sub quaestione solum vertitur, vtrum effectus praedestinationis praeter voluntatem Dei liberam habeat in praedestinatio aliquam causam, puta merita praecedentia vel sequentia, vel aliquid huiusmodi. In hoc ergo sensu deducatur quaestio, & hoc sit de primo.

QUANTVM ad secundum quod est principaliter quaesitum sic proceditur. Et primo ponetur illud in quo omnes conmuniter concordant, & videbitur qualiter sit verum. Et secundo ponentur illa in quibus discordant. Illud in quo omnes communiter concordant est quod effectus praedestinationis potest dupliciter accipi. Vno modo secundum suas partes. Alio modo secundum suam totalitatem. Primo modo facile est assignari causam effectuum praedestinationis, sunt enim sibi inuicem cau sae. Primus quidem posterioris in genere causae meritoriae, posterior autem prioris in genere causae finalis, vt conatus ad bonum est causa meritoria de congruo, & dispositiua ad gratiam, & econuerso conatus habet gratiam pro causa finali proxima, similiter gratia ordinatur ad opus meritorium vt ad finem proximum, & opus meritorium elicitur a gratia vt a causa perficiente formaliter liberum arbitrium cuius est mereri, & eodem modo dicunt de gratia & opere meritorio respectu gloriae, quia Deus dat alicui gratiam vt finaliter consequatur gloriam, & dat ei gloriam, quia meruit per gratiam.

Si autem accipiatur effectus secudum suam totalitatem, idhuc hoc potest esse dupliciter, quia vel quaeritur de causa eius in particulari, puta quare hunc praedestinat & illum non, vel in vniuersali, puta quare quosdam praedestinat & quosdam non. Si quaeratur causa in vniuersali solum adhuc potest reddi, non quidem ex parte nostra, sed ex perfectione vniuersi, & ex manifestationie diuinae bonitatis Ex parte nostra non, quia illud quod includitur in effectu praedestinationis vt parseius non potest esse causa totius effectus praedestinationis, alioquin esset causa suiipsius, sed omne bonum quod fit ab aliquo vel sit pro eo vel quod iuuat cum qualitercunque ad consecutionem finis supernaturalis siue per causam, siue per occasione cadit sub effectu praedestinatio. uis vt pars eius, ergo nihil quod sit ex parte nostra potest esse causa totius effectus praedestinationis. Maior patet, sed mino declaratur, quia sub effectu praedestinationis cadit quicquipromouet ad beatitudinem (vt dictum fuit supra) hoc autem omne bonum quod aliquis facit vel quod pro eo sit, vel ipsum ad hoc disponit siue fit ex impressione coeli, siue ex occasione praescita exterius, siue ex inspiratione immissa interius, siue quocunq alio modo homo iuuetur ad tendendum in beatitudinem, ita quod totum quod est ex parte nostra includitur in effectu praedestinationis: & haec fuit minor, sequitur ergo conclusio quod ex parte nostra non potest reddi causa totalis effectus praedestinationis etiam in generali.

Potest tame reddi ex perfectione vniuersi & ex repraesentatione diuinae pfectionis. Ex perfectione vniuersi sic, ad perfectionem vniuersi pertinet quod contineat non solum omnes gradus perfectionis in natura, sed etiam omnes gradus bonitatis & perfectionis in moribus, sed vniuersum non contineret omnes gradus bonitatis & perfectionis in moribus nisi deus quosdam ex misericordia saluaret, & alios ex iustitia puniret, si enim omnes saluaret deesset in vniuerso bonum iustitiae punientis, igitur perfectio vniuersi requirit quod aliqui praedestinentur & saluentur: alij vero permittantur cadere & in casu manere, vt sic demum damnentur & puniantur.

