Quaestio 2
Quaestio 2
Utrum potentia Dei se extendat ad omnia quae sunt ab aliis possibilia
QUAESTIO SECVNDA. Vtrum potentia dei se extendat ad omnia quae sunt aliis possibilia. Thom. l. q. 25. artic. 3.
SECVNDo quaeritur, vtrum potentia dei se extendat ad omnia quae sunt aliis possibilia. Et videtur quod non, quia agere sequitur & supponit esse sed deus non est quod alia sunt, ergo non potest agere quod alia possunt.
Item deus non potest moueri, nec mori, nec peccare, & tamen creaturae talia possunt, ergo deus non potest qcquid alia possunt.
SED CONTRA omnis potentia deriuatur a diuina (secundum illud Rom. 13.) non est potestas nisi a deo, sed quicquid est in effectu verius & perfectius est in causa, ergo quicquid pr test quaecunque potentia creata, verius potest illud potentia diuina
Item videtur quod deus possit non solum illa quae sunt creatu ris possibilia, sed etiam illa quae sunt eis impossibilia, quia deupotest facere quicquid potest dici (iuxta illud Luc. I. Non erit impossibile apud deum omne verbum) sed ea quae sunt naturae impossibilia possunt dici, ergo possunt a deo fieri.
RESPONSIO. Videnda sunt duo quae tanguntur in argumentis. Primum est qualiter deus possit ea quae sunt naturae possibilia. Secundum est qualiter possit ea quae sunt naturae impossibilia.
Quantum ad primum sciendum est quod cum in deo non sit potentia passiua, sed tantum actiua vt ostensum fuit, ideo potest deus facere quicquid respicit potentiam actiuam solum, quod autem respicit potentiam passiuam solum, vel simul cum actiua passiuam non est deo possibile.
Primum patet simili ratione vt prius, quia quicquid importat dignitatem & perfectionem totum est deo attribuendum, sed creare actiue quodcuque creabile pertinet ad dignitatem, & perfectionem (perfecti enim est agere) ergo istud est deo attribuendum
Secundum sic patet, amota causa amouetur effectus, sed Deo remouetur omnis potentia passiua, ergo ab eo remouetu, omnis effectus vt respicit potentiam passiuam, ita quod in ipsum non potest reduci vt in passum, igitur effectus qui requirunt in eo cui attribuuntur potentiam passiuam solum, vel cum actius passiuam non possunt Deo attribui vllo modo. Talia autem sunt omnia quae sonant in transmutari, vel in acquisitionem esse, aut amissionem. De his enim est idem iudicium, quia generatio vnius est corruptio alterius: Vnde Deus non potest ambulare vel cur rere, quia ista requirunt in eo in quo sunt potentiam passiuam cum actiua, mouent enim seipsa, & ideo sunt mouentia & mota, nec Deus potest mori aut corrumpi, quia haec important amissionem esse prius habiti, & ita transinutationem quae est secundum principium passiuum, & sic de similibus. Haec tamen licet non conueniant Deo subiectiue sunt tamen in aliis a Deo effectiue. Pecare autem cum consistat in actu interiore, respectu cuius in Dec nulla est realis potentia, vt probatum fuit, Deo attribui non potest ratione alicuius potentiae, nec secundum se, quia peccare est deficere a rectitudine rationis, defectus autem & imperfectiones non possunt Deo attribui, ideo &c. & sic patet primum
ITEM quantum ad secundum, scilicet, vtrum Deus possit facere quae sunt naturae impossibilia, accipienda est quaedam distinctio possibilis quam ponit Philo. 5. Met. & est quod possibile di citur dupliciter. Vno modo secundum aliquam potentiam actiuam vel passiuam, sicut dicimus quod possibile est igni quod calefaciat manum, & possibile est manui quod calefiat ab igne, quia in vno est potentia actiua, in alio autem est passiua, & per oppositum dicitur aliquid impossibile propter defectum talis potentiae, sicu impossibile est hominem volare. Alio modo dicitur aliquid poss bile non secundum aliquam potentiam, sed absolute secundum habitudinem terminorum qui sibi inuicem non repugnant, sicut possibile est hominem esse animal, vel triangulum habere tres, & per oppositum dicitur aliquid impossibile ex repugnantia terminorum, vt ternarium esse parem, vel idem simul esse & non esse, & quaecunque ex natura terminorum contradictione important
Hoc supposito dicendum quod deus potest quaecunque sunt possibilia secundo modo quamuis sint impossibilia primo modo, & impossibilia naturae, quae autem sunt impossibilia secundo modo (scilicet quia contradictione implicant ex natura terminorum) non sunt deo possibilia, non propter diminutionem, vel imperfectioni diuinae potentiae, sed propter incompossibilitate quae est in re
Primum patet, quia sicut potentiae limitatae & contractae ad certum genus & ad certam speciem respondet pro obiecto possibile limitatum & contractum ad certum genus & ad certam speciem sic potentiae illimitatae, nec contractae ad genus aut speciem re spondet possibile illimitatum nec contractum ad genus, aut ad speciem, sed potentia diuina non est limitata aut contracta ad genu aut ad speciem, ergo nec possibile ei correspondens, tale autem est possibile dictum ex habitudine terminorum. Istud enim sul se comprehendit primum possibile, et vltra hoc potest in omni genere & in omni specie formari. Posse ergo diuinum se extendi ad possibile sic dictum. Posse autem naturae non, sed tantum ad possibile contractum, sic ergo deus potest facere illa quae sunt naturae impossibilia, quae tamen contradictionem non implicant.
Secundum patet, quia illa non sunt factibilia simul quorum positio vnius est remotio alterius, & econuerso (alioquin simul idem po neretur & non poneretur, fieret & non fieret,) sed illa quae implicani contradictionem sunt huiusmodi, qa negatio remouet affirmationem, & econuerso, quare &c. Potest ergo des? quicquid contradictio nem non implicat, & quia multa sunt impossibilia naturae, non soli quo ad genus facti, vt hominem volare, sed etiam quo ad modum faciendi (vt immediate de trunco fiat vitulus, vel quod subito & in instanti de infirmo fiat sanus) quae tamen non implicant contradictionem vel repugnantiam intellectuum, ideo omnia talia sunt deo possibilia, & eandem rationem des potest facere omnem effectum sine causis secundis agentibus, quia causa secunda efficiens non est de intellectu effectus
AD PRIMVM argumentum dicendum quod agere supponit esse nec ex hoc debet concludi nisi quod deus prius intelligitur habere esse quam alia producere si debita forma arguendi seruetur, si tamen forma quae in argumento ponitur, roleraretur potest dici quod deus est illud quod alia sunt non formaliter, sed virtualiter inquantum sunt in eo omnium perfectiones, & hoc sufficit ad hoc vt possit in omnium actiones quae sic sunt quod nullo modo sunt defectus vel passiones.
Ad secundum dicendum quod illud quod implicat contradictione non potest esse verbum, quia nullus intellectus potest concipere contradictoria simul esse, vt patet ex quarto met. verbum autem primo & per se pertinet ad intellectum, de aliis enim non dicitur nisi per comparationem ad verbum intellectuale: ideo &c.
On this page