Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum potentia Dei sit infinita

QVAESTIO PRIMA. Vtrum potentia Dei sit infinita. Tho. 1. 9. 25. art. 2.

CIRCA distinctionem istam primo quaeritur, Vtrum potentia Dei sit infinita. Et videtur quod non, quia illud quod est melius est Deo attribuendum sed finitum est melius infinito cum dicat habitum, illud vero priuationem, ergo &c. Item omne quod ab alio exceditur est finitum, sed potentia Dei exceditur a scientia sua, plura enim scit quam possit facepre, scit enim mala, quae tamen facere non potest, ergo &c.

IN CONTRARIVM est quod in psalmo dicitur, magnitudinis eius non est finis, in Deo autem non est magnitudo molis, sed potentiae vel virtutis, ergo &c.

RESPONSIO. Primo dabitur intellectus quaestionis, & secundo iuxta intellectum datum, inquiretur de quaestione.

QUANTVM ad primum sciendum est quod quaestio non quaerit de infinitate secundum durationem, quia sic possunt esse infinita, vel infinitae virtutis omnis intransmutabilia, ad hoc enim vt aliquid duret in infinitum sufficit quod fit natum semper permanere in eadem dispositionem, talia autem sunt omnia intransmutabilia inquantum huiusmodi, vt angeli, sol, coelum, & huiusmodi, & fortiori ratione Deus, intelligitur ergo de infinitate potentiae in vigore quae non reperitur in aliqua creatura (non enim est aliquis calor infinite intensus, nec aliqua virtus creata est infinite intensa) Hanc autem infiuitatem potenriae attribuunt Deo, & Philo. 8. Physicorum (vt quidam dicunt) & theologi& hoc de primo.

QUANTVM ad secundum videndum est qualiter haec conclusio in qua conueniunt probetur & de ratione quidam Philo. quam ponit 8. Phy. scilicet quod Deus est infinitae virtutis, quia mouet tempore infinito, clarum est quod nihil valet, cum secundum ipsum angelus moueat coelum tempore infinito cuius virtus non est infinita vigore, licet possit esse infinita duratio. ne. Nos autem quaerimus de infinitate vigoris, nisi forte quis diceret quod Deus posset mouere corpus infinitum, si esset, sed ar infinitum corpus sit possibile dubium est sicut de proposito, & si esset non probat Philo. quod posset moueri a Deo, sed potius videtur innuere oppositum 3. Physic. & primo coeli, & mundi

Rationes autem quibus hoc probant aliqui moderni theologi sunt istae. Prima talis est, illud quod non est limitatum ad genus, nec ad speciem, est illimitatum, & infinitum, sed potentia Dei cum sit sua essentia non est limitata ad genus, nec ad speciem, sed comprehendit omnium generum & omnium specierum perfectiones, ergo &c. Maior supponitur scilicet quod omne limitatum est in certo genere & certa specie, & habet diffinitionem quae a Philos. 5. Metaphy. terminus dicitur. Minor declaratur. nam tunc dicitur aliquid limitari ad genus quando ei conuenit tantum id quod formaliter importat ratio generis, & noi plus nisi aliquid ei addatur. Ex hoc enim aliqua essentia dicitur umitata ad genus substantiae quia per eam habet aliquid tantum perfectionem substantiae. & nihil plus nisi aliquid aliud addatur, puta quantitas, vel qualitas. Et similiter aliquid dicitur limitarn ad speciem sub genere, quando per essentiam suam solum habet illud quod formaliter importatur in ratione speciei. Vnde si esset aliqua vna qualitas per quam homo bene se haberet & ad scire, & ad resistere passionibus timoris, talis non esset limi tata, nec ad speciem scientiae, nec ad speciem fortitudinis. Ex hoc sic arguitur, illa essentia quae vna existens includit quicquid perfectionis simpliciter est in quocunque genere vel specie est illimitata ad genus & ad speciem: sed essentia diuina est huiusmodi, quia in ipsa nullo addito est quicquid perfectionis est in quocunque genere, per ipsam enim Deus est sciens, iustus, volens, & omnia alia quae simpliciter important perfectionem, quare &c.

