Praeambulum
Praeambulum
VN e de omnipotentia Dei. Superius magister determinauit de scientia Dei. Hic vero determinat de potentia eius. Et diuiditur in partes duas. Primo enim determinat veritatem. (s. vniQuersalitatem diuinae potentiae.) Secundo ponit oputionem quorundam limitantium eam. Secunda incipit in princ. 43. dist. ibi, quaedam vero de suo sensu. Prima est praesentis lectionis. Et diuiditur in tres partes. Primo mouet suam quaestionem. Secundo eam determinat. Tertio obiicit per auctoritatem & determinat. Secunda ibi: quod enim Deus omnia. Tertia ibi: ex quibusdam tamen auctoritatibus. Et haec est sententia lectionis & diuisionis in generali.
IN SPECIALI vero sic procedit. Et quaeritur primo quare Deus dicitur omnipotens, aut quia omnia potest aut quia potest quicquid vult: postea respondet dicens quod Deus dicitur omnipotens, quia omnia potest, oppositum tamen ostendit quod non omnia possit, quia non potest ambulare, loqui, & huiusmodi: & respondet quod huiusinodi suam potentiam non euacuant, ista enim Deus operatur in nobis, posse vero peccare vel corrumpi non sunt potentiae, sed infirmitatis: & concludit quod Deus dicatur omnipotens, quia potest omnia facere & nihil pati. Postea addit auctoritates pe quas videtur probari quod Deus dicatur omnipotens, quia potes quicquid vult. Et respondet quod auctoritates inducuntur, ad ostendendum quod voluntas Dei non impediatur, non quod i hoc solo sistat ratio omnipotentiae. Et subdit quod omnipotens dicitur, quia potest facere quicquid factibile est, non autem quicquid facere vult, quia sic est omnipotentia vera: non ergo beatus Petrus & alij sancti habent omnipotentiam sicut Deus, quia licet possint qcquid volunt se posse & se facere, tamen non possunt facere quicquid volunt fieri, sed Deus potes facere quicquid vult fieri, & quicquid vult se posse. Quicquid enim vult per se facit, vel per creaturam subiectam. Hac etiam potentiam qua potest habet per suam naturam, non sic autem habet potentiam creatura: filius autem Dei potentiam habet tam per se quam per sui naturam, quamuis habeat eam a patre &c
On this page