Item patet ex repraesentatione diuinae perfectionis, quia perfectius repraesentant diuinam perfectionem omnes effectus simu sumpti quam aliquis eorum per se sumptus: & ideo in vniuersi sunt diuersi effectus, vt secundum alium & alium modum diui na perfectio repraesentetur, & sicut est de partibus vniuersi generaliter, sic est de creatura intellectuali specialiter, nam si omnes saluarentur, aut omnes damnarentur, non tot modis repraesentaretur diuina perfectio, quosdam ergo praedestinat repraesentande bonitatem suam per modum misericordiae. Alios vero damnat repraesentando perfectionem suam per modum iustitiae. Hac viam tangit Aug. de praedestinatione sanctorum dicens non potest tantum iustus dici deus sed misericors: volens ergo deus ostendere misi ricordiam suam & suam iustitiam alios saluat, & alios damnat, sic ergin vniuersali potest assignari causa praedestinationis: & haec sunt in quibus communiter doctores concordant: de causa autem praedestinationis in particulari non ita concordant vt patebit postea

Nunc ergo videamus qualiter haec sint sane intelligenda quod enim primo dicitur quod si effectus praedestinationis acci piatur secundum suas partes, tunc vnus est causa alterius & econ uerso, verum est, sed quod vltimo inducitur exemplificando de gratia & gloria non est ad propositum, quia gloria non est de effectibus praedestinationis. Quod patet, quia praedestinatio non est de fine, sed de mediis perueniendi ad finem, sed gloria seu beatitudo (quia nunc pro eodem accipitur) dicit finem & non medium perducens ad finem: ergo non cadit sub effectu praedestinationis

Per idem patet qualiter secundum sit intelligendum quod talis effectus praedestinationis non habeat causam ex parte nostra, quia si intelligatur quod nihil est in nobis & a nobis quod si causa totalis effectus praedestinationis per modum meriti ve dispositionis de congruo vel de condigno verum est sicut proba ratio ad hoc adducta: si autem intelligatur quod nihil omnino si in nobis neque a nobis neque ad alio quod sit aliquo modo causa totalis effectus praedestinationis, falsum est, beatitudo enim nostra est causa finalis totius effectus praedestinationis, propte hoc enim quod deus elegit aliquem ad beatitudinem dat ei illa qua perducunt ipsum ad eam, vt prius dictum fuit, sub effectu enim praedestinationis non includitur beatitudo, sed ea quae promouent ad beatitudinem quorum beatitudo est finis: & ideo totalieffectus praedestinationis potest reddi causa finalis, & non soli in generali, sed etiam in speciali. Causa enim quare aliquos prae destinat, vel istu, scilicet Petrum vel Paulum est, quia elegit eos ad beatitudinem, & haec sunt intelligenda de praedestinatione, & eius effectu stricte & proprie acceptis. Si enim accipiatur largi praedestinatio prout includit praescientiam & propositum diuinum de toto processu salutis nostrae, scilicet voluntatem communicand beatitudinem & electionem illorum quibus est communicanda & propositum conferendi auxilia perducentia cum actibus intellectus istis correspondentibus, sic non est possibile quod ex parte nostra assignetur causa praedestinationis quantum ad totalem eius effectu, quia quicquid est in nobis siue sit finis, siue perdicentia ad finem, totum clauditur sub effectu praedestinationis siacceptae. Et in hoc sensu loquuntur qui ponunt supradictam opinionem & vere (licet improprie) in eodem sensu assignatur causa praedestinationis in generali ex perfectione vniuersi, & ex repraesentatione diuinae perfectionis, & illud tolerari potest, lice non habeat magnam necessitatem, dicatur enim quod illud quod ess bonum solum vt medicina non est absolute bonum, nec pertinet ad m perfectionem. Perfectior enim esset natura humana si nunquam infirmaretur, & nulla esset medicina, quam cum infirmatur & habet medicinam, sed iustitia puniens est solum bonum vt medicina propter morbum peccati: quia tolle peccatum iustitia puniens non est bona, ergo iustitia non pertinet ad perfectionem vniuersi quia melius esset vniuersum sine culpa, & iustitia puniente quam cum eis, sicut natura sine morbo & medicina, quam cum eis.