Secunda ratio talis est, & sumitur ex modo agendi sic, potentia tanto maior est in vigore quanto minus supponit: sed Deus in infinitum minus supponit quam in quaecunque virtus creata, quia quaelibet virtus creata supponit aliquid, Deus autem nihil aliquid autem & nihil distant in infinitum, ergo virtus Dei est in infinitum maior in vigore quam quaecunque alia virtus

Tertia ratio talis est, sicut se habet particulare agens aequiuocum ad finitatem sui particularis effectus, sic se habet vniuersale agens aequiuocum ad omnem limitationem, & finitationi existentem vel possibilem in quocunque effectu, sed agens particulare aequiuocum excedit finitatem sui effectus, & quantum ad hoc potest dici infinitum secundum quid, quia non clauditur intra limites speciei sui effectus sicut agens vniuocum, ergo similiter agens vniuersale aequiuocum quod est Deus, excedit sic omnem finitatem existentem & possibilem in quacunque re, quod potest vere dici simpliciter infinitum, quia non clauditur intra quodcunque genus aut speciem cuiuscunque generis.

Quicquid sit de conclusione, rationes tamen istae licet habeant probabilitatem, nullam tamen habent necessitatem, prima non, quia maior posset rationabiliter negari, non enim videtur necessarium quod illud quod non est limitatum ad genus & ad speciem, sed continet omnium generum atque etiam specierum perfectiones. sit infinitum simpliciter, quia quod excedit aliquod finitum non oportet quod sit infinitum, sed sufficit quod sit finitum maius, nunc est ita quod non solum illud quod continetur in vno genere finitum est, sed quicquid continetur in omnibus generibus, plura enim quae sunt finita in numero, & quorum quodlibet est finitum in se non possunt constituere aliquod infinitum, talia autem sunt praedicamenta, quia quodlibet includit perfectionem finitam, sunt etiam finita numero, quia decem tantum, ergo quod includit omnium generum perfectiones non est infinitum sed potius finitum, & si eas contineret eminentius non concluditur nisi quod sit finitum majus.

Secunda etiam ratio non videtur necessitatem habere, quia illud quod potest conuenire Deo, & creaturae non arguit infinitatem potentiae (alioquin creatura posset esse infinitae potentiae) agere autem nullo supposito potest competere creaturae vt patebit in secundo libro, ergo &c. Esto etiam quod non posset communicari creaturae quod ageret nullo supposito ex par te subiecti, adhuc argumentum non valet, quia nihil non est in infinitum minus aliquo, quia ei quod nihil est, non potest com petere quod sit minus quocunque alio, nec ens & nihil distant in infinitum vt plenius deducetur in secundo libro.

Tertia ratio deficit in illo in quo & prima, quia sicut illud quod excedit perfectionem huius speciei non est infinitum simpliciter, sic quod excedit omnem perfectionem entem, & possibilem in omnibus generibus & speciebus, non oportet quod fit infinitum simpliciter, sed sufficit quod sit infinitum majus. Dicam enim quod omne ens est finitum tam creatum quam increatum, sed increatum tanquam principium & causa aequiuoca excedit in perfectione quemlibet effectum per se sumptum, & omnes simul sumptos.

