Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum potentia sit in Deo
CIRCA distinctionem istam primo quaeritur vtrum potentia sit in Deo. Et videtur quod non, quia si in Deo est potentia vel est coniuncta actui, vel non, si non, cum potentia perficiatur per actum, qi potentia Dei esset imperfecta quod est inconueniens. Si autem sic semper est actui coniuncta creaturae fuissent ab aeterno, quod similiter est inconueniens, quare &c.
Item secundum Philo. 9. Metaph. in bonis actus est melio potentia, sed Deo solum est attribuendum id quod melius est, ergo Deo debemus attribuere actum & non potentiam.
IN CONTRARIVM est quod dicitur Lucae primo, Fecit mihi magna qui potens est. Et arguitur quia omne quod agit, agit per aliquam potentiam actiuam, sed Deus est causa agens respectu omnium rerum, ergo &c.
RESPONSIO. Potentia diuiditur ab Aristot. 5. Metaphysicae in actiuam & passiuam. Actiua est principium transmutandi aliud secundum quod aliud. Passiua vero est principium transmutandi ab alio secundum quod aliud: & potentia quidem passiua non potest vniuersalius diffiniri si proprie sumatur, & positiue vocando transinutationem deductionem alicuius de esse informi ad formatum: sed potentia actiua potest vniuersalius diffiniri sic quod potentia actiua est principium producendi aliud secundum quod aliud. Quae enim producuntur per simplicem emanationem nullo supposito, producuntur quidem per potentiam actiuam agentis, sed non per transinutationem alicuius praesuppositi, vnde in eis non est potentia passiua proprie positiue accepta, sed tantum negatiue, scilicet non prohibitio ad esse, propter quod non omni potentiae actiuae respondet potentia passiua proprie accepta, sed tantum potentiae actiuae naturali quam solam intendit diffinire Philosophus. Ex quio patet quod potentia actiua ordinatur ad influendum aliquid alteri, & non ad recipiendum aliquid in se. Potentia vero passiua econuerso ordinatur ad recipiendum aliquid in se, & non ad influendum aliquid alteri.
Hoc supposito dicendum est quod in Deo est potentia actiua non autem potentia passiua. Primum patet sic, illud quod importa perfectionem simpliciter in entitate & actualitate est Deo attribuendum, sed habere potentiam actiuam importat perfectionem simpliciter in entitate & actualitate, ergo &c. Maior de se patet, minor declaratur, quia nihil agit nisi secundum quod est in actu, actus autem ille est perfectior & potior quo aliquid est in se formaliter, & continet aliud virtualiter quam ille quo aliquid est in se formaliter, sed nihil continet virtualiter, habens autem potentiam actiuam per illam est actu in se aliquid formaliter, & per eam continet aliud virtualiter: ergo habere potentiam actiuam importat perfectionem in enitate & actualitate, & haec fuit minor. Item quod mouet nullo modo existens mobile & agi nullo modo existens agibile purissime habet potentiam actiuam nam quod mouet motum vel mobile & quod agit ab alio tamen actum illud cum potentia actiua per quam mouet & agi habet potentiam passiuam per quam mouetur & patitur, cun ergo Deus maneat summe immobilis existens, & agat nihil omnino patiens, patet quod in eo purissime potentia actiua
Secundum sic patet, conuertendo primam rationem, illud quod importat imperfectionem & diminutionem in actualitate & entitate non conuenit Deo, sed habere potentiam passiuam est huiusmodi, ergo &c. Minor declaratur, quia esse in potentia ad recipiendum aliquid in se est ex defectu entitatis o actualitatis quam dat ei illud quod in ipso recipitur: vnde talipotentia siue sit separata ab actu siue coniuncta actui de se est imperfecta & indigens perfici per aliud: & haec fuit minor: sequitur ergo conclusio. Ex quo patet quod respectu actuum essentialium & intramanentium non est in Deo potentia realiter neque actiua neque passiu i. Non actiua, quia actus eius transis in materiam exteriorem, intelligere autem & velle non transeunt. Nec passiua, quia illa omnino non est in Deo, vt probati est. Restat ergo quod in Deo tantum sit in potentia respectu actuum transeuntium in aliud dico, vel supposito tantum vt sunt potentia generandi & spirandi, vel aliud supposito & natura quod est proprie aliud, de qua solum nunc attendimus.
Ad primum argumentum dicendum quod potentia actiua dei essentialiter accepta ad excludendum potentiam generandi & spirandi, de quibus nunc non loquimur (quia de eis satis dicti est in praecedentibus) non semper est coniuncta actui, quia tunsequeretur quod res fuissent ab aeterno, vt probatu fuit suprâ dist. 38. Et quod dicitur quod potentia non coniuncta actui est imperfecta. Dicendum est quod verum est de potentia passiu: quae est ad recipiendum actum in se, non autem de potenti: actiua quae non est ad recipiendum aliquid in se, sed ad influendum aliquid alteri, & ideo actus eius non perficit eam vel agens, sed actum vel passum, quod non perficitur nec agitur nisi potentia agentis coniungatur suo actui
On this page