Text List

Quaestio 3

Quaestio 3

Utrum praedestinatio possit mutari precibus sanctorum

QYAISTIO TERTIA. praedestinatio possit iuuari precibus sanctorum. Thom. 1. g. 23. art. 8.

DEINDE quaeritur, vtrum praedestinatio possiiuuari precibus sanctorum. Et videtur quod non quia praedestinatio totaliter dependet ex voluntate diuina, dicente Apostolo. Rom. 9. Cuius vuli miseretur, & quem vult indurat, sed voluntas diuina non potest limitari cuiusquam precibus, ergo frustra pri praedestinatis vel non praedestinatis oratur.

Item oratio aut funditur pro omnibus vniuersaliter, aut pro quibusdam specialiter, si pro omnibus generaliter, frustra sit, neexauditur, quia certum est quod non omnes saluabuntur, cum scr ptum sit Mat. 20. multi vocaci, pauci vero electi. Et 25. Ibunt hi in supplicium aeternum, iusti autem in vitam aeternam. Si autem pro quibusdam, aut istud est indiffinite (scilicet vt aliqui saluentur) S hoc iterum sit frustra, quia certum est quod aliqui saluabuntur. aut hoc est determinate quod iste Gulielmus vel Petrus, saluetur, quod non videtur conueniens, quia istud non habet rationem, sed admirationem vt dictum fuit, ergo frustra fiunt orationes

INCONTRARIVM est quod dicitur Iacob. vltimo Orate pro inuicem vt saluemini, sed nullus saluabitur nisi prdestinatus, ergo praedestinatio iuuatur precibus

RESPONSIO. Praedestinationem iuuari precibus potest dupliciter intelligi. Vno modo quod preces iuuent ad hoc quod aliquis non praedestinatus praedestinetur, & hoc non potest esse, quia vel hoc esset pro eodem tempore sic quod simul esset quis non praedestinatus & praedestinatus, vel pro diuersis temporibus ita, quod prius esset quis non praedestinatus & postea praedestinatus, sed neutrum istorum potest esse, quia primum importat contradictionem, secundum autem importat in praedestinante mutabilitatem, quare &c. Alio modo potest intelligi quod praedestinatio iuuetur non sic quod non praedestinatus praedestinetur, sed ad hoc quod praedestinatus consequatu effectum praedestinationis, & tunc distinguendum est, quia ve loquimur de totali effectu praedestinationis, & sic dico quod nor iuuatur precibus cuiuscunque, quia in totali effectu praedestinationis includitur quicquid iuuat aut promouet hominem ad salutem, siue preces propriae siue alienae, & ideo sicut idem non iuuat seipsum, sic totalis effectus praedestinationis non iuuatur precibus cuiuscunque. Vel potest accipi effectus praedestinationis, non secundum sui totalitatem, sed secundum aliquam sui partem quod est gratia vel salus huius, & sic praedestinatio iuuatur precibus sanctorum. Cuius ratio est, quia omnis causa cuius operatione interueniente completur effectus praedestinationis dicitur iuuare praedestinationem, sed interuenientibus orationibus sanctorum multi effectus praedestinationis complentur qui alio modo non complerentur, quia nec praedestinatum est quod alio modo compleantur, quare &c. Maio patet, sed minor probatur, quia cum praedestinatio sit sub pro uidentia, sicut Deus prouidet rebus naturalibus mediantibu causis secundis, sic praedestinat salutem aliquorum vel gratiam vt non eueniat nisi mediantibus causis secundis quae ad hopromouent, inter quas sunt orationes tam propriae quam alienae, vnde praedestinatis conandum est ad orandum, & ad impetrandum aliorum orationes, & ad bene operandum, quia per hoc multi effectus praedestinationis implentur: propter quod dicitur 2. Petri 1. Satagite vt per bona opera &c. Certam vestram vocationem & electionem faciatis.

AD PRIMVM argumentum dicendum est quod esse praedestinatum totaliter dependet a voluntate diuina. Totalis etiam effectus praedestinationis ex parte nostra causam non habet, & ideo his duobus modis non iuuatur praedestinatio vt dictun fuit, aliquis tamen particularis effectus praedestinationis bene dependet ab aliquo quod est ex parte nostra, & talis bene iuuatur precibus propriis & alienis, & tunc non oramus vt diuina voluntas immutetur, sed vt diuinum volitum per orationes nostras vel alienas tanquam per causas medias impleatur

Ad secundum dicendum quod siue fiant orationes pro omnibus vniuersaliter, siue pro quibusdam in generali, non descendendo ad certas personas, siue fiant pro aliquibus singulariter non frustra fiunt, cum enim oramus pro omnibus generaliter intelligendum est pro illis quorum nomina iam scripta sunt in libro vitae, & licet certum sit quod hi saluabuntur, tamen salu: eorum ordinata est euenire mediantibus orationibus. Idem dice quando fit oratio pro quibusdam in generali non descendendo ad certas personas. Quando autem fit pro certis personis fit vt aliquis effectus praedestinationis compleatur in eis mediantibus orationibus nostris, licet enim totalis effectus praedestinationis in quocunque non habeat causam nisi diuinam voluntatem, tamen multi particulares effectus causam habent mediante qua implentur.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 3