Aliter ergo probanda est supradicta conclusio sic, de? potes producere infinitum actu & simul, vel successiue & in potentia ergo potentia dei est infinita, probatio antecedentis & conseque tiae. Antecedens patet, quia deus potest facere quicquid non implicat contradictionem, vt patet ex supradictis, sed infinitum esse actu & simul, vel saltem successiue & in potentia vel in speciebus rerum, vel indiuiduis specierum non implicat contradictio nem, ergo &c. Minor patet de se quantum ad vltimum membrum scilicet quod processus rerum in infinitum successiue & in potentia in indiuiduis specierum sit possibilis, hoc enim ponunt omnes, & necesse est ponere cum concedatur ab omnibus, quod deu posset conseruare mundum in infinitum sicut est, & in hoc probata est tota minor cum sit disiunctiua, & nihilominus ostendetur in sequentibus quid veritatis habeant reliqua duo membra Consequentia patet, si enim deus potest producere aliquid quod sit infinitum actu & simul, patet quod potentia eius est infinita quia illa potentia est major in vigore quae potest simul plura producere quam illa quae solum potest pauciora: ergo illa quae potest infinita actu producere est in infinitum maior quacuq virtute creata, quae non potest actu & simul nisi finita, si igitur potentia diuina se extendat ad hoc quod possit producere infinita actu, & simul, patet quod ipsa est simpliciter infinita.

Patet ergo consequentia quantum ad primum articulum antecedentis, patet etiam quantum ad secundum, scilicet quod si deupotest facere infinita successiue & in potentia, quod virtus eius est infinita: quia si processus rerum in infinitum est possibilis, vel ergerit secundum gradus specie differentes, vel saltem secundum ni merum, sed vtroque modo oportet quod potentia dei sit infinita, ergo &c. Probatio minoris quantum ad duas eius partes: & primo quantum ad primam: si enim processus creaturarum est possibilis. in infinitum secundum diuersos gradus specificos, clarum est? potentia dei est irfinita in vigore, quia quanto potentia potest in plura secundum speciem, tanto oportet quod sit maior & virtuosior, sicut est ascensus in perfectione specierum: si ergo processu rerum secundum speciem est possibilis in infinitum, sequitur quod pro tentia diuina sit infinita, alioquin haberet statum in producende species, nec posset vltra perfectiorem producere: Si vero iste processus non sit possibilis, sed tantum ille qui est secundum numerum quem omnes concedunt, adhuc videtur idem sequi, quia aliquid esse causam infinitorum numero successiue potest esse dupli citer. Vno modo quod aduenientibus posterioribus priora recedan a sua causalitate. Et ad hoc sufficit potentia infinita duratione. dato quod non sit infinita vigore. Pluralitas enim effectuum talium non arguit maiorem vigorem, sed eundem permanentem hoc enim modo sol esset causa infinitorum successiue si motus semper duraret. Alio modo potest aliquid esse causa infinitorum successius sic quod aduenientibus posterioribus priora maneat sub sua cau salitate, & sic posse in plura requirit maiorem vigorem, quam posse in pauciora. Ex hoc sic arguitur, illa virtus quae potest in plura quotcunque datis, sic quod aduenientibus posterioribus priora non recedant, est infinita in vigore. Haec patet, quia sicut posse siin plura arguit maiorem vigorem sic posse in plura quotcunque datis arguit maiorem virtutem quacunque finita data, & haec necessario est infinita, sed virt vel potentia Dei est huiusmodi, ergo &c

Contra autem rationem istam instatur dupliciter. Primo quia ista ratio vt videtur quibusdam non probat quod potentia diuina secundum rationem potentiae sit infinita simpliciter, sed solum secundum quid, nisi ponatur quod Deus possit producere infinita secundum speciem saltem in potentia & successiue, quod probant sic, sicut essentia non esset infinita simpliciter secundum rationem essentiae, si esset determinata ad aliquam speciem dati quod esset infinite intensa in illa specie, vt si poneremus calorem infinite intensum, sic nulla potentia esset infinita simpliciter secundum rationem potentiae, nisi possit in infinita obiecta non solum secundum numerum, quia talia limitata sunt ad speciem, sed oportet quod sint infinita secundum rationes specificas

