Text List

Quaestio 5

Quaestio 5

Utrum Deus agat ex necessitate iustitiae

QVAESTIO QVINTA. Vtrum Deus agat ex necessitate iustitiae. Thom. 1. 4. 21. artic. 1.

POSTEA quaeritur, vtrum deus agat ex necessitate iustitiae. Et videtur quod sic, quia vt dicitur primae Timoth. 2. deus seipsum negare non potest, sed seipsum negaret si secundum iustitiam non aAgeret cum ipse sit iustitia, ergo solum potest ager quod iustum est.

INCONTRARIVM est, quia si deus ageret ex necessitate iustitiae non posset gratis ex misericordia alicui condonare totam poenam ei debitam. Hoc autem est inconueniens, ergo &c.

RESPONSIO. Deum agere ex necessitate iustitiae potest dupliciter intelligi. Vno modo quod nihil possit fieri quin si factum esset, iustum esset, vel potest intelligi quod ex iustitia sua sic determinetur ad aliquid faciendum quod non possit illud omit. tere, vel facere oppositum. Si primo modo, adhuc distinguendum est de iustitia, quia vel sumitur large pro condecentia, & iustum pro eo quod decet, vel stricte prout respicit debitum obligationis. Si primo modo sic deus operatur ex necessitate iustitiae, quia nihil potest facere quin si faceret, esset iustum (hoc est condecens.) Cuius ratio est quia illud quod fit secundum conuenientiam finis ad quem est, fit iuste (id est, decenter) sed quicquid deus potest facere si fieret, secundum quod fieret congruit bonitati diuinae ad quam ordinaretur vt ad finem, nam bonitas diuina est regula omnium quae deus agit sicut in omnibus operabilibus finis est principium (vt dicitur 2. Phy.) ergo quicquid deus potest facere si fieret iustum esset, hoc est condecens. Si vero iustitia accipiatur stricte prout includit debitum obligationis, sic deus nihil agit ex necessitate iustitiae, qua in deo nulla est obligatio ad creaturas, neque ad producendum eas (vt essent) neque ad conseruandum eas.

Si autem quaestio intelligatur secundo modo scilicet quod deus ex iustitia sic determinetur ad aliquid faciendum quod ni possit illud omittere, vel facere oppositum, sic dicendum est quod de? non operatur ex necessitate iustitiae, quia vt prius visum est vel iustitia accipitur stricte prout includit debitum obligationis, & sic constat quod deus non determinatur ex iustitia ad ali quid faciendum, imo nihil facit hoc modo iustum, quia non est obligatus ad aliquid faciendum. Vel accipiatur iustitia pro condecentia, & iustum pro eo quod decet, & sic quicquid deus potes facere si fieret esset iustum (hoc est condecens) tamen ex iustitia sic accepta non necessitatur ad aliquid faciendum quin possit illud omittere. Cuius ratio est quia ista decentia attenditur ex conuenientia rei ad suum finem vt dictum est, sed deus volendo bonitatem suam non necessario vult alia quae ordinantur ad ipsam tanquam ad finem vt probatum fuit supra, ergo decentia rei ad finem non necessitat deum ad aliquid volendum, vel faciendum, quin possit illud nolle & omittere. Similiter pro parte respondendum est ad illud vtrum deus possit facere quae non facit, vel quae non vult, quia deus nihil potest facere quin si faceret, esset ab eo factum & volitum, deus tamen potest facere multo plura quam sint illa quae facit aut quae vult facere, & intelligo illud de potentia absoluta qua deus potest facere quaecunque contradictionem non implicant.

AD ARGVMENTVM in oppositum dicendum quod quicquid deus facit totum facit secundum iustitiam, quae est quaedam condecentia, & hoc modo iustus est, quia non facit nisi quod condecet, & sic seipsum non negat, sed nihil facit secundum iustitiam quae importat debitum obligationis, quia vt siiustus non est, eo quod nulli est obligatus, neutro ergo modo necessitatur ad agendum secundum iustitiam.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 5