Praeambulum
Praeambulum
VIDAM vero de suo sensu, Superius determinauit magister de vniuersalitate diuinae potentiae, hic vero excludit errorem limitanttum diuunam potentiam, & primo quantum ad facienda: Secundo quantum ad qualitatem faciendorum. Secunda incipit in principio 44. dist. ibi, nanc restat, Prima est praesentis lectionis. Et diuiditur in tres partes Primo ponit opinionem. Secundo ponit confirmationem. Tertio manifestat rationem. Secunda ibi, Itaque suam opinionem Terua ibi, fatemur itaque. Secunda istarum diuiditur in duas partes, primo confirmat illorum opinionem per rationes, illi rationibus respondet. Secundo per auctoritates, & illis respondet. Secunda ibi, His autem scrutatores illi. Et haec est diuisi& sententia lectionis in generali.
IN SPECIALI autem sic procedit: & primo diciqued quidam limitare volunt Dei potentiam eo quod non potest dimittere quin faciat ea quae facit. Postea dicit quod praedicti confirmam haec multis rationibus, quarum prima est quod non potest Deu facere nisi quod iustum & bonum est fieri, sed non est bonum & iustum fieri nisi quod facit, ergo non potest facere nisi quod facit. Secunda autem ratio talis est, non potest Deus aliquid facernisi quod iustitia eius exigit, & iustitia eius non exigit, quod faciat nisi quod facit: ergo &c. Et respondet magister ad istas duarationes, quod propositiones istae habent dupiicem intellectum, vel sensum, vnum vt iustum & iniustum referantur ad praesen tempus sub hoc sensu, non potest Deus nisi quod iustum est facere, vel quod iustitia eius exigeret si faceret. & sic sunt verae, nec concludunt limitationem diuinae potentiae. Tertia ratio talis est, non potest Deus facere vel dimittere nisi quod debet, sed non deber facere nisi quod facit, nec dimittere nisi quod dimittit, ergo &c Et respondet magister quod verbum hoc debet, in diuinis non cadi proprie, quia nulli est debitor, si tamen sane accipiatur distinguendae sunt sicut & praemissae, quia potest habere duplicem intentionem. Vno modo quod Deus non potest facere nisi quod vult & sic est falsa: vel sic quod Deus non potest facere nisi quod debi tum (id est conueniens esset si faceret) & sic est vera. Quarta ratio talis est, Deus non potest facere, vel dimittere, nisi quod facit, & dimittit, ergo &c. Et soluit dicens quod distinguenda est maior rationis huius, ficut & aliae, quia possunt verba accipi, vel tempore determinato, vel confuso. Quinta ratio talis est, non potest Deus facere nisi quod praescitur a Deo, sed non praescit se facturum nisi quod facit, ergo non potest facere nisi quod fecit. E respondet magister quod per ea quae dicta sunt de prescientia patet solutio rationis. Postea inducit auctoritates ad opinionem confirmandam per quas videtur probare quod voluntas Dei & potentia sunt aequales, ergo non potest nisi quod vult. Et respondet quod in Deo idem sunt voluntas & potentia, & quantum ad hoc dici possunt, aequalia, tamen plura subsunt potentiae quam voluntati. Vitimo concludit veritatem dicens quod non est ita limitata potentia Dei quin possit multa facere quae non facit. Et ad hoc adducit multas auctoritates, sane tamen dicit haec esse intelligenda, ita scilicet quod nulla nouitas in Deo intelligatur, &c
On this page