Sed istud non valet, quod patet accipiendo contrarium medium eius quod assumunt sic, sicut se habet infinitas essentiae d uinae ad perfectiones absolutas sic se habet infinitas potentiae ad infinitatem possibilium vt ipsimet accipiunt, sed infinitas essentiae diuinae non requirit quod includat infinitas perfectione absolutas secundum rationem specificam differentes, imo perfectiones quae sunt in Deo (illae, scilicet quas simpliciter melius est habere quam eis carere) sunt finitae multitudine, sed ex hoc solo essentia diuina dicitur infinita, quia continet infinite, vt sic loquimur omnes perfectiones absolutas possibiles, quamuis illae sint finitae secundum multitudinem, ergo similiter infinitas potentiae diuinae non requirit quod possit in infinita possibilia specie differentia, sed sufficit quod possit in omnia possibilis dato quod sint finita multitudine formali & specifica, dum tamen possit in ea infinito modo, quod est tamen* sub singulis speciebus multiplicabilibus, & non tantum sub vna vt arguebatur, potest infinita producere successiue, sic quod aduenientibus posterioribus priora non recedant a sua causalitate.

Ex quo patet responsio ad rationem eorum, quia qua ratione Deus potest producere infinita actu in aliqua specie, ea dem ratione & in quolibet multiplicabili: propter quod sicut continet infinire perfectionem vnius speciei, ita & cuiuslibet non sic autem esset de calore si esset infinite intensus, vel de essentia diuina si esset limitata & finita ad speciem, quia solum contineret perfectionem vnius speciei tantum: & iterum cum Deus vna simplici essentia contineat omnem perfectionem & non secundum aliud si probatur infinitus in vna perfectione, probatur simpliciter infinitus in omni possibili. Ex hoc patet quod praedicta instantia non valet.

Secundo potest sic instari, infinitas effectus arguit infinitatem causae solum proportionabiliter, sed ponendo processum rerum possibilem in infinitum successiue & in potentia, non ponitur in effectibus aliquid infinitum actu, sed solum in potentia hoc modo (scilicet quod datis quorcunque possibile est dare plura) ergo vt videtur talis infinitas non arguit aliquam causam esse actui infinitam, sed solum quod data quacunque causa finita possibile est dare perfectiorem, nunquam tamen deuenietur ad aliquam infinitam.

Et dicendum quod infinitas talis est ponenda in causa qualis potest concludi ex effectu, & non solum qualis est in effectu. In illo enim attenditur proportio inter causam & effectum, in hoc autem magis attenditur similitudo quam proportio, ex infinitate autem successiua in effectibus qualem ponimus dec possibilem, sequitur deum esse actu & simpliciter infinitae potentiae: quare &c. Assumptum declaratur, quia licet in accipies dis quotcunque datis possibile sit dare plura, quae tamen si dentur non erunt infinita, nihilominus si in causis acceptis est dare aliquid cui nihil possit aequari in virtute quantumcunque pro cedatur in accipendo sub ipsa, vna post aliam, necessario ips: est actu infinita natura. Et idem esset in effectibus, si enim esset dare aliquam multitudinem actu ad quam non posset deuenir accipiendo numerum post numerum, necessario ipsa esset infinita, omne enim finitum transitur accepto aliquotiens aliquo finito. Causalitas autem virtutis diuinae non potest attingi quantumcunque ponatur causalitas creata excrescere in producendo multa. Propter quod necessario sequitur quod ipsa sit infinita

AD PRIMVM argumentum dicendum quod duples est infinitum scilicet priuatiue quod natum est finiri, & nondum habet finem, sicut motus coeli potest dici infinitus, & omnis motus citra terminum, & tale infinitum est possibile & imperfectum, nec potest deo attribui, & de hoc procedit argumentum Alio modo dicitur infinitum negatiue, quia caret omni limitatione quae competit rebus creatis, & hoc modo porfectius est esse infinitum quam finitum, perfectior enim est negatio imperfectionis saltem ratione naturae subtractae quam sit affirmatio: Et hoc modo infinitum competit deo.

Ad secundum dicendum est quod potentia non exceditur a scientia, nec econuerso cum sint idem, licet obiectum excedatur ab obiecto, vtriusque tamen obiectum est infinitum in potentia respectu actus successiui, & in talibus vnum potest excedere alterum.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1