Quaestio 3
Quaestio 3
Utrum omnipotentia possit communicari creaturae
DEINDE quaeritur, vtrum omnipotentia possit communicari creaturae. Et videtur quod sic, quia ad plura se extendit scientia quam potentia (deu enim aliqua scit quae non potest, puta mala) sed Jomnis scientia potest communicari creaturae. Et videtur fuisse communicata animae Christi: ergo & omnipotentia potest communicari.
IN CONTRARIVM arguitur quasi ex simili, qa animae Christi communicatum fuit quicquid ei potuit communij. cari, sed omnipotentia non fuit ei communicata, vt dicitur 3. lib. ergo omnipotentia non est communicabilis creaturae.
RESPONSIO. Absolute dicendum est quod omnipotentia non potest creaturae communicari, quod patet primo quia virtus quae innititur alteri, & ab ea dependet non potes habere rationem omnipotentiae, in hoc enim quod innititur alteri potentiae, & ab ea dependet deficit ab omnipotentia; omnipotentia enim non est quae deficere potest, quod autem alteri innititur, & ab eo dependet, deficere potest per substractionem influentiae eius. Omnis autem virtus communicabilis creaturae innititur alteri virtuti saltem diuinae, & ab ea dependet ergo non potest habere rationem omnipotentiae. Secundo patetidem sic, omnipotentia se extendit ad producendum omni possibile, sed nulla virtus creaturae potest se extendere ad pro ducendum omne possibile. Alioquin cum omnis creatura si de numero possibiliu (solus enim deus est necesse esse sequere. tur quod creatura posset super se ipsam in producendo se, quod est impossibile, vt dicitur I. de Trinit. quare &c.
Ad argumentum in oppositum dicendum quod minor est falsa scientia enim animae Christi non aequiparatur scientiae dei, nec quo ad limpiditatem sciendi, nec quo ad multitudinem scitorum (saltem illorum quae pertinent ad scientiam simplicis intelligentiae) dato etiam quod omnis scientia quo ad numerum scitorum esset communicabilis, non tamen omnipotentia, quia scientia habetur per solam praesentiam scibilis ad scientem (siue secundum se, siue secundum aliquid ipsum repraesentans) nullum autem inconueniens est, si intellectui beato videnti diuinam essentiam repraesententur in ea omnia creata, & creabilia, & ideo non omnino videtur impossibile quin intellectus creatus habeat scientiam omnium, sed potentia dicit excessum super possibile, & omnipotentia super omne possibile, & ideo nihil possibile (qualis est omnis creatura) potest habere omnipotentiam: Alioquin excederet seipsam.
On this page