12 DE CAVSA autem praedestinationis in speciali, scilicet quare istum praedestinat, illum autem non, si accipiatur stricte praedestinatio potest reddi modo quo dictum est prius, ppter hoc enim hunc praedestinat, quia eum elegit. Si autem accipiatur largius praedestinatio,s. pro salute huius & pro toto processu quo perducitur ad salutem in quo sensu deinceps accipietur, sic quidam voluerunt assignare causam praedestinationis ex operibus, & isti partiti sunt, quidam enim dixerunt causam huius esse merita prae cedentia in alia vita, vt Orige. qui dicit animas humanas ab initio creatas & in alia vita fuisse conuersatas, & secundum diuersitatem suorum operum Deus dedit vni gratiam & alij non: & vnam praedestinauit, aliam autem non. Haec autem opinio non solum es falsa in sua radice, quia ponit animas creatas ante corpora, & in alia vita conuersatas, sed etiam in conclusione contradicit sacrae scripturae. Nam Apo. Ro. 9. loquens de praedestinatione Iacob 8 reprobatione Esau dicit sic: Cum enim nondum fuissent nati, v aliquid boni egissent, aut mali vt secundum electionem propositum Dei maneret, non ex operibus, sed ex vocante dictum est, quia maior seruiet minori, sicut scriptum est, Iacob dilexi, Esau autodio habui: ergo secundum hoc bona vel mala opera praecedentia non sunt causa quod aliquis praedestinetur, alius autem non . Et iterum nos quaerimus causam totalis effectus praedestinationis si autem in alia vita praecederent aliqua merita, illa caderent sul effectu praedestinationis, sicut & merita istius vitae, & deo ex eis non posset assignari causa totalis effectus praedestinationis

Alij dicunt quod opera sequentia sunt causa praedestinationis, vnde Deus tribuit vni gratiam & alij non, quia scit eum beni vsurum, alium autem non, sicut rex dat equum militi quem sci bene vsurum equo. Sed istud est rudius dictum, tum quia non es simile, quia rex non dat militi bonum vsum equi, sed solum equum deus autem non solum dat gratiam sed bonum vsum eius. Tum quia dato quod esset simile, tamen nihil ad propositum, quia non assignatur causa nisi vnius partis effectus praedestinationis, scilicet gratiae. Nos autem quaerimus causam totalis effectus, ideo &c

Ideo dicendum quod non potest in particulari reddi causpraede stinationis, licet possit reddi in vniuersali modo superiu. expresso: non enim pertinet ad perfectionem vniuersi, vel repraesentationem perfectionis diuinae magis quod iste saluetur ille damnetur, quam econuerso. Huius autem ponitur dupleexemplum, vnum in artificialibus, & aliud in naturalibus. In artificialibus enim videmus quod bene potest reddi ratio quare figulus de eadem massa facit quaedam vasa in honorem (hoc est ad honorabiles vsus) alia autem facit in contumeliam & ad viles vsus, quia hoc requirit perfectio domus quae vtrisque indiget sed nulla causa reddi potest, quare ex hac parte massae facit vain honorem & ex alia facit vas in contumeliam (cum tota massa secundum, se sit similis & vniformis) nisi sola voluntas artificis Similiter in naturalibus, quia perfectio vniuersi bene requirit quod aliqua pars materiae sit sub forma aquae, & alia sub forma aeris, alioquin ista elementa non essent, & tunc vniuersum non esset perfectum, sed nulla ratio reddi potest quare haec pars materiae sit sub forma aquae, & illa pars determinata sit sub forma aeris, nisi sola voluntas dei creantis, & eodem modo potest in vniuersali reddi ratio quare deus quosdam ab aeterno elegit & praedestinauit, quosdam autem non, quia hoc pertinet ad perfectionem vniuersi & ad pleniorem repraesentationem perfectionis diuinae, quamuis istud etiam possit calumniari modo supradicto, sed in speciali quare istum elegit & praedestinauit, illum autem non, nulla potest reddi ratio praeter meram voluntatem dei. Propter hoc Augu. retractans quaedam verba quae in litera ponuntur, dicit sic in libro de praedestinatione sanctorum, taceat humana lingua, nec prorsus de meritis extollatur, quia diuinae voluntatis est hoc donum, non humanae fragilitatis meritum.

AD PRIMVM argumentum cum dicitur quod iniustum & irrationabile videtur dare inaequaliter aequalibus. Dicendum quod verum est vbi aliquid redditur ex debito, vbi autem aliquid tribuitur ex sola liberalitate non est verum, ibi enim locum habet, quod dicitur Matthaei 20. an non licet mihi quod volo facere? an oculus nequam est, quia ego bonus sum? sic autem est in proposito, quia ex sola liberalitate dei est quod aliquos eligat & praedestinet; & ideo misericordiae est quod istum praedestinet, sed nulla iniustitia est si illum non praedestinet.

Aliud argumentum solum probat quod aliquis particularis effectus praedestinationis (puta prima gratia, vel finalis) potest habere causam, sed non totalis effectus, & hoc concessum est.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 2