Text List

Quaestio 4

Quaestio 4

Utrum Deus agat ex necessitate naturae

QVARSTIO, QVARTA. Vtrum Deus agat ex necessitate naturae. Thom. 1.q. 19. artic. 3.

CONSEQVENTER quaeritur de modo actinis diuinae. Et primo, vtrum deus agat ex necessitate naturae. Et videtur quod sic, quia illud quod m agendo sic est determinatum quod non potest non agere, videtur agere ex necessitate naturae quia potestates rationales sunt ad opposita, naturales vero non sed Deus est sic determinatus ad agendum quod agit, quod non potest illud non agere, ergo &c. Maior patet, sed minor probatur, quia deus producit res per voluntatem, sed Deus dinecessitate vult quicquid vult, nec potest non velle, quare &c Minor huius prosyllogismi adhuc probatur, quia si illa quae Deus vult non vellet de necessitate, sed posset ea non velle, sequeretur quod voluntas eius posset esse indifferens ad velle & nolle. Hoc autem est inconueniens, quia tunc oporteret quod determinaretur ab alio, & etiam quod actus eius differret realiter ab ipsa, quare &c.

Item Dionysi. 2. cap. de diui. nomi. assimilat diuinam actionem illuminationi dicens, quod sicut sol non ratiocinans neque eligens radios suos diffundit, sic diuina voluntas se diffundit in omnia entia, sed agere sine ratiocinatione & electione est age re ex necessitate naturae, ergo &c.

SED CONTRA. Illud quod agit ex necessitate naturae statim cum est producit effectum suum, nisi sua virtus sit impersecta, vel sua actio successiua, sed virtus diuina est ab aeterno perfecta. Actio autem qua producit res est subita, & non successiua, ergo si Deus ageret ex necessitate naturae, ab aeterno produxisset res, quod falsum est.

RESPONSIO. Deum agere ex necessitate naturae potest dupliciter intelligi secundum duo in quibus differt agens naturale ab agente per artem seu a proposito, vnum est quod agen per artem praecognoscit quod agit, naturalem vero non. Aliud est quod agens per naturam quantum est de se non potesi non age re, agens vero per artem, siue a proposito agit libere, & pores non agere. Si ergo intelligatur quaestio quo ad primum modum scilicet an Deus producat res ex necessitate naturae, sic quod natura eius sit principium producendi res secundum se non vt praecognoscens eas, sic dicendum est quod non, imo quicquid producit praecognoscit, & eius praecognitio per se praeexigitur ad pro ductionem creaturarum. Et quia illud fuit sufficienter probatum prius dist. 35. Ideo ad praesens nihil plus dicetur de hoc.

Si autem quaestio intelligatur quo ad secundum modum, scilicet, vtrum deus producat res ex necessitate naturae non quidabsque praecognitione & volitione, sed quia vult ex necessitate eas producere, nec potest non velle producere. Hoc modo posuerunt aliqui Philosophi Deum producere res ex necessitate naturae, quia quicquid vult, vult de necessitate absoluta, non solum bonitatem suam, sed alia propter ipsam.

Istud autem non videtur verum, nec est fidei consonum, quisi Deus vult de necessitate alia a se; aut vult ea tanquam finem aut propter alium finem, non potest dici quod velit ea tanquam finem, quia sicut Dei potentia est primum principium omnium entiuui, sic diuina bonitas est omnium finis, vt patebit lib. 2 Item nec vult ea de necessitate propter bonitatem suam, cuiuratio est, quia volentem aliquem finem non est necesse velle illa sine quibus ille finis potest haberi, & habitus conseruari, sed sine rebus causatis diuina bonitas perfectissime, & plenissimi habetur, & habita conseruatur, creaturae enim solum sunt manifestatiuae condecentiae bonitatis diuinae: ergo Deum volentem bonitatem suam non est necesse velle alia propter ipsam, sed libere vult, & potest ea non velle.

Ad primum argumentum dicendum per interemptionem minoris, tam syllogismi principalis, quam prosyllogismi, quia Deus potest non facere & non velle quod vult, ita quod voluntas sua est indifferens ad velle & nolle quodcunque aliud a se, nisi qu distinguendum est de indifferentia, quia aliquid potest esse indifferens ad aliqua dupliciter. Vno modo sic, quod non est in actu alicuius eorum, sed est mere in potentia contingenter ac vtrunque, vt sortes stans est mere in potentia ad sedendum vel currendum. Alio modo aliquid est indifferens ad plura sic, est sub vno eorum, sed quia sibi secundum se & absolute considerato non repugnat oppositum, ideo dicitur secundum se indifferens ad vtrunque, & istud potest esse dupliciter. Vno modo sicut subiectum ad actus oppositos realiter ab ipso differentes, sicut sortes est indifferens de se ad sedere vel currere, dato actu sit sub altero eorum, & hoc modo voluntas diuina non est indifferens ad velle & nolle cum ipsa sit realiter suus* actus. Alio modo est aliquid indifferens ad plura non per modum sub.) iecti ad actus sibi inhaerentes, sed per modum potentiae respectu obiectorum in quae potest per actum suum tendere vel non tendere quantum est de se, licet actu tendat in vnum eorum determinate, & hoc modo voluntas diuina, & suum velle quod est idem cum ea, est indifferens ad omnia volita creata. Et quod dicitur contra hoc, quia illud quod est indifferens ad plura, indiget determinari per aliud, & si est indifferens ad plures actus differt realiter ab vtroque. Dicendum quod illud quod est indifferens ad plura quorum neutrum habet, indiget determinari ad alterum, sed si habeat alterum ipsorum actu si tamen indifferens sit per modum subiecti ad actus differentes a subiecto, licet tale non indigeat determinari, quia iam alterum habet determinate, tamen tale habet causam inhaerentiae illius actus differentis. Si vero indifferens sit ad plura quorum vnum actu habetur, sed non repugnat ei secundum se & absolute oppositum, nec est indifferentia per modum subiecti ad actus inhaerentes, sed pe modum potentiae, vel actus ad diuersa obiecta, tale non indige determinari, quia iam determinatum est, nec habet causam alicuius sibi inhaerentis, quia nihil sibi inhaeret, & talis est indifferentia voluntatis diuinae ad diuersa volita, quia ab aeterno vult vnum determinate, & libere, propter quod oppositum non repugnat, nec est indifferentia voluntatis ad actus differentes sib inhaerentes, vt subiecto: sed est indifferentia potentiae & actus indifferentis ab ea ad diuersa obiecta, & ideo non indiget determinari ab alio, nec habet causam alicuius sibi inhaerentis.

Ad secundum dicendum, quod non est intentio Dionysij assimilare diuinam actionem illuminationi quantum ad necessitatem sed quantum ad vniuersalitatem: vnde ly sic non reduplicat illud quod dixerat, non ratiocinans, neque eligens, sed assimilat in hoc quod bonitas Dei diffundit seipsam, quia ipsa tendit in omnia sicut lux solis in omnia sensibilia sibi supposita, ideo non valet

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 4